Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

substantiam cohaeret. Admota vi ignis, non in calcem abit, nisi acido antea solutus fuerit. In igne. album colorem diutius, quam ostea dentis pars retinet, vasculis vero plane destituitur. Ossea P. 36. autem dentium pars, quae proprie e0s constituit,

ex terra calcarea et animali substantia componitur. Quamquam dentium radices nonnunquam intumescunt, ut alia ossa in spina ventosa intumescere solent, ae cum alveolis anchylosi cohaerent; vix tamen his argumentis organica , seu vasculosa dentium fabrica demonstrari potest. Radicum enim tumor a prima forte formatione originem ducit,az anchylosis dentis cum alveolo pulpae morbus est, qua radix cum alveolo unitur. Nunquam,

vel omnibus artificiis adhibitis, intefla vasis materia ceracea, ad ipsam dentium substantiam penetrat. In animalibus iunioribus, in quibus ossa ex pastu

rubiae tinctorum, rubrum colorem azquirunt, partes iam formatae in dentibus non rubent; sed eae tantum, quae postea formantur. Neque

hae dentium particulae, si usus rubiae Omittatur, ut alia ossa iterum albescunt, quod indicio est, differre dentes, a reliquis ossibus, quae quotidi

uti reliqua c. h. solida, decrementum et ingreme tum capiunt. Cum etiam sola abrasione decrescant, nec in laesa ostium nutritione seu osteο- sarcosi emolliantur, eos ratione circulationis humorum tanquam extraneas partes, nec ad Corpus

humanum proprie pertinentes, considerare possumus. Confirmat hoc obseruatio, quae dOCCt, morbos, corpus humanum in uniuersum infestantes, raro dentes laedere. Vix tamen Cl. Auctori concedere possumus, in xliachitide dentes nunquam morbo se affici, cum dentes in pueris rhachiticis et tardius prodeant, et celerius iterum pereant. Ca- P- 7.

Vitas, quae in Omnibus dentibus reperitur, figura

X s sua

332쪽

sua dentis figuram exacte refert. Medulla non repletur, sed pulpa, quae ex vasculis sanguiferis et neruis, tela cellulosa inter se iunctis, constat. Nemvorum tamen ad ipsos dentes progressum Cl. Auctor nunquam oculis conspicere se posuisse confirmat. Bicuspides posteriores Nostri, seu molares secundi, saepius quam alii, dentibus sic dic his sapientiae exceptis, deficiunt. In pluribus quoquo animalibus, inter dentes incisores et molareS, vacuum aliquod spatium reperitur. Molares poste Tiores, quoS Ill. HA ERUS grandis es vocat, in inferiore maxilla duas, in superiore tres radices habent Asserunt quidem nonnulli dissectores, soplures radices vidisse; sed caussa erroris huius in eo posita est, qu d ex aucto numero cauitatum in radicibus diffrachis collegerint, plures radices in P- 63 initio adfuisse, ac inter se coaluisse, Situs radicum in superiore maxilla ita ordinatus est, Vt . eae diuer-

P. 64. dant, eique cedant. In alveoli S suis motum aliquem experiuntur dentes; hinc in caluis in quibus pejrios eum maceratione destructum est, molaribus exceptis, sponte alueolis eXCidunt. Motus vero ille essicit, ut duriorum corporum vi atque impubP. 68. sui cedant, nec facile frangantur. In masticatione vulgari maxilla superior non mouetur, sed immobilis manet. Omittimus, quae Cl. Auctor de actione dentium, a motu maxillae pendente, et de motus maxillae in pueris senibusque diuersitate egregie dis-P- 78. putat. Molares priores, seu bi cuspides Auctoris Cl in pueri S , qui nondum alteram dentitionem experti sunt, veri molares sunt, atque cum iis figura pror-P. 8O. sus conueniunt. olor in dentitione, non ab actione mechanica et pressione dentis in gimgiuas oriri solet; sed ab irritatione gingiuarum maior assiuxus humanorum et inflammatio producuntur, quam decrementum et attenuatio

333쪽

s a.

gingiuarum sequuntur, quibus destrums, dens demum prodit. Simile quid nonnunquam in aliis locis obseruatur, si corpora peregrina, ut globuli plumbei, partes ossis exfoliatione separatae cet. sub cute delitescant, quae etiam haud raro, destructis integumentis, nullo abscessit nato, sponte quasi prodeant. Hinc patet in dentitione dissicili gingiua rum disseictionem omnino magni usus esse posse Dentitio altera non a primo solum incissere, Ut pprima, incipit, sed etiam a primo molari. DenteSVero, inter primum incis 'rem et molarem positi, celerius prodeunt, quam ii, qui post molarem primum siti fiunt. Tertia vice duos incisores in sene

septuagenario prodire vidit Noster. Cum vero eiusmodi dentes rarius in integra serie prodeant, saepius extrahendi stirit, ne in masticatione gingivas laedant. Primo corpus dentis, deinde radices et cortex nascuntur. Omnes dentes supra pulpam aut ex pulpa ipsa formantur. Haec vasculosa est et maxillae adhaeret in inferiore parte illius cauitatis, quae alueoli initium est, et eo in loco, ubi vasa intrant. Comprehenduntur membrana, quaQcum maxilla et gingiuis coniuncta est. Ipsi verodentes liberi sunt, et cum membrana tantum in radice cohaerent. In fetu sex vel septem mensium haec membrana, satis iam crassa est et quasi gelatinosa. Duabus constat lamini S, quarum 2X-terior mollis est, spongiosaque et vasculis destituitur; interna vero densior ac vasculosa deprehenditur. Inter hane membranam et dentem ipsum, nondum perfectum, semper aliquis liquor, liquido

articulari similis, reperitur. In dentitione haegmembrana semper perforatur et dente progresso

sensim perit. Ossificatio dentis supra pulpam, ex uno, vel pluribus punctis pro varia dentium specie incipit. Vnum punctum in cuspidatis, duo vero in iis, quos bicuspides Noster vocat, in incisoribus, tria

334쪽

tria et in molaribus, quatuor vel quinque puncta

deprehenduntur, quibus sensim auctis, tota tandem pulpa osse obtegitur. Pulpae vero huic nouus dens leuiter tantum adhaeret, ita ut sine ulla vasorum dilaceratione, ab ea separari possit. Postquam vero omnis pulpa osse tecta est, os contrahitur paullulum et magis rotundam acquirit figuram, eam que dentis partem essicit, quam collum vocamus, seu eam cui gingiuae postea adhaerent, tandemque radicem protrudere incipit. Dum autem Tad ces formantur, ipsa corpora dentium sursum per alveolos et gingiuas propellunt, quae tum, Ut

supra diximus, sensim pereunt. Proprie pulpa nullum processum habet, qui ad radicem pertineat;

sed, dum cauitas in corpore dentis osse repletur, pulpa quoque in radicem elongatur. Haec magis magisque increscit et in alveolo adscendit, usque dum omne corpus dentis prodierit. Quo iacto, alveolus in fundo contrahitur, et radicis initium seu collum arctius comprehendit, eique adhaerens Una cum eo eleuatur, ita, ut radix in formatione non , Ut vulgo putant, descendat, sed una cum margine alueolari sursum adscendat. Extremus margo ossificationis tenuissimus est, transparens et flexilis, atque accedit ad fabricam, quam testae cochlearum in incremento suo ostendunt; in uniuersum etiam portio dentis, quae iam ossea facta est,

cum pulpa fere eadem ratione cohaeret, ut testae animalium testaceorum, cum carne horum animalium Coniunguntur. Omittimus descriptionem rationis,

qua molares formantur, vel alii dentes pluribus radicibus instructi, quae magis composita est. ossea vero dentis pars, si accuratius examinatuΓ, ex lamellis constare deprehenditur, quae sibi Concentricae quasi incumbunt. Exteriores tam ea breuiores sunt interioribus, quae magis magisque

Versus

335쪽

versus radicem elongantur. Os ea parte persecta, p. 9 .cortex formari incipit. Materies, ex qua ille constat e pulp3 seu capsula, qua dens tegitur, ut ex glandula secerni videtur, et a superficie osseae partis attracta super eam crystalli satur. Formatur itaque eadem ratione, ut testae otiorum et calculi

urinarii ac biliarii, ex quo crescendi modo subrica eius striata situsque striarum radiatus explicari potest. In initio non adeo durus est, sed, dum per gingiuas progreditur, duritiem acquirit. In den- p. 98.

titione altera nouidentes, non ex alveolis suis priores protrudunt; sed in distinctis et nouis alveolis

formantur. Hoc tempore, Vti notum est, radices

priorum dentium sensim destruuntur; haec vero destructio non a pressione mechanica noui dentisessicitur, cum est aliquando in iis dentibus accidat, quos noui non sequuntur. Quae Auchor Clarissimus habet de mutatione figurae maxillarum in di-Versa aetate et caussa, quae dentitionem necessariam reddit, ob spatii angustiam omittimus. At p. Io 8.veolus dentis, dum ille sensim destruitur, non contrahitur, sed noua quadam materia cauitas eius insundo sensim repletur, quae obscuriorem colorem habet. Non continuo dentes ultra definitos limi P. II P. tes crescunt , sed caussa cur opposito dente destructo alter elongetur, magis in incremento pro cessus alveolaris posita est. Figura et situs den- p. IIy. tium humanorum ostendunt, hominem naturam tum carniuori, tum herbitiori animalis habere. Cum instrumenta, quae hucusque ad extractio- P. Izz.nem dentium inuenta sunt, illos non secundum diremonem axis, sed lateraliter extrahant, optimum

videtur esse, ut in evulsione dentis ille' versus illud latus trahatur, in quo processus alveolaris debilior est. Hoc vero in omnibus, si duos molares poste-

336쪽

posteriores maxillae inferioris excipias, extemnum est. Figurarum huic libro annexarum elegantia summa est, in quibus non solum maxillae et dentese humano corpore desumti; sed etiam animalium dentes, V. G. equi repraesentantur. Ex tabula decima quarta apparet, in equiS Corticem osseam partem non includere , ut in homine, sed illum, in striis longitudinalibus dispositum, ac osseae parti intermixtum esse. XII.

i. e.

Synopsis Quadrupedum Auctore THOMA PEN-

Auctorem huius libri es e Cl. PENΝANT, qui

zoobogia Britannica et itinerario Moti 9, proxime a nobis indicaturo, suam Zoologiae cognitionem abunde iam declarauit, ex nomine praefationi subiecto cognouimus. Consilium vero Cl. Auctoris in hoc conscribendo libro primum erat, ut ad proprium usum nomina quadrupedum omnium ab Ili, BuFFON deseriptorum, quae uti notum est, Ill. LI N N A E v s in suo Systemate plane omisit, colligeret, eaque nomina in systematicum ordinem redigeret, additis aliis animalibuS, a LINNAEO et B VFFΟ-NIO NON Commemorati S. Cum vero, indice hoc

ad finem perducto, Cl. Auctori ille dignus videretur, qui

337쪽

qui in lucem ederetur, synonyma aliorum Aucto-xum, descriptioneSque animalium breues, locum natalem VariaSque de moribu8 et usu eorum obseruationes addidit; eaque ratione Synopsin hanc pursecit, quam ompibus historiae natu ratis cultoribus gratissimam aeque, ac utilissimam fore, PutamuS. ordo, quem CI. Auctor in hoc Systemate quadrupedum sequitur , ex RAi 1 et L INNAEI me qthodo compositus est. Quamquam enim insignia Ill. T. I N N A E I in Zoologiam merita summis en- conatis extollit; fatetur tamen, se in variis ab eo recedere, nec eius methodicam quadrupedum dispositionem sibi in omnibus arridere. Hominem enim a simus, lemuribus et vespertilionibus; elephantem, sagacissimum illud animal, a stupidissimo bradypo, dasypo et myrmecophaga; talpam, sorice' et ei inaceum a feris; nos ilionem, ut vespertilionis speciem, a gliribus separare mauult. Nec Cetacea ad unam cum quadrupedibus classem pertinere, sed propriam et singularem eorum classem constituendam esse putat. Cum vero nos in recensendo egregio illo opere Ill. v v FPosii ), 'nonyma Ill. ONNAEI non Vbique adduxerimus; HVFFox11 contra lyn Onyma in Linnaeano systemate, quo omnes 'LOologi iam utuntur, plane deficiant, tandemque a Cl. PENNA. NT multa animalia nouiter detecta, vel a prioribus scriptoribus omissa addita sint; operae pretium, nec lectoribus iniucundum fore putauimus, si epitomen Systematis Nostri, additis Ill. LINNAE 1 et BuFFONII synonymis, hic addu

camus, Primum volumen vid. comment. nostr. Vol. III. P.

338쪽

camus, quae, quod ad posterioris opus pertinet, indicis quasi systematici, Linnaeani vόro system iis supplementi loco inseruire potest. Quadrupeda, a quibus, ut diximus, celaeea seiungit, quae Ill. LIN NAEVS una cum iis communi mammasium nomine comprehendit, Cl. Auctoc in quatuor ordines diuidit. Horum primus qua- . drupeda ungulata continet, secundus digitata, te tius pinnata, quae pisciuora, vel herbitiora sunt et in aqua potissimum vivunt, quartus denique alata, quae insectis vescuntur. Ad hos ordines quadraginta tria genera Auctor Cl. refert, quae ut plurimum L INNAS 1 sunt. Omisit tamen Hominis , et miserrae genuS az Noctilionis ad alia retulit. Auxit vero systema suum nouis , Girofae, Antilopes, Tapiri, Hyaenae, Taxi, Lutrae, Guia Marmotae et Lerboae generibus, quae, Vti notum est, L IN NAEVS olim aliis generibus inseruerat. Primus itaque Cl. Aufforis ordo, animalium ungulat0rum est. Inter illa equi genus soli dum est, i sistis sio ed): reliqua omnia pedem ungulatum bisulcum vel in plures partes Assum cloven hoosed

habent, et iterum vel cornuta sunt, vel cornubus destituuntur. Genns I. Equi sequentes comprehendit species :Sp. i. E. gener Uus seu caballus L. BuFF. T. IV.

tus eius sunt α) B. grunniens L. M vache de Barbarie AVFF. XV. p. I 36. R B. Indicus

dorso

339쪽

dorso gibbose, qui magnitudine et cornuum

figura multum variat. s. B. Bubalis L. D Buisse BVFF. XI. 2S. Huius varietas est α' B. nudus, pilis rarioribus, tenuissimis, setaceis, ex India Orientali. Sp. 6. B. americanus feta bifon L. BVFF. XI. p. SOS. s. 7. B. pygmaeus seu indietιs L. ' . Genus III. Ouis. Sp. 8. O. aries L. BVFF. U. tab. I. 2. Uarietates

HVFF. XI. t. 3 . laticauda L. D mouton de Barbarie BuFF. Xl. t. 33Genus IV. Capra. Sp. 9. C. fera. s. Lbex L. le bouquetin BuFF. XII. t. 33. Ad hanc speciem tanquam varietates Cl. Auffor refert: α) C. hircum L. BVFF. V. t. s. quae tamen omnino ab ibice dissertig) C. angorenyem L. B vFF. V. t. lo. II. γ)syriacam seu mambricam L. C. africanam seu depressam L. te boue a Afrique Bup P. XIII. t. I 8. I9. ε) C. whi utensem seu reuersam L. Ie Bout de Iuda B v F p. XII. t. a O. 2I. quae

non in America, sed Africa habitat. ζ

ribu AvFF. T. XI. tab. I g. ad varietatem β speciei huius generis pertinet. 'b Ab ea te beller Phlande Bup p. XI. tab. 3I.: quodammodo differt. 'I Est Capra Ammon L. Hanc ovem in statu sero esse

Cl. BuFFON putat, quod vero Cl. Auctor negat, qui varia eiusmodi animalia ex Sardinia et Corsica allata vidit. '

340쪽

Genus V. Gir a Sp. I 2. G. cam'BF rdalis seu Ceruus camelopardalis L. a quo genere tamen Cl. DEN A Nae singulare hoc animal, cuius specimen in nauseo Academiae Lugdunensis asseruatur, recte separat. Genus VI. Antilope. Genus hoc, quod ad Capram L. retulerat, ex Cl. PALLAS egregiis obseruationibus Noster sequenti modo constituit. I. Cornubus arcuatis est :Sp. I 3. A. merulea seu leuco hasta PALLAS. an Kob AVFP. XII p. 2IO. t. 3δ. II. Cornubus rectis sunt: . I . A. Aegyptiaca seu Capra gazella L. Dpasan Bur F. XII. t. 33. f. 3. A. bez0artica

Sp. ro. A. indo anton seu A. trag9camelus PAL h. et in Philos. Transact. Vol. XLlli. p. 46 S. Sp. 2I. A. aftyer. Noua species a Cl. Auctoro ad specimen ex India orientali allatum descripta et depicta.

SEARCH

MENU NAVIGATION