장음표시 사용
21쪽
no U. C. CCCLXXXIX. institutos fuisse ludos scenicos ad petendam pacem deorum, quum pestilentia Romae laboraretur. In his ludis convicia quaedam alterna jactabantur
ex tempore, sine ulla prorsus meditatione . Aberat quoque carmen, aberat συτημα , ab
erat υποκροσις, nempe artificium actionis . eL
futiebant quicquid in buccam. Postea verissus impolitos, Fescenninorum similes, fundere coeperunt, dicaces, maledicos . Acciti
deinde ex Hetruria ludiones , qui , quod bifer Hetrusca lingua ludionem significaret, histriones etiam dicti . Hi paullatim decoram & aptam pronuntiationem, gestuumque imitationem addiderunt, modis inventis, &descripto ad tibicinem cantu. Ita Satyra eX- orta est: quae nihilominus usque ad tempora Livii Andronici poema rude fuit atque eX- temporale . Certum igitur est , Romanam Satyram primo scenicam fuisse ac δραματιγαν. Quamobrem Horatius Epistola 1. libri a. Fescennina per hunc inmmta licentia morem Versibus alternis opprobria russica fudit. Ex his cognosci potest , veteres illos rudibus ejusmodi poematis ad Graecorum σατυ quodammodo accessisse: nam in
stena convicia jactabant , sicut & Graeci . Sed
22쪽
Sed erat insignis differentia : quia Roman rum Satyra Satyros deos non admittebat. Livius Andronicus demum primus suit qui ab hisce ludicris atque ineptiis ad fabularum argumenta spectantium animos transtulerit . Cujus rei testes locupletes producere possi mus Livium Patavinum libro 7. 3c Valerium Μaximum libro a. Μemorabilium capite q. Fabulae argumentum nihil aliud est quam plurium eventuum series apto quodam ordine contexta, & ad unum finem tendens: qui ordo essicit ut fabula sit una, ad specta. tores docendos magis ac detinendos. Eo p tissimum tempore actores a poeta distingui Coeperunt. Antea enim, qui Versuum auctores erant, eos in scena etiam recitabant i quae cura translata est ad histriones . Porro quum ludus in artem paullatim vertisset, juventus Romana histrionibus quidem fabel. larum actum reliquit ; sed ipsa inter se, ab antiqua consuetudine non discedens, ri dicula intexta versibus jactitare coepit: quae postea dicta sunt exodia. Inserebantur Vero in fabulas , praesertim Atellanas. Hoc genus ludorum ab Oscis acceptum juventus
Romana sibi proprium fecit, neque ab histrionibus pollui passa est. Atella oppidum A 4 Osco.
23쪽
oscorum suit, unde nomen fabulae Atellarinae. Inter ludendum porro, prima, media ,& extrema fabula , solebant scurrae urbani prodire in scenam cum cithara , aut psalterio, ubi ridicularia fundebant: illa vero dicta' risum excitantia , si ante fabulam prosernentur , dicebantur εἰσοδια , si media fabula , ἔμβολα, si ad finem fabulae, ἐυδιια. Tradit Diomedes Grammaticus lib. 3. Latinam Atellanam a Graeca Satyrica differre, quod in Satyrica sere Satyrorum personae inducerentur, aut si quae essent ridiculae Satyrorum similes; Autolycus puta , aut BurriSzin Atellana Oscae quaedam personae ut Μaccus. Exodium Atellanum continebat jocos non serviles, at ingenuis dignos, & Italica quadam graVitate temperatos, a quibus turpitudo & obscoenitas abesse debebat. Pro
pterea id quod Livius animadvertit
mansi institutum , ut actores Atellanartim nec tribu moverentur, ρο sipendia, tamquam exinpertes artis ludicrae, facerent . Nam alioqui ut notum ex titulo a. libri 3. Pande-ctarum Iuris Civilis histriones sive acto res fabularum inhonestae personae habebantur , & infamia notabantur e carebant jure suffragii, neque poterant militare. Credibi-
24쪽
te tamen est , processu temporis Atellanas etiam corruptas fuisse, ac nequitias omnes , absque ullo . delectu , exprimere coepisse . Nam exodiarii certe male audiebant . Iccirco Gerardus Vossus putat , hujusmodi homines a Iulio Firmico perstringi lib. 6.Μatheseos hisce verbis: Cum esseminati comporis mollitie cinaedos incient , oe qui veterum fabularum exitus in scenis saepe Ialtantes imitentur. Qui sunt, rogo , unerum fabularum exitus , nisi ἐνδια Τ Scribendis Atellanis valde inclaruerunt Q. Novius, L. Pompo. nius Bononiensis , & Μummius : ex quorum fabulis fragmenta nonnulla adhuc le
Vetere Satyra exolescente, nova paullatim successit. Nimirum hoc nomine appellari coepit maledicum poema , veteris C
moediae non dissimile, vitia & vitiosos per
ora hominum traducens atque irridens . verum eXtra scenam. Hunc morem primus
Lucilius induxit; quod Horatius & Quinctilianus testantur et vel si novae Satyrae is inventor non fuit, certe illa scribenda gloriam primus omnium adeptus est. Fecit autem unius carminis plures libros, quos omnes conjunctos Donatus in Prolegomenis
25쪽
Terentii, mesen appellat. Ab hoc nova Saotyra , Luciliana etiam jure ac merito vocari potest . Hujus novae Satyrae definitio nem , seu descriptionem potius in his enim rebus accurata definitio vix locum habet valde probabilem attulit Daniel Hein. sius, vir in litteratura summus , libro T. de Satyra Horatiana: SatFra es poess, absque eventuum serie, ad purgandos hominum animos comparata , in qua vitia humana, ι-gnorantia, errores, tum quae ex his caussis oriri solent, in singulis hominibus, partim draismatico, partim simplici, partim mixto ex uistroque genere dicendi, occulte ut plurimum ac Aurate perfringuntur ζ sermone consans humili ac familiari, nonnumquam acri dicari , nonnumquam urbano jocosor quibus reis bus odium , indignatis , vel risus excitatur.
Hanc Satyrae definitionem ab Heinsio propositam explicabimus primum συπωδῶς &pinguiore Μinerva , deinde ακροβιτερον &distinctiuS. Est itaque Satyra nova seu Luciliana poesis quaedam , sene eventuum seris . Hac differentia potissimum , a legitimo dramate& numeris omnibus absoluto Satyra separatur. Nam & Satyri Graecorum, & Comoedia ,
26쪽
moedia, & maxime Tragoedia eventus continent plures , qui sunt membra & partes actionis unius, circa quam fabula Versatur. In Romana Satyra nulla est actio , &, quod sequitur, nulla sortunae commutatio,
seu περοπάτεια : quae tamen Comoediae atque
Tragoediae anima, ut ita dixerim, est. S tyra enim primo ac per se spectat mores; quos dramatici poetae post fabulam sive actionem considerandos suscipiunt. Dicimus porro , Satyram ad purgandos
hominum animos comparatam esse . Est enim ad σου καθαρτικίω ε ἐ.H κου philosophiam Iota reserenda. Μores enimvero perfici non possunt nisi antecesserit emendatio vitiorum.
Sequitur in definitione : In qua vitia humana , ignorantia, errores, tum quae ex his caussis oriri solent, perfringuntur. Haec Verba adaequatum , ut vulgus philosophorum i qui amat, Romanae Satyrae subjectum comtinent . Primo Satyra perstringit vitia, non quaelibet, sed humana, quae nimirum opponuntur virtutibus humanis r nam si quae sint vitia ferina & immania , ea Satyrae propositum & argumentum excedunt. Ignorantia etiam hominum , Satyrae scriptores exercet: nam & ipsa vitium est mentis humanae,
27쪽
manae , & multorum ridiculorum sons &origo; quemadmodum & innumeri errores, falsaeque persuasiones. Porro foetus uberrimi vitiorum , errorum , atque ignorantiae sunt poenae, infortunia, absurda. Dicimus, in δε-gulis hominibus a nam Satyra non est poema , quod videlicet universe viatia persequatur : id enim si fiat a Satyriaco , umbram & scholam redolet , seu declamandi consuetudinem: cujus rei exempla multa in Satyris Iuvenalis . . Utitur autem Satyra dramatico interdum genere dicendi, nonnumquam simplici, aliquando ex utroque mixto. Dramaticum dicendi genus ab Horatio plerumque adhibitum fuit, praesertim
in Satyris libri secundi : simplex, in plerisque Iuvenalis apparet e mixtum ex dramatico & simplici, in tertia Iuvenalis, &in quinta libri primi Horatii , ubi iter
quoddam suum describit o occulte ut pluriamum ludit Satyra ; hoc est cum dissimulatione , ψρωνμῶς , ac Aurate . Plures autem sermae sunt obliquae ac figuratae orationis.
Constat Satyra sermone humili ac familiari cujusmodi est Horatianus . quare autem hunc sermonem adhibere debeant Satyrici , suo loco docebimus. Acre idem iidem hic sermo
28쪽
LATINA . CAPUT I. Igest: quo tamenetsi Horatius raro admodum
utitur , nihilominus ipse de se fateri non
dubitat : Sunt quibus in SatFra videar nimis acer ἄAddimus , dicaci . Nempe Satyrici poetae quando leniter & placide loqui videntur, inexspectata dicacitate pungere ac laedere solent. Urbanum autem Satyrae sermonem esse oportet: in quo praecipue posita est σους illa sive dexteritas, quae vel praecipuum munus est Satyricorum, & qua Horatius mirifice excellit: intelligit enim optime , quae , qualia , & quomodo dicat quum jocatur .
id autem intelligere, pertinet ad urbanum. Porro Satyra excitat odium , in vitia nimiis rum & improbos hominest indignationem ei. iam seu Aμε ν , quum bene aut male esse indignis videmus: risum denique, ut remedium paretur adversus tristiores affectus O. dium atque indignationem , & animi lecto. rum auditorumque a severitate ad hilaritatem traducantur. Singula quae hac definitione Satyrae continentur, enucleatius jam
29쪽
4 LIBER DE SATYRACAPUT ΙΙ. νra nova Latinorum, es poema sine eventiabus. Ad quam philosophiae partem pertineat . Morum purgationis tres fuerunt species apud antiquos, P thagoraea , Socratιω , Stoica . Romanorum disciplina, inculta σνobusa. Socrates in vitiis corrigendis lenis atque urbanus. Rationis χωθαρπιῶς exempla varia . De materia Gνω.
ES et igitur nova Satyra Latinorum, poἄesis quaedam sine eventuum serie ac nexu, qui eVentus certam aliquam & urinam actionem constituant. Haec est nimi rum praecipua differentia quae Satyros Dra4ma Graecorum, Comoediam item ac Tra goediam distinguit a Satyra de qua loquiamur . Illa enim poemata plures e Uentus complectuntur, arte atque Ordine ConneXOS, unde absolvitur fabula. Quamobrem ut in illis fabula pars prima est ac necessaria, ita in Satyra , nulla est . Porro Satyri, sive Satyricum Drama, quod Graeci usurpabant, actionem quidem continebat , non tamen eamdem quae in Comoedia actionis mutaritionem sDissiliges by Cooste
30쪽
L A TINA . CAPUT II. Istionem . Μulto minus in Satyra nostra Tragicam περιιπέτειαν, sive fortunae inconstantiam & volubilitatem, animadvertere licet : sine qua, Tragoedia placere vix potest et haec autem ex eventibus oritur , quomodo ex moribus laus & vituperatio. in quibus Romana Satyra primo ac per se versatur . Enimvero Damasippus & Catius apud Horatium libro a. Sermonum, in scenam quasi inducuntur, & agere videntur ; sic tamen ut neutri quicquam eveniat e contra quam fit in Aristophanis Comoedia cui Nebulae nomen; ubi, praeter alia non pauca, Socratis domus incendio corripitur. Idem sere nihilominus propositum fuit Horatio in duabus Satyris memoratis, quod Aristophani in ea Comoedia: ut enim hic Socratem irridendum sumit, eodem pacto ille Dama. sippum Stoicum, & Catium Epicureum. Diximus vero, Satyrae νον esse animi purgationem. Quo significavimus, hoc poe
ad eam quae purgat, & ad eam quae castigat. Μores enim perfici atque expoliri non possimi nisi antecedat vitiorum emendatio . Propterea sapienter Boethius libro 3. de