Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

bus nostris, qui Exarchis illis reL pondent , demonstraturum hoc loco recepi. Quid autem facilius, quam ex Africae, Hispaniae,Galliae

primatibus id probare 'In Africa . ut hinc exordiar, unica fuit diaecesis: unus proinde totius Africae primas Episcopus Carthaginiensis. Quis nescit Epis.copum Carthaginiensem praeter prouinciam suam proconsularem, cui speciatim praefuit, cunctarum simul in Africa Ecclesiarum, ut Aurelius in Concilio Carthagin.

III. can. XLV. de se testatur, curam

stistinuisse3 Ille non solum plenariis Africae Conciliis omnibus pri-ssidebat, eaque nutu & arbitrio suo moderabatur:sed literas etiam,vς de Conciliis dandae erant vel ad Imperatores, vel ad iudices quos cumquς , omnium fere nomine l

312쪽

. dictabat, eisque solus subscribebat, ut ex Africano Concilio intelligi

licet can. L H. LVIII. LX. LXXIII.

Idem Africanas prouincias omneSvisitabat, Synodi Afric. can. XIX. Illi etiam pro desiderio cuiusque Ecclesiae, ut est in codem canone Concilij Carthaginiensis, ius semper & fas fuit, undecumque vellet Episcopum, quem illa postularet, tametsi alterius Episcopi clericus esset qui postulabatur, constituere & ordinare. Ordinabat autem, dum singulis Ecclesiis prolpicit, tam frequentes, ut nulla pene dies Dominica, quod Aurelius ide ca

poru ordinationibus Carthagine vacua esset. Quid quod Valerius Episcopus Hipponensis,ut Augustinum sibi collegam adsciscere li- ret, primatis Carthaginiensis a i

313쪽

ctoritatem interponendam iudicauit Egit,ut Possidius in eius vita narrat oecretis literis apud primatem

Episcopum sedis Canhaginiensis, allegans imbecillitatem corporis su aetatisque grauitatem,oe obsecrans, qui Hi ponensi Ecclesiae ordinaretur Episcopus, qμisuae cathedrae non iamsuccederer, sed consacerdos accederet, Augu stinus. Quae igitur beatus Valerius optauit m rogauit, satagens re cripto impetrauit. Unum hoc testimonium, ut cetera desint, errorem tuum iugulat, Salinast. Nam si Episcopo Carthaginis extra prouinciam in alios Episcopos ius nullum fuit, nullaque potestas; quid attinebat de ordinando in prouincia Numidia Episcopo ad illum referri'Cui autem Episcopos quoslibe ut audisti, per uniuersam Africam ordinare licuit, nullane illum habuisso

314쪽

PROPEMPTICI LIB. II. 263

dices extra prouinciam suam Epis copos ordinandi facultatem ΘNeque vero haec ille priuilegia Iusti niano debuit, quod nugaris : sed multo ante, ut vides, sedis suae prς- rogativa semper habuit. Iam igitur Primatis sui praeiudi- PQ. 433. cio te Africa condemnat. Quid

Hispania ' An dubium cuiquam esse potest de Primatum iure quid senserint Hispani, post Eruigij regis edictum: qui, ut proditum esta Luca Tudensi , Romani Pontificisastense flatust, ut nullus Archiepisco- . lpus Hispania subderetur alicui Primati , nisi Romano ' Prorsus enim, qui e potestate Primatis exemptos

se cupiebant metropolitani non inanem in Primate honoris titulum, nec solam primae sedis θι, , sed iustam aliquam legitimamque in subditos metropolit

315쪽

nos potestatem agnoscebant. Ita que Hispanorum etiam te suffragia confutant.

Reliquum est ut de Galliae primatibus inquiramus. In quo mirum est hospitem te adeo & peregrinum in patria tua esse, ut hos

etiam credas omni extra prouinciam suam auctoritate caruisse.

Ridebunt enim te vel pueri Lug dunenses, qui in urbo sua Primatis tribunal vident, ad quod dirimuntur ex subiectis prouinciis allatae controuersiae .Explodent paulo eruditiores, allegabuntque ad Gregorij vii. epistolam libri vi. xxxv. in qua Primates institutos docet, ut ad illos iniuste oppressi confugiant, eosque appellent, ab iisque Episcoporum causς,& summorum negotiorum iudicia terminentur. tum deinde Rotoma-

316쪽

PROPEMPTICI ias. II. assgensem,Turonensem,&Senonensem metropolitanos hortatur, Ut

Lugdunensi primati suo eum honorem & reuerentiam exhibeant, que ipsi sibi a suffraganeis suis e hiberi velint. Proferent etiam, quibus eas nancisci coligerit, G buini primatis Lugdunensis lite- ras ad Rodulfum Turonensem metropolitam, Eusebium Ande-gauensem Episcopum, & Abbates eiusdem prouinciae octo scriptas. in quibus, collaudata illorum erga Lugdunes em Ecclesiam, matrem, ut ipsi appellatam, & dominam sitam obseruantia, de L. monacho, qui Culturensis carnobij, legitimo A bbate pulso, Abbatem se fecerat,

respondens, primatisque auctoritate decernens, sic statuit, ut incubatorem illum, eique adhaerente. monachos anathemate percelli

317쪽

Ernaldum vero Cenomanensem Episcopum, qui eum consecrarat,

ab Episcopali ossicio confestim

suspendi iubeat. Atque ut Bituri censis quoque Aquitaniae primatis non disparem fuisse rationem

intelligas, proferent ad extremum, tum alia huius Ecclesiae vetera monimenta, tum Simonis Archie piscopi,qui ante CCCL. fere annos,

id est paulo antequam se Burdega' ilenses subducerent,sedem illam rexit, integra,quae adhuc extant, Ituneraria diaria. quae te Aquita niam H b illo primatis iure perlustratam , omniaque in ea, quae Primates solent,administrata fuisti perdoce t. Quid nunc censes,Sal masi Z an haec Lugdunenses aut Biaturicenses primates extra primas prouincias iuris in aliis nihil habuisse demonstrant ' Iudiciorum

318쪽

appellationes, prouinciarum visitationes, animaduersio in re imperata metropolitanis obedientia,& praestita, nudumne & re ac potestate vacuum Primatum hono rem indicant, an eos potius qui

hoc sibi persuadeant, iudicio semsuque omni vacuos esse declaranu CAPvTIX. De Primatibus prouinciarum Africae. Salmas j calumnia depulsa. Prima sedesis Africa non idem quod metropolis. Primo prouincia, non metropolis Disium , se qui promotione antiquissimus.Inde vulgo SeNEsappeagati. Canones aliquot, o Augustinui duobus locis explicatus. Donari ae a primam Gregoris magni decreto exclus.

Si quoties nos falso

Salmasi, toties impacta capiti tuo litera illa foret, qua cui similis

319쪽

olim causidici plectebantur, excipiendis calumniae tuae notis non modo frons, sed tota iam quanta est membroru omnium cutis impar esset.Cumvero fucorum huiusmodi plena in Eucharistico tuosnt omnia: tum certe luculentissima fraus illa est, qua fingis negare me primates in Africa dictos, qui singulis prouinciis praesiderent.Tu enim, ni fallor, cum in Epistolarua primatum notionem hanc solam Africae notam dixisses; ego contra praeter singularum prouinciarum primates, omnium Africae prouinciarum caput & primatem

fuisse docui Episcopum Carthaginiensem. Tum inde conclusi, fal-μm esse quo cripseras, primates apud ros secundi tantum ordinis Episcoporumgradum fuisse, non etiam tertii. Est ne in his verbis meis, quibua

320쪽

PROPEMPTICI LIB. II. 26'

nunc abuti conaris,unde suspicari licear,solu Carthaginiensem Epis.copum sententia mea primatem in Africa fuisse appellatum Z Nam boc quidem perinde est, ut si,cum

te malevolus quispiam non cauillatorem modo, verum etiam calumniatorem diceret, ab hoc te cauillatorem dictum negares. Fue

runt ergo in Africa primates prouinciarum, quod nunquam inficiati sumus. fuit & primas totius Africanae diaecesis, quem ipse inficiari & ignorare videbaris. Quid u nunc etiam Primates isti prouinciara, de quibus tam multa incassum solita loquacitate profudisti, quinam in Africa fuerint,

nescire te prorsus ostendero,quam vicem reddes Z aut quam habiturus es gratiam ξ Sic enim persuasum titibi esse video , ut primas sedes in

SEARCH

MENU NAVIGATION