Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

4쪽

JOANNIS ANTONII

natura & ratione, eiusque scriptoribus qui supersunt,

HORATIO, PERSIO, IUVENALE:

Ubi eorum virtutes oe vitia aequa Ianee perpenduntur; tempora Juvenalis, contra veterum s recentiorum errores, accurare notantur oe sabiliuntur.

& Commentarius uberrimus

6쪽

FOS CARENO,

D. MARCI PROCURATORI,

TRIUMvIRO ACADEMIAE PATRUINAE CURANDAE ,

Joannes Antonius Vulpius. Ust Libellum hunc meum, illustri tuo

nomine Ornatum ac munitum in lucem prodire optaverim, duce caussae fuerunt, MARCE Fos CARE NE, Vir et Am-

7쪽

Amplissime' altera, quod te permagno aestimarem, altera, quod tibi deberem plurimum. Tua sunt quidem ejusmodi omnia, ut suspici & laudari

mereantur: Nobilitas Gentis vetustissima, lautum Patrimonium, Decora n bilitatem ac divitias consequi solita tres Legationes clarissimae, nempe ad Romanum Pontificem , ad Caesarem ,

ad Regem Sardiniae, quas magnifice, sapienter, feliciter sustinuisti; Praemia splendidissima, quibus te Veneta Respublica optime de ipsa meritum auxit 8c cumulavit . Haec tamen quae sola miratur populus, nunc sepono ac praetermitto, aliis opportune commemoranda & celebranda relinquens .

Mihi ratio potissimum illorum habenda est quae a paucis in te animadUerti & cognosci possunt; cum studiis vero nostris proxime conjuncta sunt . Eloquentia scilicet, qua praestas, Bin

8쪽

nae Litterae, quas colis , pectus Philosophiae praeceptis imbutum , Historia Civilis, quae Decemvirum Capitalium

decreto tibi scribenda commissa est, Litteraria item Patriae tuae, quam diligentissime paratam, & luculente perscriptam habes , opus a nemine adhuc tentatum, Varium, doctum, laboriosum; Scripta doctorum Virorum inmnis aevi, quae undique collecta, in Bibliotheca elegantissima & multorum nummorum, honeste atque opipare domi tuae excepisti ; excellens denique Ingenium tuum, ac Mores probatissimi, me impulerunt, ut has qualescumque

paginas tibi offyrrem, callido & pr

denti harum rerum aestimatori; . quae laus hoc tempore quo rarior, eo pra

stantior, & gloriosa magis haberi debet. Quum igitur omnes qui in Gymnasio Patavino, cujus tu procurationem

haud ita pridem suscepisti, disciplinas

9쪽

docent , de tuis Virtutibus praeclare sentiant; tum ego in primis, ad hanc politiorem Humanitatem profitendam, te favente ac conciliante, Olim Voc tus, quanti te facerem, & quam accepti beneficii memor essem , certo aliquo testimonio significare ac declarare volui, quod observantiae & grati animi erga te mei perpetuum monumentum esset. Neque sane Commentarius hic noster de Satyra & Saty

ricis Poetis ut, Vir sapientissime, intelligis ) ab Historici persona &

munere longe abhorret: habent enim Historia & Satyra plura communia; quod e superiore loco propediem sum ostensurus. Porro quum Satyram dico , Horatianam dico , urbanam, lenem , vitae hominum corrigendae accommodatam ; non istam agrestem, asperam, seram, immanem, qua Vitia potius irritantur quam tolluntur:

haec

10쪽

EPISTOLA

haec nimirum Satyra non improbitati solum, sed etiam virtuti atque innocentiae infesta & suspecta est; quaerit enim semper quod reprehendat, &nis1 invenerit, comminiscitur. Si quis

autem rerum humanarum contexere

Historiam velit, neque tamen de malis & stultis verbum ullum facere, inanem prosecto cogitationem susci-Piet, atque operam omnino ludet: viatia enim erunt donec homines:

autem ηα i , ut est in Graecorum παρο. Necesse est , Historicum res iusmodi idemtidem narrare quas Democritus Abderites ridebat suo tempore, Heraclitus Ephesius contra deis plorabat: necesse est, illum ita describere homines ut accepit; naevis infignes, & morbis animorum semper

affectos. Ne igitur Historia, brevis numium & jejuna sit; ne, mutata natura sua, in laudationem evadat; ne

SEARCH

MENU NAVIGATION