장음표시 사용
641쪽
quo is necessaria ordinare queat : tertium, de cura eorum, qui summam imperii tenent, ad praecavendam annonae caritatem in granariis publicis instruendis cet. Postmodum de modo panem ipsum meliorem reddendi. Ad tres partes farinae, quae ad panem consuetum adhiberi solet, sumatur Vna pars exquisitioris, et furfur ab hac remanens, Utrumque ex aqua coquatur, et hoc decoctum ad impastandam priorem farinam adhibeaturi tenendum tamen est hanc mistionem sermentum in ius et coctionem longiorem exigere. Optimum vero est, panem bis coitum efficere, et quidem tantum ex farina mediae indolis, qui melius ipsis granis in i domibus publicis per annos seruari possit, et praecipue militibus porrigi debeat, quibus viginti unciae singulo die sufficiant, quum milites Veneti per diem viginti quatuor accipiant,
quas vix ullus consumere possit. Deinde characteres panis bonae notae exponuntur, et tandem problemata quaedam subiunguntur ad theoriam prius exhibitam praxi confirmandam.
I . Epistola Cl. 1 o H. BATTARRA Id Cl. C AI. p. TONI NI, academiae a secretis, Arimini 'L. Kal. Dec. 1769 scripta, sermone Latino, Continens ani aduersiones quasdam ad Cl. KLΕ1Ν1 I asserta de pene ratarum ), cuius Noster sceleton in icone exhibet, ex decem, imo forsan undecim ossiculis constans, quorum sex glandem, quatuor truncum constituunt: priora per membranas articulantur inter se, ita ut in oestro pro lubitu dilatari et constringi queant. Porro idem Vir Cl. uterum duplicem ratis datum esse prodiderat '' , quem Noster semper simplicem inuenit, et itidem, ut et ouum in
642쪽
eodem haerens, addita icone Lectoribus sistit. Sin.
gulare est, inter pudenda externa et uterum ad virumque latus situm esse corpuS Conicum, versus ouaria recuruatum, ex glanduliS Compositum, coloris et substantiae iecori similis, cuius usum nec Cl.
Auctor, nec Cl. PLANCVS nouit. Membrana renes inuestiens dilatata versus ouaria descendit et cum tubis Fallopianis ipsisque ouariis connectitur, atque his forsan ut ex inspecta icone iudicamus inuolucrum praebet. Tubae hae angustissimas sunt. Vterus per ligamentum abdomini annectitur,
et simul, ureteribus immissis, Vices vesicae urin viae gerit. Ouum in utero formam mutat, Corti-Cem coriaceum, admodum durum et asperum, sit nilem corio, quod Galli cisagrin dicunt, coloris atro- virescentis, assumit, ex una parte gibbum, ex altera nonnihil concauum est, magnitudinis insignis, vitellum flauum, consistentia et molo vitellum oui gallinacei aequantem, in multo certamine natantem exhibet, et ex parte anteriore et inferiore fetum emittit.
3 7. IS. Res unisu Cl. Io. ARD vi ΝΙ, ciuitatis Vicentinae architecti militaris publici, Pros Minera-log. Metallurg. et Chem. socii acad. sapientiae Senensis et georgicae Vdinensis, ad quaesionem,
quam Cl. HIERONYMO VANDELLI, Chirurg. etc.
Pros. Publ. Paduae, proposuerat Cl. CAROLVs G A N D I Ν Ι, Med. Pros. Publ. Genuae, num in iis locis, ubi vitriolum paratur, de infestione aeris dubitari queat data Vicentiae die 26 apr. I 768. Duo genera sunt minerarum vitrioli: earum, quae ustulatione praeparari debent, et earum, quae tantum per tempus quoddam aeri libero expositae macerantur et acidum vitriolicum demittant. Priorum
fumum innoxium esse, et propria experientia ia
643쪽
se ipso didicit Cl. Auctor, et plurimorum homi num, qui proxime ad h03 vapores sulphureos vivunt; imo lquibusdam in locis ideo homines a peste,
omnia circumcirca devastante, immunes mansisse constat. Sic etiam morbus, accolis littoris maritimiendemius, quem Itali maremimana dicunt, horum vaporum beneficio curatur. Secundum genus innoxium, imo adeo salubre esse, ex MERCATI testimonio patet. Neque excoctio ipsius vitrioli detrimentum parit, quod itidem experientia confirmat. Neque tandem ea loca, in quibus thermae sulphureae aliaeque aquae mineraleS s Caturiunt, insalubritatis vllum prae se ferunt indicium. IX. ANTONII DE II AEN tomus primus rationis
medendi continuatae in noso comio praelico, quod in gratiam et emolumentum medicinae studiosorum condidit ΜARIA THERE- si A, Augustissima Romanorum Imperatrixetc. Vienn. Austr. IJ J I. 8. P gg- θεῖ, Pr ς' ter praefationem. Hic primus tomus in duas partes es: ab Ill. D EHAE N distributus, cuius iam antea promisimus summam, ibique de tituli mutatione ad Lectores retulimus, atque tum temporis putauimuS ' , Cl. Auctorem tomo decimo quarto hoc continuatum opus primum esse finiturum; legimus autem, illum excepturum esse tomum decimum quintum, indicem priorum locupletem et nonnullarum sententiarum, siue elucidationem, siue amplificationem , siue correctionem exhibiturum. His praemisiis, redeamus ad partem primam huius tomi
644쪽
primi continuatae rationis medendi, quae, prospectu totius huius primae partis adiecto, enumerationem morborum, quos malignos Vocare possumus, signa malignitatis in genere quaedam, regulaS de auerruncanda aut mitiganda malignitate morborum, methodum praecauendi, moderandi, Curandique m M
lignitatem in variolis, morbillos, scarlatinam febrem, miliares et petechias, febres vere malignas et smhrem pestilentialem in decem capitibus complectitur. Altera huius primi torni pars de resuscitanda vita suffocatorum, suspensorum etc. agit octo CD morbos acutos esse benignos malignos que, nec intermittentes ipsas esse excipiendas doces Noster. Malignitatis idea, a BoERHA AUT data, repetitur, regentiorumque vituperatur: V riisque ex caussis malignitas augeri potest, in gr. tempestatis varietate, regimine cet. QuaPropter et ad
dit regulas de ea mitiganda. His praemissis de malignitate in Universum, ad specialem in variolis progreditur Noster. Aoprimum quidem nonnullas variolosi morbi histoxias curate tradit, ex quibus malignitas variolarum apparet, malignitatemque benignitatemue variolarum nec salubritate, nec prauitate Corporum
determinari posse: indeque iacile componi inoc latorum de hac re dissidium in cautionibus eo porum eligendorum, ab aliis obseruatis, ab aliis neglectis. Minime enim prodest insitio, in per spicua diatheseos prauitate. In puero vena, si ulla alicubi inueniri feririque potuisset et a chirurgo optimo quoque, a Nostro secta esset. His morbi historiis absolutis anneilii Noster Corollaria, curam variolarum spectantia. Variolosorum
645쪽
sorum commercium ob metum contagii ab initio Vsque ad finem morbi nunquam tutum est. Ii certum est tempus eruptionis. Balnea calida cum
YDEN HAMo in variolarum cura magnopere laudat. Iis enim, absorpta vasis inhalantibus aqua, Cruor omnis diluitur, cutis laxando aptior fit ad faciliorem et largiorem variolosi veneni expulsionem iuuandam, indeque interiora ab eo liberantur: porro balneis et manus, et vultus defenduntur. Atque hic refutat eos, qui humiditatem ad Variolas expellendas noxium iudicant. Incisionem pustularum commendat Noster ad puris resorptionem impediendam et venustatem Conseruandam. Variolarum sedes est in internis partibus corporis humani; sed nimis cito disparent, quam ut cada verum set fiones eas detegere possint. Venaesectio eaque repetita saepius in quavis Variolarum, morbillorum, scarlatinarumque periodo, saepe adeo necessaria est, ut tota ab ea salus pendeat. Lac in variolis et morbillis prodest, quapropter et nonnulli insitores inoculationem lactantium Vrgent. Praeterea asserit, his regulis obseruatis et aliis, praesertim puritatem aeri S et lecti, moramque ex Iecto attinentibus, malignitatem luariolarum multum imminutam es e,et si unum alterumque sors iniqua rapuit, commune hoc cum insitis variolis naturales habent, a quibus Unus, alter et tertius mori infidelissimis inoculatorum diariis perhibetur. Tum persequitur Noster inoculati0ui S QOm, p. 77.moda, qua non Opus esse monstrat, Cum praescripta partim Cl. Auctoris methodus variolis medendi, partim alia praestantissima auxilia ad variolas aut PraevertendaS, aut benigne azquirendas valeant. Atque hic nominat aethiopem mineralem, mercu' p. 88.
646쪽
ianos TVRQUETI nomine venit, mercurium diaphο- reticum iovialem, siC, H E L M O N T I O monunte, paratum, ut ne reuiuiscere mercurius ultra queat, et mercurium animatum solarem: insimulque provocat ad varios auctores, qui argenti vivi, antimonii sulphurisque virtutem et in variolis laudarunt. p. 9 S. Morbilli propter suam cum scarlatina febre Smilitudinem ad sequens caput relegantur. AC Ρrimum quidem Cl. Auctor varias scarlatinae benignae, malignae et diuturnae historias praemittit. Notamus ex his obseruationem de unguibus scar- latina laborantium maxime maligna: si In iuuencula, in eius domino, filioque, facta desquamatione, crena siue sulcus in singulis manuum pedumque unguibus apparuit ad diffam unguis lunulam, transuersusque ille, nec laictu minus, quam visu percipiendus, cum ungue Cres Cens, nec, nisi consueti incrementi unguis tempore cum eo abscindendus. Vnguis linea serrata in aciem ducta, ex Cute natus, epidermide tectus morbi materiem excipere a cute et epiderinide, ad usque lunulam potest: supra lunulam vero crassior compacti O que, materiem sistit, eandem non, nisi crescentibus suis per longitudinem fibris promouet, paulatimque ad suum marginem ducit; ita, ut demum haec crena, seu sulcus cum luxuriante unguiS extremo abscindatur. Unguium deformitatem et alii culanei morbi habent. CELSUS libr. V. cap. 28. Impetigo albida infestare quoque ungues solet Et ps Oxa ungues duros scabrosque gignit. In hisce acrior penetrantiorque materieS unguiS totam perreptare substantiam videtur. ,, Ρ- ISO. Tum pertractat Noster scarlatinae antiquitatem, et scriptores de ea commemorat, et, addita definitione,
647쪽
sinitione, de periodis huius morbi disputat dua. bus, alteramque infamem appellat, utriusque stadii
curam adiicit. Inter scriptores inuenimuS Nostrum ') primo, dein Io ANNEM ST ORCII et
demque latas maculas proferens, organa degluti- tionis non raro impetens, epidei midis in desquamationem abiens, et infamis praecipue periodo sua altera, unius, alterius, tertiae et vltra septimanae, qua tumore corporis vario, anxietate, debilitate in gi S, quam priore periodo aegri periclitantur de vita. Cl. HAE N vesicatoriis, cortice et interdum et opto hic utitur. Non raro sequitur oedem a letale cum foetido et pauco urinae effluxu. Denique Nosterhiz laudat aurum fulminans, quod alio luco non commendasse ipse fatetur. Mutauit mentem autem Nostri experientia Cl. PLEN G1Z, qui a Ir fulminante non frustra usus est y et Cl. WEBERUM
id in il eo, ischuria, catarrho suffocante inque humido asthmate, absente tamen inflammatione, adhibuisse narrat. De miliaribus et petechiis agit Noster in con- p. sideratione febrium malignarum. Describitur hica Nostro febris maligna, i 77i epidemi ea, quae aliis atque aliis symptomatibus maiori, minoriue virium
prostratione corpora inuadebat, interdum signa gravioris inflammationis prodebat mortem aceelerantia: saepeque erat exanthematica, ita, ut tertio quartoue morbi die vel serius petechiae cum miliaribus seu albis, seu rubris apparerent, ae breui S. 3 aegri
648쪽
aegri perirent. Tradit igitur Cl. Auctor hic se
brium acutarum nonnullarum accuratas historias,
ex quibus apparet, cura antiphlogistica, aere ibbero petechias in febris cruditate disparuisse. I7s. Hoc diario , diligenter hic inserto, inquirit in sententiam, quae in eo cernitur, quod morbi acuti diuidendi absolute sint in eos, aut quoS genuit, aut ad quos accessit humorum spissitudo, et in illos, qui liquidorum dissolutionem siue genitricem habent, siue sociam. Haec sententia autem a Nostro reiicitur. Ac primum quidem praecepta tam priscorum, quam nuperorum dogmata examinat methodumque medendi eorum attendit; unde d monstras, auctoritatem huic sententiae deesse De- in experientiam consulit, quae eidem neutiquam s vet. Atque hic de sanguine examinando agit, huiusque rei dissicultatem illustrat. In multis aegris enim dicit Noster, prodire uno die sanguinem disesolutum, alio die concretum: porro in febribus putridissimis sanguinem aut condensatum duntaxat, aut et crasib corio tectum apparere, utrinque Noster aegros mori et vivere vidit; dein ad diaetae varietatem et omnino ad aliam atque aliam hominum vitae rationem attendere debere eos, qui ita examine sanguinis Versantur. Ex quibuS nunc varietatibus sangui nis et adhuQ aliis qu0que, quaS nos oportet hic praeterire, damna, quae haec opinio inducit aegrotantibus, satis euidenter declarat
I9S. Continuas hic Cl. Auctor in febre pestilentiali
describenda, eiusque curationem potissimum hic tradit, cum iam in antecedenti tomo bibliothecam medicam de peste curate collegisset, et inprimis quoque rariorum de peste librorum mentionem iniecisset
649쪽
iecisset ' . Ac primum reiicit diuisionem in pestem
et febrem pestilentialem. Dein necessitatem hanc rem repetendi monstrat, partim ob facilem possis Communicationem, partim ob methodum ei medendi, quae Nostro non integra videtur. Qua Pro Pter suadet Cl. Auctor, morbos malignoS Conta glosses, non raro pestis initia simulantes, etiamsi pestis signis sint destituti, eadem tamen cautionutractari, qua pestim ipsam. Porro et variaS eaS-que multas et graues admonitiones hie addit, cumnosedochia, quae saepe contagia fouent et propagant tum ipsum contagium attinentes. In pesto inprimis maximeque in no dochiis antiphlogis fica, larga et frequens missio sanguinis est necessaria. Communis quidem est sententia propemodum, pdebilitatem esse proprium characterem pestiS: Vznaesellione debilitari homines; ergo eam ad methodum medendi pesti, adeo praeterea debilitanti, non Pertinere; profecto tamen vera debilitas rite erit a simulata interstinguenda, ait Noster, antequam illam in aegris adesse statuamus. Quapropter NO'ster et narrat exempla aegrorum debilissimorum, morbis acutis affectorum, quibus profecto, moribundis intuitu, vena feliciter et utiliter est secta, eaque ex aliis Auctoribus confirmat. Deinde respondet Noster ad varia hic prop0-psita argumenta contra hanc suam de venae sectione in debilitate sententiam, ab aliorum medi Corum
eorumque non pauzorum multum alienam, sesequoliberat a suspicione, ac si arbitraretur, in quavis debilitate aegrotantium venam fundi posse, cuius tamen irreparabiles noxas multi medici m
650쪽
xinio cum vitae periculo obseruarunt et posteritati reliquerunt, Atque hac occasione de vera ac simulata acutorum debilitate docte disputat. Nos Vero, qui per instituti nostri rationem non omnia
haeC argumenta atque responsiones ad ea hic repetere p0ssumus, potissimum in ea occupatione Versabimur, quae cernitur in methodo medendi pestia Nostro stabilienda. Suadet nimirum antiphlogistica, acida mineralia cet. largamque, ne C ΠΟΠ re' petitam venaesectionem. Magnam profecto utilitatem venaesectionis in peste partim ex vetstrum azrecentiorum monumentis, qui eam latitarunt, partim ex iis, qui eandem contemserunt, alia Sque me' thod0S, e .gr. sudoriseram cet. proposueruns,ostendit.
Tandem Cl. Auctor et hanc sua ni sententiam pestis curandae ex recensione pestis Smyrnensis confirmat. Progredimur nunc ad alteram huius tomi pa tem, ex quantaec delibabimus: De Vita, mersis, suffocatis, aliisque morti subi taneae obnoxiis, restituenda, iam in antecedentito mo Noster diligenter egit, atque hic eandem in rem inquirere perrexit. Praemittit pro 'pterea exempla, felicem vitae reuocationem pro
bantia, ex Belgio foederato, Italia et Belgio Gallico. Dein viginti et septem auxilia, quibus
usi sunt Bataui, recensentur; quorum, Cum ple raque aliis locis ' iam sint a nobis tradita, nonnulla solummodo hic repetamus. Infusio nimirum in gulam, vini, spi ritus vini, butyri, olei, vini ru bri seu aquae calentis; cubitus inter duos diornines sanos; imi nissio aeris in intestinum rectum; inspiratio fumi tabaci in os et nares; cuculluS, Capiti