Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PROP EMPTI C I LIB. I. I,

ueneras, sed non tuam, tuam nunc

apud Vopiscum te nactum iactas, sed frustra. Vopiscum ais in vita Probi scribere,posteros Probi Romanam refugiue, & in Italia circa Veronam & Benacum larem locauisse,atque ita legere codices manuscriptos. Audio. sed quo auctore id confitinas ' quem huius lectionis test em laudasZSalmasium. Testem videlicet non domo productum, sed teipsum. Nam quis iste est alter Salmasius, qui testimonium tibi commodat.si tu nones Z Tibi ergo credere nos iubes quis tam iniqua lege litigat unqua,

ut aduersario credere cogatur ZAt tibi tamen, vide quam morosus non sim, etsi constat te non se per Attica fide loqui,hoc loco cre-.Qere non abnuo. Scripserit Vopis cus ROMANA M. & Romanam

32쪽

absolute dicat Romanam regi nem ; Romanamque intelligat, non quae Nodi sit, ut in lapide Nolano,aut Mediolani, ut apud Ambrosium & Paulinum , sed vere Romanam, hoc est urbi Romae vicinam. Quid tandem egisti,aut quid habet hic locus, quod causae

tuae tantopere faueat, Vt aurocmptum velis Z An quia regionem Romanam nominat Vopiscus,inde confectum putas, Ut eius regionis fines usque ad centesimum ab

Urbe lapidem processerint Z Fugit

te ratio,cum ita cocludis. Fac enim

non Romanam a Vopiscoso i' tum, sed Romam; aut si Roma nam omnino legi placet, Roma nam ab eo regionem dici,non quς centesimo , sed quae paucis agri Romani millibus comprehendatur: quid eritritota eius oratione,

33쪽

PROPEMPTICI LIB. I. Is

quod int gro sensu non cohaereat Quod si de regionis Romanae finiabus ex Vopisci verbis colligi nihil potest, ridiculus es plane, qui in nem atque inutile tioi locum, qu si hoc uno vincere posses, insigne&auro contra carum praedicasti. Sed huius generis mirae sunt ubique eί αμογ citius & halluctinationes tuae , quas in ijs etiam quae de territorio Romano, Praefectique urbis potestate Contra

nos disputas, frequetasti. Dixeram ego, ex territorij cuiusque oppidi finibus, quoad se magistratus eius potestas & iura porrigant colligi potius, quam contra debere. Neque inficias ire sanus quisquam poterat. Nam cum eo magistratus fiant, ut intra territorij fines ius dicant, quid certius, quam ex terri-eorij terminis iurisdictionis mo-

34쪽

dum & spatia aestimari oportere Pan. O. A n non aperte id declaran t verba illa quae laudas, quae in coloniarum legibus usurpari solebant: si os agros, quae loca, quaeue aedificia intrones illos dedero, assignauero , in eis agris iurisdictio esto coloniae illius, cuius ciuibus agri signantur ' Vides enim agros primum & territo rium definiri, tum iurisdictionem

territorijambitu circumscribi. Au- des tamen obtrectandi studio in repag. is. aperta reluctari: quia coloniae,inta quis, nonnullae iurisdictionem in alienis territoriis habuerint. Quod ut doceas, per auctores gromati cos licentius evagaris, quam apte aut intelligenter , non disputo;

hoc scio, istud ipsum quod ad

struereconaris , & tuam de Praefecto urbis sententiam elidere, &nostram confirmare. Quod enim coloniis

35쪽

coloniis interdum contigisse vis, ut iurisdictionem extra sua territoria exercerent, hoc est quod Praefecto urbis concessum ruisse comtendo , Ut potestatem, quae illi iure magistratus intra Vrbis tantum terminos, & tertitorium compe tebat, Principum voluntate perIaliena etiam territoria usque ad centesimum lapidem protederet.

Quid ergo tibi consilij fuit , cum ex scriptoribus illis tela quae in te

redirent,compararesὶ Docebam praeterea territorium Vrbis,de quo quaerimus,non centesimo, ut volebas, sed agri Romani finibus contineri, idque ex Pomponij Iurisconsilii verbis demonstrabam, a quo territorium generatim describitur, Vniuersitas agrorum intra fines cui que ciuitatis, hoc est, ut Basilicae leges interpre

36쪽

Quo loco cum ostendissem agri huius Romani seu territorij taes longinquos non fuisse : quippiquisicinorum undiquaque oppididorum,quibus sui etiam agri & te

ritoria erant, terminis clauderentur; incredibile est dictu,quam futilia, quam ridicula, quam absumda sint,quq contra nugaris. Etenim cum aliud sit urbs, aliud imperium, & diuersi urbis atque impe-rh sint fines ac termini, tu inaudito errore utraque confundis. Quod si diuersa iudicas, cur agrum Romanum, cum pro imperio sumitur, ab agro Romano, qui urbis Romae est territorium, non distinguis Nimirum quae utriusque eX

ordia fuerint, & quam dissimilia

incrementa susceperint, tametsi omnia noris, nescire&non intel-

37쪽

PROPEMPTI cI LIB. I. I9

ligere te doces. Repete igitur ani mo antiquae urbis originem,& disces agrum Romanum principio urbe in alieno solo condita nullum fuisse; mox a Romulo deuictis, & agrorum parte multatis proximis Latij vel Hetruriae populis, certos ad limites constitutum, atque haec agri & territorij Romani primordia memorari. Inde prolatos sensim eius fines ab alijs regibus, ut a Prisco, qui ut auctor est Eutropius, Sabinis victμ non pa

rum agrorumvrbis territorio adiunxit.

Hunc denique agrum Vniuersum,

siue , ut Dionysius libro

IV. Vocat, quo tualio nomine territorium, aut regionem Romanam appellaresὶ in tribus rusticas a Seruio rege,quivrbem quoque ipsam in urbanas distribuerat, digestum ac diuisum fuisse: ita ut

38쪽

quos agros,quae rura tribus illet colerent, in his ager Romanus & territorium esset, & tribuum ipsarum, ut Romiliae, Pupiniae, Lemoniae, aliarumque, prout diuersas eius agri partes sortitς fuerant, nominibus distingueretur. Quare rui de agro Romano quaeris quos nes habuerit, de tribubus rusticis quaere, quibus locis insederint: &cum Romiliam sub urbe ipsa trans Tiberim in Tuscia, Pupiniam vero cis Gabios, & Lemoniam ad portam Capenam in Latio, Clau- diam ad Anienem in Sabinis, retia quas omnes in suburbanis pariter ac vicinis Romae locis, & Lath, Tusciae, Sabinorum agro finitia mis, constitisse didiceris, noli dubitare, quin hi veri & legitimi agri Romani fines fuerint;non illi quiadem nulli, ut garris, aut prope nul-

39쪽

PROPEMPTIC I LIB. I. 2I

ii, cum tribus omnes rusticas complexi sint: sed neque omnino longinqui, nedum vi centesimum a tigerint,quos vicinarum, Vt Vides, gentium termini premerent ac ci cumscriberent. Sed hoc praeterea, unde fons & caput erroris tui, docendus es: quamuis prima illa nominis Romani aetate, ijdem aut pene ijdem territorij fines fuerint, &Imperij, longe tamen dispares postea fuisse. Crescente si quidem,ac fines suos per bella, tum Italiea,

tum extera, in ultimas oras proferente Imperio, territorij ager intra situm modum ac mensuram stetit; neque Vnquam, quod memoriae

proditum sit, auctus post Seruium neque glijs, quam olim fiterat, regionibus definitus. Quamobrem Liuius libro xxvi. Hannibalis ad urbem aduentum iterque descri-

40쪽

bens, Pupiniam, hoc est agri Ro mani partem, in qua tribus erat Pupinia, non solum a Ferentinate agro, & Anagnino, qui paulo re motiores erant, sed etiam a proximis Tusculano,Gabinoque disser uit,& Varro de re rustica lib.I. cum rura in Campania versibus,in agro Romano, & Latino iugis metiri docet, agrum Romanum Latino, idemque rursus, &ali j passim omnium aetatum scriptores, ut Latino, sic & Tusco & Sabino Romanum Opponunt, ut constet terri

torij Romani stata de fixa semperfuisse spatia post Seruium. Quaecum ita sint, Salmas, nisi

quot & quantet sint tuae M

σπαλμακτα iam agnoscis. Miraris enim nos agrumRomanum a ΤuDeto, Latinoque separare, cum ab

SEARCH

MENU NAVIGATION