Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

Caput septimum de hydrope agiti Prolixe p. 36o

satis Cl. RICHARD demonstrat, morbum hunc ideo saepe omnem curationem respuere, quod medentes tantum euacuantibus resoluentibusque

insistant, primae morbi originis, ab obstructis aut spastice contractis vasis minimis pendentis, nulla plane ratione habita; ideoque humectantibus prae reliquis opus esse, quibus si valentiori medicinae

viae patulae redditae sint, omnia melius progressura esse. Quod et copiosae Dbseruationes adiun- ε 3e probant; ex quibus praeterea memorabilis visa est ea, quae Cl. BONA Fos debetur, de duobus militibus hydropicis, solo succo taraxaci restitutis: porro hydrops ascites , aptethora ortus, quem Cl. Duaer L potissimum repetita sanguinis missione sustulit; oedema, in corpore gibberoso itidem

ab intercepto humorum circulo ortum, eodem modo Curatum, quo, Cum post annum rediisset, et alius medicus auxilio priori uti noluisset, aeger mortuus est, et cor mirae magnitudinis et capacitatis obtulit; ascites pleuritidem secutus, paracentesi et diaeta lactea curatus; exemplum feminae, quae, intra duos annos cum dimidio, sexagesies paracentesin substinuit, et hoc auxilio sensim medicinae locum parante tandem restituta est; hydrops ascites in

sene 79 annorum vomitu curatuS; idemque morbus in milite sublatus, in quo vectio in Curru, Cum una cum aliis aegrotis in alium locum dese retur, primum curationis initium fecit. Multae hic enarratae curationes peractae sunt pilulis quibusdam tonicis, a Cl. HACHER iam anno I73 in usum vocatis, quarum utilitatem filius eius peculiari iam libello depraedicauit, in quo etiamusum D Exposition des differens moyens usites dans te trai-tement des hydropisies. a PariS, IIII.

302쪽

usum humectantium, in hoc morbo summis laudi.

bus extollit , et multorum medicorum testimonia, qui iussu regis in nos ocorniis militaribus experimenta cum hoc remedio instituerant, adduxit. Huius iam remedii compositionem, qualem Cl. DACHEu exhibuit, nunc Cl. R 1 CHARn publici iuris facis: constant ex radicis hellebori nigri extracho, quod paratur, radicibus prius cum spiritu vini ab Lalisato maceratis, postea cum vino rhenano optimae notae digestis, dein extracto in aqua soluto, rursus inspissato et addito tantillo spiritus vini optimi in extracti consistentiam redacto; huius extracti unciae uni adduntur similis portio myrrhae, in aqua lento igne solutae, et ad extracti consistentiam in spissatae, et scrupuli decem pulueris folio-xum cardui benedicti, ut massa existat libero aere

siccanda et in pilulas, singulam grani dimidii, formanda. Harum pilularum essectus, praemisiis humectantibus, eorumque usu adiuncto, Cernitur potissimum in purgatione aluina et diuresi mouenda: usum etiam aliquem earum esse posse in pituitosis pectoris morbis, obseruatio quaedam, Cl. DA IGNAN sperare iubet; exul are autem debent, ubi nimia siccitas, aut putredo, aut gangraena adesse conspiciuntur: multum praeterea in dosi

et tempore exhibendi prudentiae requiri, quis quo

facile perspicit.

3 Caput octauum varias obseruationes de modibis conuulsiuis et verminosis continet. Puella octo annorum, epileptiest, usu infusi concentrati galli lutei et superueniente febre tertiana curata est; alia undecim annorum, chorea S. Viti laborans, solis emollientibus et demulcentibus clysmatibus et balneis paucissimis antispasmodicis, proprie sic dictis, in

usum vocatis: alia septendecim annorum, eodem morbo

303쪽

morbo laborans, vomitoriis, purgantibuSque repe litis, tandem tonicis et antispasmodicis, cumque conualesceret, frequenti sanguinis missione, qua tandem menstruus fluxus prouocatus, sanitati prorsus restituta est: qua occasione simul Cl. Μ ADIER monet, castoreo tripla dosi opto addito, hoc vero corrigi; neutiquam tamen imminuta eius virtute,

et tria opii nouemque castorei grana, spiritu vini dissoluta, et aquae tepidae admixta in intestinum rei tum iniecta, praesentissimum anodynum sistere,

quum optata ventriculum offendant. Pleuritis,

opii abusu in paraphrenitidem transiens, copiosis et subito repetitis venae sectionibus, hermes mine-xali in succo borraginis, quod sudor vehemens et diarrhoea biliosa insequebantur, et demum lacte maccino cum infuso hyperici remisto tollebatur. Pistores morbo quodam singulari, asthmatis specie, laborant, in quo venaesectio aperte nocet; tussi autem per potionem stimulantem ex spiritu salis ammoniaci, floribus beneto es, syrupo de erysimo et aquis destillatis excitata, reiiciuntur glomereS, Uxmuco et farina compacti, bronchia obstruendo morbi caussam sistentes. Podagricus, a peripiadu

monia Conualescens, grauiter iratus conuulsionibus letalibus corripiebatur. Miles vomitu continuo, singultu et conuulsionibus iam . ad incitas redactus, potione anthelmintica et purgante septem vermes

vivos, longitudinis ab ollo ad duodecim pollices,

vomitu reddidit et sanatus est. In alio nauta epilepsia vehementissima producta est, a verme pedis

longitudine, qui etiam vomitu vivus reiectus est. Iuvenis tredecim circa annorum per undecim dies conuulsionibus affectus est, quae omnibus remediis obsurdescebant; tamen usque ad articulum mortiSsenis instrumentorum musicorum mitigabantur.

Secto cadauere in confiniis ilei et crassorum intin

304쪽

stinorum septem vermes, longitudinis tertiae partis brachii, conspiciebantur: qui irritando inflammationem intestinorum produxerant ; similis etiam sub

agone egressus erat. In alio viro, colica, a horas durante, exstin 0 367 Vermes, quinque ad sex pollices longi et crassitie calami scriptorii, inuenti sunt, in glomerem conuoluti, qui inferiorem coli partem et cOeeum prorsus replebant; his ipsis intestinis simul inflammatis et gangraenosis. Miles quidam paralysi linguae affectus et vocis exercitio

destitutus, administrato emetico valentiore, multOSVermes eiecit, et Continuato purgantium Cum almthelmiaticis coniunctorum usu, persecte conualuit. Virgo melancholica et conuulsionibus tentata sensim plus quam tria millia Vermium cucurbitinorum Per anum eiecit, et hoe morbo liberata sanitatem 'recuperauit. Cephalaea enormis, vermizulo, per steri tationem reiecto, sanata. Pos: febrem putridam veriminosam in abdomine inuentum est serum flauescens, in quo vermes duo natabant, tertiuS-que iam perforato i leo in eo erat, ut prioribus soassociaret; in eodem intestium erat voluulus, et ita omnibus fenuibus excoriationes manifestae, iisdem animalibus adscribendae.. Caput nonum de morbis oesophagi, ventriculi et intestinorum agit. Primo de angina inflammatoria, per sanguinis missiones copiosas, clysteres emollientes et interpositos purgantes, vesiCatorium nu-chae impositum, emplastra emollientia, et, qua primum licebat, gargarismata stimulantia oppugnata, quam postea abscessus in anferiore colli parto felicem ad finem perduxit. Ρorro de deglutito frustulo carnis male coctae, cuius detrusionem

opo linteoli virgae balaenariae assixi frustra tentaverant, imo ipsum linteoluna in oes phago

305쪽

reliquerant; febre iam exacerbata, sanguis aliquoties detractus et topica emollientia applicata sunt:

postea, eahibita potio ne oleosa emetica; excitatus vomitus corpora peregrina expressit et sanitas rediit. Intempestiue sumtum emeticum choleram produxit, quam diluentia, refrigerantia, acidula potulenta, adhibitis simul clysmatibus et fomentis emollientibus, aegre sustulerunt. Noxii effectus ac,

dorum mineralium concentratorum: in puella Oe-sophagus, et ventriculus, usque ad pylorum, g Π' graenosi; in alia virgine, quae tardiuS Occubuerat, hinc inde in iisdem partibus ulcera, et in trium dugitorum a pytoro distantia foramen, per quod otium transire possiet, inuenta sunt: miles autem, qui post duo minuta spiritum nitri vomitu reddiderat, denique sine apparente laesione oesophagi vel ventriculi restitutus est, postquam omnium dentium iam iram fecis ei. Vomitus continuus materiae, Caustica auximonia praeditae, solius lactis usu curatus est, contra quem omnis generis remedia nihil praestiterant. Seirxh0sae pylori indurationes, vomitus habitualis caussae. Nuclei cerasorum et pruΠΟ- Tum, Coe m Obt Urantes, in uno aegro, qui, globulis

aliquot plumbeis deglutitis, sine dubio obstaculum,

in intestinis haerens, se vincere poste existimauerat, hoc intestinum cum proxima ilei et coli parte ii flammaverunt, et harum partium, coalitum effecerunt, conspicuis simul multis tuberculis sciretiosis, et insigni puris copia in cauitate contenta; in alio insignem tumorem cum ascite coniunctum, qui post decem menseS mortem induxit. De colica pictorum seu saturnina, et de colica vegetabili Pii Ιο- num, Cuius egregiam descriptionem Cl. ΒΟΝ ΤΕ exhibuit ' : magna utriusque inter se conuenientia est, vid. Comm. horum Vol. XII. p. 6SI seqq-

306쪽

est, cum ratione mutationum, quas caus ae licet omnino inter se diuersae in corpore producunt: tum ratione curationi S, quae potissimum euacuantia primarum Viarum, at valunti ora, requirit leni ο-xa enim solida non satis vi uide stimulant, quod tamen opus est, quo materiam adeo dense sibi inhaerentem expellant interpositis anodynis: recidivae potissimum inde pendere solent, si morbus solis euacuantibus lenioribus impugnetur: venaesectio rarissime locum habet, et saepe paralysin inducit;

summum et certissimum remedium in mutatione

soli et aeris positum est, quae saepe sola paralysin relictam tollit. P- SΙ7- - Caput decimum de iusto et iniusto usu corticis

Peruviani agit. Improvide usurpatus aduersus febres intermittentes, antequam primae vel secundae etiam viae susscienter euacuatae essent vomitorio

vix unquam supersederi potest in eiusmodi febribus, cach extam, inerum, hydropem, pleuritidem, et

mirando sane exemplo loquelae priuationem cum oppressione pet foris induxit: epidemica etiam te tiana eiusdem usum prorsuS non tulit; quae tamen sola ptisana ex cichoreo et sale mirabili GLA UBERTprofligebatur: ceterum eius virtuS anti septica duobus exemplis gangraenae cruris et carbunculorum in digito exortorum demonstratur. P 33- Caput undecimum morbos quosdam chirurgicos recenset. Primo obseruationeS Cl. STΜON,

de carie tibiae, trepanatione in parte superiori et inseriori faciei internae, longa quidem, sed felici curatione sanatae; de fractura complicata tibiae, in qua cum superior fracti ossis pars semper sursum tenderet, nec tamen apte serra rescindi posset, eam peculiari arcula et torculari Petitiano depressit et coali-

307쪽

coalitionem praestitit: de exstirpato tumore cystico, cranio insidente, Cuius futuram exsoliationem, ne caries subsequeretur, perforando adiuuit: de restituto motu digitorum, a cicatrice post acceptum vulnus sublato, ita quidem, ut liber usus manus redderetur. Cl. PEΤ1T, nos comit Hesdinensis chirurgus, de equite, in quo a casu ab alto perier nium solutum fuerat, quique, trepanationi iam subiiciendus, multum sanguinis et puris per aurem reddidit, crebrisque adhibitis venaesectionibus et seuero regimine, 3 dierum spatio conualuit: et de alio, qui ab equo deiectus et calcitratus, adhibito

trepano et ingenti sanguinis, duram matrem Comprimentis, et fragmentorum ossis copia remota, sanatus est. Cl. FoΝPER INNE de alio milite, qui ab ictu acinacis enorme vulnus super oculo dextro Contraxerat, in quo, cum portio ossis coronalis sponte decederet, trepanationi supersederi posse putabatur; symptomatibus tamen increscentibus, eadem imstituta et per discissam duram matrem semper sub deligando parte quadam cerebri, quam ad unciam integram aestimabant, egressa, aeger post 9s dies

restitutus est. Cl. Μo Is SIER in femina, cuius abdomen a boue cornibus vulneratum erat, intestino colo simul gangraena affecto , scarifationibus aliisque auxiliis aduersus gangraenam, et gastrora- Phia curationem praestitit, licet per ipsum morbi decursum aegra clam radicibus solani tuberosi v sceretur. Cl. PEYSSON in sene septuaginta fere

annorum herniam inguinalem, a violento motu eXOrtam, incareeratam, aegro operationem abhorrente, p0st sex dies suppuratione, perrupturam abscessus leuata, curatam vidit. Cl. Lo Nais de hemnia vesicae, qua ipsius filius laborauit: dolor erat in reddenda urina, quae non, nisi guttatim effluebat, ad apicem glandis potissimum insignis, cum Tom. XIX. P. I L. V tumO-

308쪽

tumore in inguine sinistro, enterocelen mentito, qui facile reponi se patiebatur, sed se bito redii,sti, et

xepositus urinae excretionem liberam reddebat: eo tempore, quo historia morbi huius conscribebatur, morbus nondum penitus sub latus erat; cuius tamen spem alebat Cl. I. o N GIS, interea insante in latus dextrum collocato, urina ope Cannulae extracta et compressionibus modicis adhibitis, strictaque diaeta seruata. Idem exemplum regens et iuuenis, qui testiculum, frigore tactum, sibi ipsi nouacilla rescidit, et licet inprimis haemorrhagia ex discissa arterias permatica gravia symptomata prodageret; tam a intra mensem ita cur tus est, ut inito postea matribinonio, liberos procrearet. Cl. LE RICHS militem, ab imprudenti usu emetici hernia inguinali anfectum, in qua intestina incarcerata gangraena CDP-rUmpebantur, Operatione chirurgica et exhibitis laxantibus ex manna, in sero laictis soluta, et adiuncto oleo amygdalarum dulcium, intra duos menses r stituit. Exempla nonnulla curationum Vlcerum Cancrosorum, per Cataplasma ex radicibus dauci trituratis, ad mentem Cl. svLκER praestitarum per CL DKN1 S. Idem in infante recens nato digitos coalitos, et membrana satis densa obductos, vidit : cum post aliquod tempus infans sussciens robur acquisiuisset, ut operationi subiici posset, eadem satis bene cedere videbatur; sed interea infans ex indigestione mortuus est. Cl. BOVILLAR D domucrone gladii duo et dimidium pollices longo, qui per longum tempus intra olla cubiti delituerat, ac demum extractus erat: subsequens curatio tamen debilitatem quandam et dissicultatem motus xeliquit; de hypopyo, per incisionem infimae partis corneae, eiuSdem indolis, ut in cataracta fieri solet,

cura

I vid. Comm. horum Vol. XVI. P, II

309쪽

curato; de hemeralopia in nonnullis militibus, qui sub dio, facie versus solem directa, Obdormiuerant,

methodo Cl. FOURΝ1ER curata. Eundem morbum Cl. BRI DAULT anno II 62 frequenter

in militibus legionis pedestris Carnutensis Chartres . obseruauit, quae sola eiusmodi aegros obtulit, quin que aliis, quao una in insula Ollaro Oleron praesidio essent, immunibus: quod inde pendere videtur, quod haec legio stationem in oppido S. Martini insulae Radis me in tenebat, multis ibi laboribus fatigata: vesicatoriis sine fructu usurpatis, Cl. ΗΗ1- DA ae ex fractum cicutae bis de die, a grani do- si incipiens, et usque ad integram drachmam de die ascendens, summo cum usu adhibuit: eodem etiam remedio polypum narium sanauit, et cat plasmate ex dauco, supra memorato, Cangrum faciei sustulit in femina, quae ob inopiam ne diaet licum quidem regimen seruare, multo minus internis remediis curationem iuuare posset. Cl. Ro-GHARD de hemeralopia, communi in Caloneso Helis iris ) morbo, a suppressa transpiratione orto, et Cl. FOURNIE R methodo tractando; de tumore tunicato sub axilla dextra, qui incisus, pure euacuato, folliculoque ipso subsequente curatus est. Postremo Cl. uo uni ENNE de effectibus punitiirae araneae Cuiusdam, in Corsica habitantis, quae

ab incolis norm nato dicitur, magnitudine et figura taxnntulae similis, maculis octo flavescentibus in dorso notata: quindecim milites ab ea puncti subito dolorem immensum per totum Corpus sentiebant, qui adeo incessum perhibebat, quem stupor insignis potissimum in articulationibus subsequebatur, cum idea, se a canibus rabidis deuorari; locus puncturae in aliis prorsus non patebat, in aliis

Vir leui

I vid. Comm. horum Vol. VII. P. II 6.

310쪽

leui rubore se prodebat, facies inflammata, oculi a dentes, calor ingens per totum corpuS, cuti S ardens, sed ad sudores propensa; pulsus tamen sero naturalis. Scarificationes profundae ad locum laesum, oleum tepidum hyperici illitum, et sudor, curiosius obtecto in lecto corpore prouocatus, morbum i tra tres vel quatuor dies tollebant; si vero locus non patebat, neque ergo scarificatio administrari poterat, idem diutius trahebatur. Versus finem extremitates inferiores petebat, et tunc pediluuia curationem aegelerabant. Effectus puncturae pro diuersitate tempestatum et partium laesarum Variant. Indigenae venenum ab animali proiectum accusant; sed una caussa in irritatione neruorum et apon euroseon, ab aculeo facta, ponenda videtur. Saepe adeo remediis nimium calidis nocent: de reliquo calido fornaci aegros imponunt, et sindorem hoc modo, saepe salutarem, eliciunt. p. Sso. Progredimur ad caput duodecimum, in quo

obseruationes anatomicae continentur. Varia

exempla tristium effectuum, quos abusus potus spirituosi edit, nimirum lien ingentis magnitudinis, herniam umbilicalem producens, cum ventriCulo, duodeno, hepate, ligamento eiuS suspensorio, reliquisque proxime intestinis et peritonaeo coalituS; scirrhosus, superius gangraenosus, inserius in pus

conuersus, ut alia S mutationes inorbosas taseamus:

in alio subiecto idem viscus, sine praegressis signis

inflammationis, gangraena in foetidissimam putrilaginem resolutum, subitae mortis caussa: in alio Omentum adeo extensum, ut facile usque ad mediam semoris utriusque partem pertingeret, latitudinis ad minimum et a pollicum, pinguedine crassa resertum et vasis sanguiferis, multum dilatatis, intestina tenuia gangraenosa, crasia contracta, membrana

SEARCH

MENU NAVIGATION