Alberti Bologneti Ad Rub. Dig. de verborum obligationibus commentaria in quibus principiorum, ac quaestionum fermè omnium, quae ad hanc materiam pertinent, paradoxicae explicationes continentur

발행: 1570년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

291쪽

ALBERTI BOLOGNETI

Vlpianus in I. exempto. T. de actio. cmpl. dicit in primis ipsam rem praestare uendit rem,& tamen in l. r. illo tit.& in l. i.C. cod. satis habeti: Glii uenditor soluat, quanti ina raterest uenditionem compleri. At qua ratione sit uenditor praecise ad rem praestandam est obligatus Θ certe non alia, nisi quia non creditur emptor id recusaturus, quod commodi sui gratia, & ad puniendam debitoris contumaciam fuerit a legislatoribus con stitutum. Hinc facile ut mihi uidetur intelligi potest, quid in stipulatione concludendum sit, quantum ad solutionem eius, quod interest, & utrum stipulatio ipsa adie- .cta contractui in nominato eius naturam sequatur, an uero naturam propriam retianeat. Iam diximus supra id quidem praecipue in stipulatione attendi, quod uerbi se pressum est, sed tamen ubi ambiguitas sorid aliqua occurrat, tunc inspici quod actum est. l. ubi est. T de reb. diib. Propterea ergo si quis simpliciter rem quampiam sibi ij dari stipuletur, quae ex nulla praecedenti causa sibi debita suisset,. neque diem adii ciat, aliudve aliquid ex quo colligi possit, uoluisse ipsum in stipulatione complecti id

quod interest, tunc stipulatio ista simpliciter accipitur, neque eo nomine debitor amplisis grauari potest, nisi ut ipsus rei dominium faciat stipulatoris quoquomodo. l. ubi autem non apparet. f. ult. in f eo. Est enim qu bd stipulatori ipsi imputetur, cum is sibi apertius legem dicere potuerit. Verum si in hac stipulatione aliquid expressum sit, ex quo probabiliter colligi posti ream fuisse mentem contrahentium, ut quod interesset solueretur, tunc lices dari promissum fuerit, tamen quanti sua intererit,stipulator consequetur. Velutis diem adiecerint, quae non alia de causa potest uideri aὸie cta, nisi quia intersit potius illa die, quam alia accipere. Probatur hoc apertissime exial. si fundum . ius cod. Si landum certa die stipuler,& per promistarem steterit, quominus ea die prsstetur, consequuturum me quanti mea interfuerit moram factam non

esse. Nec dicatur illo uerbo,praestari, traditionem ibi significari, siquidem ut omittam fundum ibi in stipulationem simpliciter suisse deductum, nulla praestationis facta men- ,

tione , dico uerbum illud generale esse , nec minus dationem , quam simplicem traditionem complecti. l. cum de in rem uerso. is de usur. l. si insulam. iis locat. Ω-citque l. ex empto. V. de act. empl. ubi frustra iuriscons. exprimeret se ibi praestationem pro traditione accipere, nisi recte posset praestatio etiam ad domi iiij translationem referri. Huc spectat etiam l. quoties,& l. si poenam. iras. eo. quae proculdubio de stipulationibus dandi loquuntur, & tamen admittunt solutionem eius, quod interest, quia id contrahentes egisse uerissimile est. Atque hinc videmus etiam in stipula tionibus in litem iurari. l. in actionibus. f. plane.st. de in lit. iur. Eadcin ergo ratio

erit,& si partes in stipulationem id deducant, ex quo intelligant id, quod interest prae- is stari soler quo fit, ut etiam cx stipulatione id peti possi; Quod luce clarius nobis ostendit tir dicant alij quicquid uelint) in l. cum mota. C. de transact. ibi enim cum diaxisset Alex. eum qui a lite disces lit diuersam partem in id, quod interest recte conauenire, id ipsum probat hoc dilemmate. Aut enim inquit stipulatio conuentionita subdita est,& ex stipulatu actio competit,aut si omissa uerboru obligatio est, utilis actio,.. quae praescriptis uerbis rem gestam demonstrat, danda est. Itaque cum utrunque caput

huius dilemmatis illud idem specte quod de solutione cius, quod interest proximὶ dictusuerat, dubitandum non est, quin id,quod interest in utraque actione veniat. Est enim locus regulae. l. iam hoc iure. U. de iust. & iur. & l. quan uis. C. de impub. & alijs substit.

Neque uero dici potest, ibi uerbo illo,suscipere, non dationem, sed traditionem significa

ri, nam

SEARCH

MENU NAVIGATION