Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

latusὶ Ego enim nec imperium hac in re potestatemue a iurisdictione seiunxi, nec iurisdictionem a po testate: sed utraque quos ad fines magistratus nomine pertinere de buerit,quousque principum nutu prouecta sit, ostendi. Quare haec a te, si quid habebas refelli oportebat , non ista aegrorum somnia

qua exagitasti. Nostra vero tantum abest ut euertas, ut de his etiam firmandis, fulciendisque laborasse videaris.

Etenim cum ad sententiae meae co- firmationem usus essem argumen

to legis III. D. de ostio Praefecti misi, quae Vlpiani verbis docet,

Praefectum urbi cum terminos Vrbis exierit potestatem non habere; quaerique hoc loco posset, an terminos urbis lex dicat muros urbis,& continentia urbi aedificia, Ut ti-

52쪽

34 DE REGIONIBUS SUBURB.

bi visum est; an suburbani agri,

territoriique Romani terminos, ut ego interpretabar: rursumque, an potestatem appellet merum duntaxat imperium, quo animaduerti in facinorosos solet,ut contendis; an omnem omnino Praefecturae auctoritatem, ita ut ea penitus exue retur,si terminos Vrbis exire quoiudocebamus: tu nobis tanquam ex machina vindicem,qui de utroque capite secundum nos pronunciaret, in altera operis tui parte produxisti, Basilicarum legum interpretem Theodorum Hermopolitam. Illum ergo, quibus verbis legem ista exponat, sed legem prius ipsam, ut in Basilicis concepta est,

audiamus ex lib. vi. Eclogae tit. IV.

cap. III. Ipsa enim per se aperta &clara est,& pricone non eget.O mi

53쪽

Praefectus, inquit, urbi cum terminos et is exierit, non potest Praefecturae potestatem habere An urbe quidem qua- diu versiatur Ootest iubere alicui etiam extra urbem iudicare. Sunt haec, Vt dixi, perspicua fatis & aperta: sed lucem addit expositione sua , & prouincialium Iudicum comparatione Theodorus. sic enim scribit:

54쪽

3 iurisdictionem etiam extra urbem isque ad centum millia. Et quemadmodum caeteri omnes Iudices extra prouincias quas regunt constitutipriuatisiunt, illis impune a subditis non paretur: sic Praefectus misi extra terminos urbis positus Praefectura potestatem non habet. In surbe sane consistens,potest iubere alicui iudicare etiam extra urbem, usque ad centum, opinor, millia. Nunc iterum rogo te, Salmasi,cum Theodori huius dicta omnia videas cum placitis nostris co- sentire, cum tuis autem ex diametro pugnare, qua fronte, nisi ex ea omnis pudor abijt, dicere audes tuam aTheodoro sententiam coni , firmari s Tu potestatem in hac lege de mero tantum imperio acci-

55쪽

piendam putasti: Theodorus de

omni Praefecturae administratione intelligendam censet. Tu termi pat 11 nos urbis muros urbis, & continentia urbi aedificia interpretaris: Theodorus suburbana etiam loca, - κώ τυ παλιν, id est agrum Romanum complecti docet.Tu Pr a P gnoto etiam terminos urbis egres iurisdictionem, detracta tantum imperij potestate, usque ad centesimum concedis : Theodorus vistramque a Praefecto, dum in urbe est, usque ad centesimum exerceri ait; ubi terminos urbis excessit, neutram, quia neutram iam habet. Tu denique Praefecto urbi solam iurisdictionem iure magistratus P g. 33 conuenire , imperij potestatem μ' speciali principum constitutione attributam vis fuisse: at Theodo rus nullo discrimine Utramque ap'

56쪽

pellat e ξο αν τῆς ἐμ οπιδες, nec dubitat quin utraque illi iure magistratus merito conueniat. Quidni autem Praefecto etiam potestas competeret, cuius ossicio, ut est apud Senecam epist. XXciv. tutela urbis continebatur ' quem ex Tacito constat lib. vI. Annali. ad coercenda seruitia, oe quod ciuium audacia tum bidum, nisivim metuat, ab Augusto institutum; aut si Dionem audimus, ad crimina cognoscenda, quae tum in urbe, tum extra Vrbem intra centesimum admitterentur fAut haec enim, quorum gratia inducta est Praefectura, Praefecto iure magistratus non conuenire do ceas necesse est, aut imperij potestatem, sine qua praestari haec nullo modo possint, Praefecto similiter conuenire statuas, desinasque id posterum de Theodori nomine,

57쪽

PROPEMPTICI LIB. I. 39qui tot modis sententiam tuam iugulat, temere atque inconsulto gloriari. CAPvT IV.

Annonariae regiones. Italia diuisio in annonarias se urbicariis iterum evosia ne assim o Victor a Salmasso non intelli In ConMntinus ab eius calumnia vindicatur. Inepta nobis Ussetis, ut refugat. Victoris locus expenditur. A nonariae quae fuerint , or undesis antagatae, non liquet.

ΡRopius nunc ad controuemssiae fines delabimurn ad suburbicarias videlicet & annonarias. Sic enim Italiae prouincias diuidi posse iudicasti, qui a Tusciam legeras aliam annonaria, aliam suburbicariam , &.Picenum item aliud annonarium, aliud suburbia

58쪽

M DE REGIONIBUS SUBURB.

carium.atque hoc argumentum ad

diuisionem illam constituendam putas longe validissimum, quod

reuera infirmum vel potius nullum est. Neque enim propterea

quod inter Imperij Romani pro

uincias Dacia constat fuisse unam mediterraneam, alteram ripensem, & Noricum similiter unum ripense, alterum mediterraneum: idcirco recte concluseris, imperij prouincias omnes aut mediterraneas fuisse, aut ripenses. Sunt hae quippe non totius, sed partium quarumdam diuisiones, quae ceteris plerumque partibus non conueniunt: at plenam & integram partitionem sua omnia membra complecti necesse est. Itaque Italiam in prouincias Consulares, Praesidales, Correctorias apte distinxeris, quia Italiae nulla est pro-

59쪽

nincia, quae horum aliquo genere non contineatur: in suburbicarias& annonarias inepte,quia nihil habes quo doceas omnes Italiae prouincias vel annonarias fuisse, vel suburbicarias. sed adstruere in men conaris. Suburbicarias enim quatuor vis dici, quae sunt intra Vrbis centesimum: reliquas omnes annonarias. De suburbicariis quam grauiter hallucineris, proximo capite viderimus. Nunc de

annonariis, ut eas extra cetesimum

tota Italia vagari ac specialis Italiae nomen sibi vindicasse credamus, quem dabis fundum, auctorem que sententiae λ Trebellium daa Pollionem. Atqui hunc ante cum

in Epistola produxisses, quasi is

cum Tetricum seniorem ab Aureliano Correctorem totius Italiae fa

ctum scribit, id est. v in erPAt

60쪽

42 DE REGIONIBUS SUBVRB.

tur, Campaniae, Samnij, Lucaniae, Brutiorum, Apuliae, Calabriae, Etruriae atque Vmbriae, Picem σ Flam niae,omnisque annonariae regioni non omnes Italiae prouincias illi commissas intelligat, sed tuas tantum . . , annonarias '. ostendi nec prouinciam Italiae ullam fuisse a Trebellio in illa enumeratione praetermissam ; nec Italiae totius nomine

aliud quam totam Italiam intelligi, ninil proinde in Trebellij ver

bis esse, quod errori tuo adstipuletur. Quid tu autem hic contra nunc adfers praeter inanem atque insolentem strepitum orationis s ' uegas a Trebellio Tusciam & Picenum suburbicarias regiones co- memorari, neque item Valeriam.

Sed hoc iam pridem explosum est, cum docui Valeriam prouinciam Trebellij temporibus nondum

SEARCH

MENU NAVIGATION