장음표시 사용
461쪽
munica adi propagandique vim magneticam modo exponit; ita tamen , ut omnes physicorum de eo opiniones, ne ipsa mathematica demonstratio nitatur fundamentis infirmis , suis cuiuscunque reddat inuentoribus. Etenim, ait Cl. Auctor, quem' admodum res ipsa in omni , quamcumque fing ut, hypothesi, eo redeat, ut aliquod fluidum peculiare illas efiiciat magnetis proprietates: sic idipsum fluidum, aut stagnet circa magnetem, aut circumagatur in orbem, necesse esse: quare, si prius, nec ullam quidem vim huic fluido, ferrum attrahendi, et magnetem ad axem mundi vertendi, attribui posse; sin autem posterius, ipsum hoc fluidum proprias opus habere vires, quibus
moueatui', quae, num ei insitae, an rursus aliunde, Rut quanam natura, nos forte in sempiternum latere. Itaque istis stabilibus magnetis Proprietatibus sat notis, absque fiendi modi investigatione, assuriatis, Ipse causam rationemque, cum intensioris, tum hebetioris vis magneti Cae, acubus vel parallelepipedis ferreis conciliatae, eXPerimentis , copiose et diligenter institutis, mathmmatice disquirit, omnemque demonstrationis modum, more celeberrimi A LEMBERTI, primci Pio decompositionis virium, tum principio aequilibrii, et princi is inertiae, conficit, atque ita magnetis Vires metitur. Iam Vero ante, quam ipsam su0rum experimentorUm rationem reddat, ut res clarior fiat, omnia magnetis phaenomena , quae aut sua sponte existunt, aut quae coguntur nobis osterre, tribus his argumentis complectitur:
I Quando ferrum magneti Vplicatur, vel in eius p otmo Phaera ponitur, mogneticum euadit ea lege, Ut in puncto contactus nascatur polus amicus ei, cui s' plicatur,
462쪽
plicatur, et in puncto opposto, inimicus: hi tamen poli sunt mutabiles. a) Ferrum, vim magneticam concepit, totum euadit magneticum, in omnibus suis partibus: ita, Di, quemadm0dum in magnetibus naturalibus, vis sit fortissima in polis, dein continuo decrescat, inque inpuncto quodam, centro magnetico es Io, quod partem borealem ab auffraIi separat: hine sis tuique particu-Iae conciliata es in quadam ratione difflantiae a centro magnetico; vis vero siemper se secundum Iongitu, isnem ferri extendit, et maxima es in pun fo, cui magnes applicuius fuit. 3J Determinoso ferri messa , tantum determinatam vim ab eodem magnete accipere , et tonium iriterminatam seruore potes , quicunque magnes illam ei communicauerit: ita, ut detur pun rum saturationis, ultra quod determinatum ferrum vim seruare nequit: et reciproce determinatus magnes , determinato ferr0, tantum determrnatum vim conciliare potes: haec tamen saturationem non excedet, ita, ut seri posit, ut ferrum a validiore magnete tactum, maiorem seruet
Dim, quam si minus validus in illud ageret: s scilicet ab utroque saturetur. p. I 3. His igitur propositis, prima huius partis sectione Noster ostendere conatur, cur, si qUis magnetem per parallelepipedum quodcunque aptum ad acquirendam vim magneticam, ab uno extremo ad alterum aequabiliter ducat, eius extremum id, a quo incepit fricare, eiusdem poli, qui ad fricandum eligitur , vi impraegnetur; alterum autem extremum, alterius poli. Ait enim, quemadmodum, si quis polo v. c. boreali tangat tantum parallelepipedi eXtremum alterum, in puncto contactus, polus existat australis; in punctis autem aduersus alterum extremum , eius vis sensim de- Crescat
463쪽
crescat, donec in quodam puncto, centrum magneticum appellato, tota deleatur; tum rursus negative, Ut loqui consueuerunt mathematici, crescens, in altero extremo, contraria Vis, siue
poli borealis , existat: sic etiam , si idem poluspex parκllelepipedum ducatur, in singulis eius 8un-
ins polum australem existere, atque ita, Cum ad alterum extremum peruenerit , in hOC P0luS australis oriatur, necessario sequi. Igitur, quoties magnes per parallelepipedum ducatur, totieS quoque vim magneticam singula frictione acquisitam, quasi inuerti. Altera sessione, ut experimentorum suorum Ρ- 77- reddat rationem Cl. Auffor, ferreum parallelepipedum se in partes tot distribuisse aequales ait, quot requiri putaret; tum, id ita aduersus
acum magneticam in orbem circum agibilem posuisse, ut parallelepipedi extremum, normaliter, subque angulo reflo, ad acus magnetiCae extremum boreale duceret; in ea tamen ab ipsa acu distantia, qua, antequam vi magnetiS impraegnaretur, i in azum agere eamque attrahere non posset. Iam
attrahi acum per aliquot gradus et declinare a situ suo, se vidisse, quamprimum parallelepipedi extremum id, quod e partibus aduersis caderet, tactu magnetis esset impraegnatum, at, ductus per alias, deinceps iunctas parallelepipedi partus aliqu0 celeriterque remotus, acum sensim rediisse, donec in quoddam parallelepipedi punctum, cum magnes pstruenisset, acus in eius meridianum esset
redacta. Hoc parallelepipedi punctum , indisserentiae Prim2m cum Cl. HRYGΜΑΝΝo appellat. Pergendo autem ducere magnetem versus alterum e tremum , acum denuo attrahi, ante quam Vero magnes ratremum alterum attingeret, rursuS
464쪽
redire acum in suum meridianum , idque in pumcto indifferentiae secundo euenire ; denique frictione ad finem peracta, acum tertia vice iam attrahi. Verum cum haec puncta indifferentiae non amqui distarent ab extremis ; sed propius abesset primum a primo extremo, quam alterum ab altero; nec constantem quandam rationem eorum distantiae animaduerteret: hoc experimentum septies et vigesies ita commutauit, ut magnetem aut intensiori vi praeditum, aut laxiori; tum parallelepipedum aut longius, aut brevius, vel etiam aut crassius aut gracilius adhiberet, eiusque duritiei rationem haberet. Singuli experimenti autem euentum in tabulam conscripsit. Sectione tertia igitur , ex comparatione experimentorum, eas, quae propter diuersam longitudinem parallelepipedi, et magnetis fortiorem aut debiliorem vim, coguntur, leges fert. Ait enim: p. 36. i) Quando sunt iidem magnetes , stricturae vero sola longitudine differunt, quo longior est strictura, ad certum inque terminum, a Vigore magnetis respectu longitudinis stricturae pendentem, eo maior est distantia puncti differentiae primi ab extremo, in quo frictio inchoatur, ultra hunc mi, nor fit, aut aeque magna huius puncti distantia ab extremo, quam in breuioribus stricturis. p. 3. δὶ Quo forti0r est magnes adhibitus, eo, ceteris paribus, est distantia puncti indifferentias primi ab extremo , in quo frictio inchoatur, mutor , Vsque ad certum limitem, a relatione , qua uinter stricturam et adhibiti magnetis vigorem datur, pendentem, ultra quem illa distantia etiam maior fieri potest , si debilior adhiberetur magnes.
465쪽
3) Iisdem adhibitis magnetibus, stricturisque p. 4s.
eiusdem crassitiei, est distantia puncti culminantis, ab extremo, in quo strictio inchoatur, eo maior , quo longior est strictura , ad certum usque
terminum, a relatione, quae inter vigorem magne
tis et stricturam datur, pendentem , Ultra quem decrescit, ita, ut breuior fiat in longioribus, autaeque magna, quam in breuioribus stricturis. Quo sertior adhibetur magnes, eo, ceteri S p. ψ6. paribus, distantia puniti culminantis, ab extremo, in quo frictio inchoatur, maior est, ad certum
Vsque terminum , a relatione, quae inter magiam tem et stricturam adhibitam datur, pendentem, vi
tra quem distantia illa minor sit. s) Quo longior est strictura, eo maior es di- p. stantia puncti indisserentiae secundi ab extremo, in
quo frictio inchoatur, eodem adhibito magnete; verum, si parua sit strii iurarum disserentia, contingere potest, ut illa distantia minor fiat: qui te minus a relatione inter magnetem et stricturam Quo fortior adhibetur magnes, eo, cete- Ρ, 69 xis paribus, maior est distantia puncti indisterentiae secundi ab extremo , in quo frictio inchoatur, usque ad certum terminum, a relatione, quae inter magnetem et stricturam datur, pendentem, ultra quem denuo fit minor. Sectione quarta, eadem ratione, ea, quae propter crassitiem parallelepipedi diuersam sequun- tur, examinat, hasque leges proponit:
i) Si stricturae diuersae crassiti ei adhibentur, p. 73. sed eiusdem longitudinis , positis magnetibus iis, dem, est aliquando punctum in disterentiae primum remotius ab extremo, in quo frictio inchoatur
466쪽
tur, aliquando minu. remotum in stricturis crassioribus, qUam in tenuioribus: quod a relatione, quae inter stricturam , ac magnetem adhibitum, datur, pendet.
p. 73. a) Si stricturae aeque longae, sed diuersae
crassitiei, ac magnetes Constantes adhibentur, est distantia puncti culminantis, ab extremo, a quo frictio inchoatur, aliquando maior, aliquando minor in crasti0ribus stricturis, quam in tenuioribus, prout vigor magnetis , respei tu ipsius stricturae, differt.
p. 7 . 3) In stricturis diuersae crassiti ei, sed eiusdem longitudinis , magnetibus positis iisdem , est distantia puncti indifferentiae secundi, ab extremo, in quo frithio inchoatur , aliquando maior, yli quando minor in Crassioribus , quam in tenuioribus stricturis : quod a Vario magnetiS vigore, stricturaeque massa pendet.
p. 76. De duritio vero ferri adhibiti quinta sections
ita existimat Cl. Aufior : quando stricturae sola duritie differunt, sunt, ceteris paribus, distantiae amborum punctorum indifferentiae, et puncti culminantis, nunc maiores ita mollioribus , quam in durioribus: quod a vigore magnetis pendet. Sessione sexta denique rationem etiam distantiae punctorum indifferentiae a se ipsis disquirit;
sed cum ea tam variabilis sit, nee tam pavea experimenta susticere, ad rem accurate cognoscendam Noster putet, nullam de hoc legem proponit. Ceterum omnia formulis mathematicis Concinne demostrat, atque ad exprimendas in singulo punito parallelepipedi vires, numeris trigonometricis, siue sinubus utitur.
467쪽
CAROLI ABRAHAΜI GER HARD, materia medica, editio altera aucta et Correcta.
Claris limum c A R ΥΗκvs EuvΜ Noster hic secutus est, et ex chemicis principiis explicat vires medigaminum, cum in plerisque ad partes constitutivas proximas solum, in paucis medicamentis ad relationem , quam ad alia habent, respiciat, Breuitati praeterea studuit et minus utilia remedia omisit. Atque ita duabus partibus complectitur
haec materia medica, qtiarum altera generaliS , Ritera specialis deprehenditur. Omnibus omnino modis remediorum cognoscendorum a Nostro non admissis; nec non ipsa experientia, quae modum agendi accidentalem et indeterminatum quidem, minime tamen virtutes remediorum illinstrat, reiecta: arbitratur, ad partes constitutivas, proximas , solubiles potissimum in corpore , dein ad remotas esse respiciendum in exploranda remediorum indole; eorum autem modo agendi seruire varias alias auxiliatrices disciplinas , licet varia et hic enarret impedimenta. Idcirco historiam naturalem, principia , vires riumque medicaminum expendit. comm. nostr. V0l. XV. P. SI3-
468쪽
P. I 3. Mutationibus, quas medicamina in solidis et suidis corporis humani producunt, secundum
Cl. GAvΗ11 pathologiam, et trigam suarum dissertationum de irritabilitate therapiamque pertractatis: diuisionem remediorum Noster communicat, cuius alia atque alia ratio cernitur vel in praecipua medicamentorum actione , vel in modo ea
corpori applicandi, vel in generali, aut speciali usu; denique addit quaedam de amuletis , specificis et syna patheticis: illa in strictiore sensu largitur, haec
Ρ- 38 vero negat. Tum elementa corporum definie Noster, probat et diuidit cum HEC CHERO, iri terram et aquam, atque generales et spegiales r P censet qualitates. Postremo tradit Noster partes corporum constitutivas proximas , quas in te
ras salinas , inflammabiles et metallicas distributas persequitur. P. II. Altera nunc parte praemittit diuisionem mmdicamentorum optimam ex similitudine partium constituentium , ex qua ad generalem vim et actionem primum concludit, dein speciei similis addit usum. Ita considerat Noster inter terrea, vitrinscibilia , alcesina, gipsea et argillacea , et alcatinis potissimum adscribit usum medicum, additis de
eorum usu cautionibus. Terra natiosa seu muriatica vires prodit antacidas in primis viis, spasmis absentibus et viscido tenaci. Cum vero omnia omnino terrea non, nisi vim antacidam habeant, solummodoque pro maiore minoreue sensibilitate et subtilitate agant; patet, lapides Cancro rum omnibus esse praeferendos, excepto calcis vivae infuso. P. I 23. Tum acida, alcatina et media salia, ac inter media boracem pertractat, eorumque historiam naturRlem , principia, Vires usumque hic expendit.
469쪽
dit. Additis quoque interea quibusdam de acido dulcibus, ad dulcia ipsa progreditur Noster. Inter
adstringentia reperimus sanguinem draconi S. Amaris et amaricantibus ra ilicem taraxaci et dictamnum album adiudicat. Inter amaro adstringentia Co tici Peruviano tribuit Noster vires, omnibus huius sectionis medicaminibus competentes, praeCipuuvero roborantem, febrisugam, anti putridam, pendentes a vi adstringente, eiusque actionem a gummosis et resinosis particulis fixis derivat: neC non Viscum quernum' et inprimis corticem salicis fragilis plane aequiparat cortici Peruviano. Vuae ursi inest virtus roborans, anti putrida, diu- retica et leniens, dolores solum a calculo, imminuendo sensibilitatem et irritabilitatem renum visust adstringente: ideoque eiusdem usum continuatum in calculosis ob noxam dissuadet. Herbae litaneae usus cernitur in catarrhalibuS , Viscidis pectoris , rheumaticis ac arthriticis ; sed cautus. Finiunt demum hanc sechionem granachermes et coccion ella.
De acribus in genere, ut radice hellebori albi p. 33o.
et persicaria acri, arnica, cet. a Nostro praemissis, acria purgantia et vomitoria pertractantur, inter quae et linum catharticum CommemoratuΓ. ΡΟ- flea ad vaporosa, ut cicutam , semina papaueri S, Opium, eet. progreditur: quae sequuntur medicamenta aromatica et balsamica, quorsum refert Noster radicem iridis Florentinae, cet. nez non
gummata, ut gummi hil et unemalum, look et galda, quae tres gummi resinae, respectu plant rum , ex quibus obtinentur, et quoad originem suam, plane adhuc ignotae sunt. Prius et vltimum
ex America, alterum ex Iaponia ad nos deferuntur, utrique priori magna vis neruina, j roboran S et
discutiens, et primo antispasmodica et vltimo in-
470쪽
primis inest aperitiua. Semini sanionici substitui potest semen ruthae, tanaceti. Vani gliae, adseribit virtutem balsami Peruviani, quocum conuenit, irritantem si excipias. Cqmphora gaudet virtute commouente, irritante, anodyna, an
iis pasmodica, discutiente, resoluente, purifieante, temperante, antiputrida et diaphoretica. P. SS9--Sequuntur medicamenta Oleosa , Vnguinosa, pinguia, mucilaginosa et gelatinosa, et addit his gelatinae proportionem ad aquosas et terrestres
partes variam variorum animalium. Inter medicamenta metallica in quinto capite pertractat Noster mercurium , cuius vim medicam internam a grauitate specifica; externam vero a leuitate derivat: ideoque, cum in canali fluida specifice grauiora in axi, specifice leuiora ad peripheriam,
magis se moueant, atque Cum arteriae carotideS,
sanguinem ad caput vehentes, cum axi cordis fere in una linea oriantur , necesse est, Vt particulae mercuriales , in eas praecipue intranteS, ad caput delatae, irritationem, ob grauitatem, in glandulis saliualibus producant. Decocti me curialis vim anthelmi laticam tribuit acido vitrioli, Cuiuis aquae Communi, quo quid mercurii solui, tur, ideoque in turpethum mineIale mutatur. Cinnabari et aethiopi omnes denegat Noster vires et sulphur inefficax iudicat. Ultimo considerat Noster aquas, ac pximum quidem communem, dein aquas mineralessoterias, additis nonnullis cautelis in earum usu.vL