Alberti Bologneti Ad Rub. Dig. de verborum obligationibus commentaria in quibus principiorum, ac quaestionum fermè omnium, quae ad hanc materiam pertinent, paradoxicae explicationes continentur

발행: 1570년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

271쪽

ALBERTI BOLOGNETI

Itaque non uidentur mihi Accuts & Socin. eius legis uerba saris recth perpendisse; atque in eo praeterea ab illis dissentio, quod oblationem cum alio implemento im 3 persecto non rectὶ confundi potuisse arbitror, maxime enim haec inter se dissimilia sunt, ut iam demonstrabimus. Nos ergo distinera de oblatione primum loquemur; deinde de illo implemento, quod aliqua ratione imperfectum dici possit. Quod attinet ad oblatio item: uidetur illa mihi frustra prorsus hac in re confiderari; uerhenim assirmati potest, ad contractus in nominatos, de quibus in praesentia loquimur, nihil omnino illa

pertinere. Nec sane illud spectare nos oportet, quod in conuentionibus nonnullis nominatis, quae&ipia pariter correspectius sunt,oblatio momenti plurimum habeat; Imd& plane necessaria sit t. l.aediles. I.l. cum autem. f. lulianus. is de aedit. edict. l. venditor. . ulti. in fin .ifc5m. prsdio. l. Iulianus. f. offerri. is de actio. empti nam disserentis ratio inter conuentiones illas,& contractus in nominatos in promptu est: siquidem ut permu- Φtatio, ita & csteri contractus in nominati, ex re tradita initium obligationi praebent. l. i. s. permutatio.is de rer. permut. l. iuris gentium in princ.vers sed&si .is depact. proinde cum ante traditionem, actionis sundamentum plane desit, nimirum obligatio, relia quum est, ut obligationem ad ius agendi nihil prodesse concedamus: at in emptione, uenditione, locatione, conductione, aliisq; eiusmodi reciprocis conuentionibus,in quibus receptum est, ex nudo consensu oriri Obligationem. d. j. praeterea longe secus res s

se habet ;uere enim in illis,etiam nulla re sequuta, actionis fundamentum adest. Quod uero actio non competat illi,qui non impleuit, siue quod actionis effectus ut receptior opinio est impediatur, sola illa ratio est, quia aequum non est, cum petere. ab aduers rio, qui, quod ex eadem causa ipse debebat, nondum persolui ; cui sane aequitatis rationi, sola ipse oblatio plenillime fatisfacit. Non sc tamen potest oblatio, in contractibus in nominatis, qui ante sequutam rei traditionem plane in eis caces sunt, illi ipsi uitio mederi ; camobrem ergo nos diximus oblationem ab implemento etiam imperfecto separandam, quoniam, qui Offert, quod ex contractii in nominato praestare debet, nec pro parte quidem ulla impleuisse, existimari debet. At multo certe probabilius de ini splemento imperfecto, ut nunc demum ad illud ueniamus dubitari potest, an propter illud solum oriatur actio ex contractibus in nominatis: siquidem ut ex contractibus ipsis in nominatis agi posit, fatis habent iurisconsulti hoc est, negotium in icta uenisse, iuxta. l. iurisgenti urn in princ.verssed& s. is depact. Sed quoties cius rei,quam promiseram dedi tibi partem, tuq; cam partem recepisti, interuenit hic procul diibio iacigoti una: quare hac sola de causa iam uidetur obligationis, atque actionis sundamentii adesse. Quoniam uero . aequum non est,eum petere quod sibi debetur, qui non totum

id soluerit, quod cx eadem causa ipse debet, hoc totum quicquid est impedimenti ex

sola oblatione facile uidetur amoueri poste, ut de emptione, aliisq; conuentionibus nominatis correspectivis antea diximus. At pro contraria parte illud facere uidetun quias implementum imperfectum non impedit repetitionem. l. si pecuniam. f. item si qui siff. de cond. ob caus multd miniis debet nobis actionem prsstare, cum multo dissici litis: detur actio, quam repetitio impediat,ut omnibus perspicuum est. Rectissime iudicio meo) tota haec controuersia tollitur, ea adhibita distinctione,quam proxime tetigimus, ut dicamus permagni referre, utrum loquamur de implemento illius, cuius utilitatem ocredibile non sit conuentioni causam dedisse, an uero illius,cuius gratia fiterit inita conuentio. Primo casu frustra quaeri puto, utram implementum sit persectum, uel impcmsectuma

272쪽

AD RUBR. DE VERB. OBLIG. Ho

sectum, qualido quidem, i si persectum sit implemetum, non tamen possum alterius poenitentiam ea ratione impedire, quod me dicam impleuisse, sed ita demia, si ν eo nomine damni aliquid passimis lim; itaque non attenditur, utrum impleuerim, uel

non impleuerim, hoc est uirtim implemento contractum perfecerim, uel minus, sed utrum intersiit mea, propositum non reuocari, cum id semper attendatur in primis, ne ex unius poenitentia, alter dano asticiatur, etiam si ipsius gratia uota fuerit facta conuentio, ut recte probatur in ii. β. item si quis. Tametsi ergo pro parte aliqua impleueris, imo etiam si persecte impleueris, quod inter nos conuentum est, uel simile aliquid tradideris, uel si aliquid feceris, quod alioquin ad contractus implementum posci susticere, tamen licebit mihi semper poenitere, di immodo line damno tuo id fiat; cum enim gratia manon filisse hanc conuentionem initam ponamus, nihil a te potest proficisci, quod πιι α dici possit, atque hanc ipsam coiiciationem adstringat, nisi id iam se ceris, uel praestiteriς, quod non nis aliquo tuo cum damno, reuocari possit. Qua ex re fit,ut interdit poenitentia pro parte tantum detur, quatenus scilicet patitur indemnitas eius, qui adimpleuiq sicut videmus in d. l. si pecuniam. I. item si quis, licere quantum ad manumissionem,poenitere, quantum uero ademptionem, non licere, ne tu damno assciaris, qui num iam erogasti. Itaque icta perlisc tria mutuo te consequuntur, nempe id qtio dinterest, actio,& poenitentia: etenim sicut uel pro parte, uel in totum intererit, ita uel pro parte, uel in totum agetur; sim; etiam fiet , ut uel pro illa parte, uel in totum poenitentia tollatur. H. aec de illius implemento, cuius utilitas, conuentioni occasionem non praebuerit. Iam uerb, si conuentio etiam gratia illius, qui impleuit, inita esse proponatur,s tunc puto quodcunque implementum,etitam imperfectum, ad agendum satis esse; primo enim uideo hoc sentire Vlpianu ind. 6. items quis, ut supra demonstraui. Pr aeterea animaduerto iurisconsultos,cum in aliqua specie demonstrare uolunt, non dari actionem, ex eo argumentari solitos clia, ut dicant, nullum negocitim interuenisi qui Iulia. In l. si area. st. de condict. Vnde uidetur colligi, satis esse ad actionem, quodcunque negocium interuenire. Proinde cum actionis adsit sundamentum, crediderim ego ea, quam

supra dixi, ratione quantum ad id, quod implendum ad litic superest, oblationem si isticere. Postquam ergo uidimus,qui stat essectus, tum oblationis, tum etiam implementi imperfecti in contractibus in nominatis: videamus nunc, quid stipulatio, quantum ad utrunque operetur: atqui certe ex praedictis hoc quoque perspicum esse potest, nam quantum ad oblationem, clarum est stipulationem, qisae uel nulla re sequuta, conuen-9 tionem ipsam correspectivam cilicacem sacit, poste etiam facere, ut oblatio in ea non minus operetur, quam in emptione, locatione, atque aliis conuentionibu r correspecti uis, quas sine ulla tradition hex solo conseiisse enicacem obligationem parere receptum est.l. l. f. permutatio. C. derer. permul. Quare quod disponitur in l. Iulianus. f. oferri. T.

de action. empti.& in aliis similibus supra adductis, etiam in contractibus in nominatis locum habebit, in quibus stipulatio suerit apposita. Quantum ad implementum imperfectum,idem concludendum est, nempe stipulatione apposita nihil immutari; nam . si ponamus illum impleuisse,cuius gratia non suit facta conuentio, quo casu diximus,lpsius tantum indemnitati prospiciendum esse; lucri uer5 nullam prorsus rationc in haberi, non debet hic stipulatio quicquam operati ; siquidem illa,ofligationes tantum fi mali & adstringit; ipsarum uero paritum intentionem, nulla ex parte creditur immur

re, ut ex ijs, quae insta dicturi sumus, liquido intelligetur. Si uero loquamur de illius: implcmento

273쪽

ALBERTI BOLOGNETI

implemento, cuius gratia inita est conuentio, cum fuerit a nobis iam conclusum, ima plementum quantumuis imperfectum, ad agendum satis esse, dummodo offeratur, quod implendum adhuc superest, nihil aliud certe poterit hic addere stipulatio, nisi ut oblationis neces litatem tollat; at hoc nullam rationem habet, cum uideamus, oblationem ipsam,in correspectivis omnibus conuentionibus quantumuis esscacibus,n cessario requiri.

A R G V M. ando post implementum, super contractu in nominato stipulatio apponitur

nini ne duo contractus, an unus tantiim, ita ut, uel implementum credatur interii nisse gratia implendae stipulationis, uel praecedens obligatio nouetur, ac si nouatiost, utrum prioris obligationis qualitates ,in posteriori retineantur. r Tria sunt in hoc ultimo capite uidenda.

tione adiecta cotractui in nominato, unicus contractus inducatur.3 Quae regulae, ante Iustinianum, in nouatione seruarcntur. 4 Nonnuli , ab antiquis iurisconsultis,quant lini ad nouationem,ex ueteribus regulis deducta fuere, quae tamen adhuc remanent incorrecta. e L. cum enim. Edenouat. 6 L. si stipulatus.*.ult. F.de usur. Quoties stipulatio minus continet, quam in prscedeti cotractu continebatur, nu- quam efficitur unus contractus tantiam.

8 Si nihil minus contineat stipulatio, quam ex contractu in nominato peti pollet, in dubio praesumitur facta numeratio gratia implendae s ipulationis. 9 In nouatione prioris obligationis,quali ta

tes non retinentur.

C A P. X L I. R stat tertium, S ultimum caput illius distinctionis, quam in primo huius di

sputationis exordio proposuimus, nimirum, ut consideremus; luando in contractu nominato implementum ab una parte, & illud quidem persectum, in teruenit. Nostri interpretes hac in re confuse admodum loquunturi, nos uerb,ut certiori ordine progrediamur, tria lisc distincte uidebimus. Primo, utrum contractus inno iminatus post adiectam stipulationem, adhuc extare dici possit, an sola tunc stipulatio consideretur; quod nostri non seorsum disputant, sed quasi praetereuntes attingunt, ut Socin. hic nu.2ε. in 7. arg. pro opinione contra comunem. Secundo, uidebimus utrii in ijs casibus, in quibus sola consideratur stipulatio, ac praecedetis contractus nouatur, sat nouatio, iisdem retentis qualitatibus, quae ipsus contractus antea fuerint; id quod soci. attingit in ultimis uerbis huius Rub. Tertio, S ultimo, & hoc longiori explic tione indigebit utrum in illis casibus, in quibus extant simul, ac seorsum considerari possunt, ili putatio, & contractus in nominatus, stipulatio, ipsa contractus innominati naturam imitetur. Quod attinet ad primum,considerandum est, duplici de causa fieri posse, ut cum stipulatio adiicitur alicui contractui in nominato, unicus inde cotractus , inducatur; aut enim hoc ea ratione fit, quia contractus ille,stipulatione nouetur, aut quia traditio, quae interuenit in contractu in nominato,censeatur facta gratia impleiadsstipulationis: quae duo quoniam maxime inter se assinia sunt, nos permixte utrunque

tractabimus. RectE hic ante omnia nos tenere illud oportet, quomodo, ac quibus regulis

274쪽

AD RUBR. DE VER B: OBLIG.

regulis nouationem fieri coiistitutu sit; inde enim hoc,quod quaerimus facili negotio in

3 telligemus. De nouatione non retinuit lustinianus, quod ante ipsius tempora scruatusuerat; statuit enim ipse nunquam censeri factam nouationcm,nis expressim hoc acti imsit, sicq; omnes penitus hac in re coniecturas excludit. l. ulti.C. dc nouat. & f. praeterea, insti. qui b. mod. tollit. oblig. Verum ante Iustinianum multae in hoc distinctiones asserebantur, quarum nonnullas ipse attingit in d. l. ult. Accuratius uero illas resert Theophilus in d. f. praeterea. Nam aut noua aliqua persona interueniebat, & tunc semper nou

batur prior obligatio, aut inter casdem prorsus persenas secunda quoque obligatio c5 trahebatur, & tunc si alio modo, quam uerbis suis sci prior obligatio contracta,dubium non esse, dicit Theophilus, quin nouatio contingeret, si autem uerbis quoque antea obligatus fuerat, qui postea illud idem stipulanti promittcbat, tum nouatio ita demum fiebat cum noui aliquid, quod in priore non fuisset, utputa dies, conditio, uel fideius.

si in posteriore stipulatione adiiciebatur. Iam uero hac occasione, qudd certis casibus stipulatio praesumeretur, non ulla a ueteribus iurisconsultis introducta suisse animaduem . to, quae cum uideam Iustiniani uoluminibus inserta,nullo modo dixero ea fuisse corrocta, licet illud correxerit Iustiti ianus, cuius loric Occasione ea excogitata sunt, cu disposuit nunquam priorem obligationem stipulatione nouari,nisi clim hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit. Cui tit modi uero illa snt,subicctis aliquot exemplis clarius intelligetur. Exemplum inter caetera illud maximc conuenit, quod habemus in l. cu. n. 1 ff. de nouat. ubi cum pecunia mutuo data stipulamur, non putat Pomponius obligationem numeratione nasci,deinde stipulatione novari, sed magis impledae stipulationis gratia numerationem fieri in telligendam elle. Videtur iurisconsultus ea potis limum ratione ibi ita respondisse, ut nouationis praesumptionem euitaret, cum alioquin conccde

dum suisset, ut ipse inquit obligationem induci, ac deinde stipulatione nouari; quavis non putarim hoc fuisse illum rcsponsurum quantum ad contractum bonae fidei: quandoquidem stipulationi magis consorines sunt caeteri contractus stricti iuris, sicq: in habentibus umbolum, &c. l. si unus. . pactus ne peteret, vers. quod & in specie dotis. R de pact. magisq; etiam id spectasse Pomponium crediderim,factum scilicet numerationis quasi in disterens esse, quare non idem de alio quocunq; actu, si qui fori P alicuius cotractus naturam proprius attingeret, responsurus suisset. Vcrutamcn quicquid hac in re sit ne a re nobis proposita discedamus, sic ego sentio, licet nouationis praesumptio huic dispositioni occasionem dederit, iton tamen illam ideo correctam fuisse, quὁd n

uationis praesumptiones omnes Iustinianus sebstulerit. arg. eoru quae docet Banin l. i. E.

de postulan. Aliud excptu quod uicissim ad bonae fidei contractus sipectat possumus

desumere ex l. si stipulatus. f. ulti .s de usur. ubi quonia iucudii ueteria regulas propter c5ι tractus diuersitatem, ut dictum est, stipulatione praecedens emptio notiatur; idco ne creditor ex nouatione damnum patiatur interpretatur iurisconsultus, ut quod non potest emptor consequi actione ex stipulatu, id iudicio empti consequatur. Attamen non ubique lisc interpretatio recipietur; quid enim si contrahentium uolumas tam aperta sit, ut dubitari non possit, quin illi praecedentem obligationem Omni ex parte prorses nouare uoluerint tunc certὸ prioris actionis omne plane c6modum, ac priuileqium toti

tur. l. aliam. ff. de nouat. Verum quatcnus ueteruin iurisconsultorum sentcntia recipiebatur, id quod proxime dictu est, Iustiniani legib 'minimc corrceiu csse crediderim, ut neq; eiusnodi alia,quae a ueteribus iurisconsultis de nouatione tradita reperiuntur, quamvis

275쪽

ALBERTI BOLOGNETI

ips diuersas hac in re sibi regulas proposuerint, arg. l. sancimus.C. detestam.&l. praecipimus.C. de appeti. Haec de nouatione ita duximus este quasi prsmunienda; ex quibus iam facili ut id quod qu primus, assequemur. Quaerimus an quoties in contractu inona apponitur stipulatio, duo contracti is sint, an uero sola extet stipulatio, ita ut uel obligatio prscedens stipulatione nouetur, uel quod datum est ponimus enim in praesentia omnino implementum interuenisse implendae stipulationis gratia datum fuille

existimetur. Qua in re nos ea retinentes, quae nouationis occasione proxime docuimus, ita distinguendum putamus; aut stipulatio minus continet, quam contractus inno minatus, aut prorsus tantundem, si mi illi tunc dicimus duos esse contractus, neque 7

enim tunc posse uideri factam traditionem gratia implendae stipulationis. Cui rei amgumento cli responsum illud Papiniani, quod paulo ante adduximus in l. si stipulatus. . ulti. T. de usur. ubi quod actione ex stipulatu non consequor, actione ex primo contractu consequi possum. Quare necesse est extare primum contractum, idq; ut uidemus cauetur iure isoru , 5 sic obtinebat etiam priuisi nouationis praesumptio per Iustinianum tolleretur. Ac porro in dubiis haec ipla interpretatio uidetur magis legit ma, ut non idem prorsus, quod in precedenti contractu, etiam in stipulatione contineri credatur. arg. l. duo societatem .is. prosoc. Si uer5 tantundem prorsus in stipulatione contineatur, quantum in contractu ipso in nominato, cui adiicitur stipulatio, si modo incontinenti adiiciatur, tunc credimus unicum tantum contractum cile, scilicet

stipulationis: ac traditionem, quam hic ponimus interuenit se, gratia implendae stipulationis factam uideri. Quae lententia optime probatur ex illa l. cum enim Ade nouat. 8Neque enim ulla unquam 1 it consona ratio asterri poterit, cur quod ibi disponitur, minus in contractu in nominato, quam in mutuo recipiendum sit. Conatur quidem Socinus in ultimis uerbis huius luib. hanc rationem diuersitatis allignare, cum dicit non esse locum illi dispositioni, quando actus aliquis specificiis antecessit, sed haec ratio

contrarium potius concludit. Siquidem chira aperte demonstrent uerba iuri lconsulti ex causa mutui faciam ibi filii se numerationem, aliteaquam stipulatio apponeretur,noli uideo cur miniis specificum dicere possimus contractum mutui, quam contractum in nominatum. Quin uer5 longe certiorem constat mutui naturam esse; qua ratione factum est, ut certum,ac peculiare nomen sortiretur. Nec dicas,Ob uitandum nouationis circuitum, ita Pomponium respondisse, atque iccirco hoc amplius non esse necessariti, chi in hodie ex taciti, praesumptionibus nouatio non inducatur; nam propterea nos supra ostendimus, idq; & a nostris absq; omni controuersia receptum est, dispositionem illius legis non censeri hodie correctam. Quare sicut in mutuo adhuc illud obtinet, noui deo, cur non &in contractu in nominato concedendum sit, & hoc primum est,quod nobis hic explicandum proposuimus. Alterum illud suit, utrum quando fit nouatio, qualitates prioris obligationis, in posteriori retineantur. Bart. in l. aliam .st. de nouat. hac in re distingi iit; ego autem puto absolute id negandum esse. Si quidem nouare, est prio ;rem obligationem tollere. f. praeterea, iuncta Rub. inst. qui b. mod. oblig. tollit. proinde si non amplius extat prior obligatio,non entis ut vulgo traditur ia ullae possimi esse qualitates. l.eius qui in prouincia.issi cert. pet. audd si verba stipulationis eo modo fuissent concepta, ut ex ijs iliquo modo colligi posset, uoluisse contrahentes easdem illas qualitates retinere, tunc illae proculdubio retinerentur. Verum hoc stipulationis uerbis tribuedum esset nec propterea dici posset,in nouatione posteriore obligatione prioris naturam

276쪽

AD RUBR. DE VERB. OBLIG.

turam imitari. Probantq; optime hanc sententiam multae leges illius tituli de nouat. ut l. si creditor. l.emptor. l. nouatione, alis'; complures, quae attentius illam materiam perio lustranti, facile occurrent. Existimat tamen Bart. in l. aliam. T de nouat. ex illa ipsa lege, contrarium elici posse,quatenus ibi disponitur,perire dotis priuilegium,S tu testis post diuortium,dos in stipulationem deducatur,ac mox statim ea conditio subiiciatur, si id specialiter actum sit; uidentur enim haec uerba, nisi specialiter hoc actum sit, ostendere, praedictarum actionum priuilegia non peritura: oc sic etiam Accurs ibidem argumentatur. Sed aduertendum est, non in icti cxisse ibi iurisconsilitum, specialiter id actum esse, ut priuilegia perirent, sed ut actio nouaretur, ut optime ostendunt uerba illa, quae proximEprscedunt, tutelae actio nouetur. Neq; enim desint aliae leges.ssorti,quae hanc eande c5ditionem, si id actum si, nouationi apponunt, ut l. duo societatem. T. pro sec. l. a. l. s ita suero. l. si stichum. β. I. & f. si quis ita, & β. ult. l. s rem aliquam. . si duo. ff. de nouat. Hac porro ipsam l. aliam. is de nouat. eodem hoc modo accipiendam esse sentit Iacob. Cui aci', in . praeterea, inst. qui b. mod. oblig. tolli. putatq; illa uerba, si id specialiter actum sit, a Iustiniano addita suisse, ut quoque ueterum iii risconsultoru leges, noui iuris intentioni conuenirent. Itaque videmus, hoc resposum Pauli n5 modo no oppugnare nostra sentena, sed illi prorsus maxime suffraga rudum odo. n. specialiter actum sit; ut nouatio fiat, absolute concludit iuriscos. prioris actionis qualitates,ae priuilegia perire.

planὸ intelligatur, quid operetur stipulatio super contractu in nominato, quan V do id actum fuit, ut ex utraque causa obligatio nascatur, rectὸ prilis stabiliendas esse ipsorum contractuum in nominatorum qualitates, atque in earum porro enumeratione, dissicultates hic maximae proponuntur.

I Contractus in nominati, ut & caeteri om-27 L. I. C. de rer. permutat. nes, ad quatuor articulos rediguntur. 8 Vnde potissimum colligant Doct. in coma De transactionis uiribus comm unes tradi- tractibus innominatis succedere obligationes reseruntur,ac reprobantur. tionem ad id, quod interest. 3 Antinomia.l.siue apud acta,&l.cum mota. 9 Fertur obligatio,qua uenditor cogitur tra

C. de transacti dere esse quidem obligationibus dandi iniam difficilis eius rationis inuestigatio persiimilis, sed non illis prorsus conue- sit, cur ex hoc articulo, facio, ut des, non nire. oriatur actio praescriptis uerbis.&nu. Io Quibus Iegibus probetur, uenditore, non seq. praecise cogi ad rem tradendam, sed seis In articulis illis distinguendis, quos propo uendo id quod interest, liberari. nit Paulus,in l. naturalis. F. de praetcr. II Etiam in stipulationibus dandi, uidetur uerb. traditio non ad factum,sed ad da- admitti solutio eius,quod interest. tionem resertur. II Declaratio.l. ubi aut no apparet. S. ult. inf6 Antinomia Pauli,& Iuliani. I 3 Intella. si seruum.S.ult.inseo. eo.

CAP. X L I I. IA uel uero, quoniam negari non potest, quin contrahentes id agere potuerint, ut

non solum ex stipulatione, sed etiam ex contractu in nominato, obligatio nases retur, uel quia post contractum inito minati im, ex interuallo fuerint stipulati quo casu non inducetur nouatio, iii si expressim id actum sit. l. ulti. C. de nouat.) uel quia

277쪽

ALBERTI BOLOGNETI

subiecta etiam incontinenti stipulatione, tam aperte tamen uoluntatem suam declarauerint, ut implendae stipulationis gratia, non possit uideri facta numeratio, id quod

posse contingere, perspicue sentit iurisconi. in l. clim enim. ff. de nouat. propterea uidendum est, uirum stipulatio tunc sequatur naturam contractus in nominati, an uerbpropriam naturam retineat. Possunt redigi contractus in nominati, ut & caeterio Ines ad quatuor illos articulos, quos explicat Paulus in J. naturalis.is depraescr. uerb.

Verum nos in praesentia, duos illos omittemus, nimirum, do, ut facias, & facio, ut s cias. Nam cum nostrae huius quaestionis duo potissimum capita sint, unum, an stipulatio, propriam in eo naturam retineat, ut praecise cogat debitorem ad dandum: altorum, virlim tollat poenitentiam, clarum est primum caput, ad hos duos articulos non pertinere, in quibus, non dare, sed facere, debitor tenetur; In altero uero capitc, quod

ut uidebimus non multum habet difficultatis, de duobus hisce articulis, idem plane

concludendum erit, quod de reliquis duobus concludemus. Itaque reliquos duos tantum in hac tota disputatione nobis proponemus,nempe facio, ut des, & do, ut des. Et quia illorum materia, obscura admodum, atque implicita est, nos primo ipsorum contractuum porsenaturam, atque effectus considerabimus, ac disticultates nonnullas in medium asseremus, mox uero in earum disticultatum explicatione,explicabimus pariter, quid operetur stipulatio, si in eiuscemodi contractibus fuerit apposita. Quod attinet ad articulum,facio, ut des, duas esse ipsius qualitates, sitie duo ut ita dicam attributa

esse, nostri sentiunt. Primum esse dicunt, ut qui ad hunc articulum reseruntur contractus omnes, poenitentiam admittant; limitant hoc tamen in transactione,in Aua oblititi a finiendarii fauorem, praecipuo iure receptum esse arbitratur, ne detur pta nitentia, adducti nimirum ex l. cum mota,& l. qua uis.C. de transact. Et licet Socin. hic nu. 23. putet in illa lege, cum mota, non contineri articulum,facio, ut des , sed,facio, ut facias,non tamen

negat, quin hic ipse articulus,facio, ut des, in reliquis transactionibus contineri postit: Imo ipse quoque nu. et . in primo argumento pro opinione contra comunem,eandem recipit in telligentia, ad i. clim mota, quae & a caeteris, frequentiori calcul', probatur. Ego quid hac in re sentiam fatis iam supra explicaui, cum demonstraui, salsum elle, in contractibus in nominatis dari poenitentiam, dummodo pares utrinq; terminos habeant, ut transactio. Qua ex re sit,ut haec limitatio, de transactione minime necessaria sit. Sed unitia ic occurrit, quod communi huic doctorum limitationi uidetur obstare: ita multo magis nostrae sententiae aduersari uidetur,chm absistute id nos aflirmemus, quod ipsi, in trafactione tantum admittunt. Credimus nos idq; multis argumentis supra demonstrauimus) tam in transactione, quam in caeteris contractibus in nominatis, non posse unum

poenitere, postst alter adimpleuit, sed semper illi, qui adimpleuit, dari actionem, qua alterum ad soluendum urgere possit. At contra hoc uidetur pugnare, quod expressim dicitur)n l. siue apud acta. C. de transact. ex transactione scilicet, nullam competere actio, nem, sed tan tum ope illius actionis,quae mihi competebat ex prima causa, posse aduersarium ad obsequium placitorum urgere; quare si ille mutato proposito malit litem rursus sustinere, neq; opponat exceptionem pacti,poterit libere a transactione recedere. Sit ergo haec prima difficultas, quod uidetur pugnare.d. l. siue apud acta.C. de transact. cui quavis,& l .cu mota. si eod.S si quae alis leges sunt, i poetiit etia in tralactione no admittit sed ex ea agi posse coceduLEt haec quatu ad prima qualitate illoru cotractuu in nominat ring rus ut ad articulu,facio,ut des. Altera corude peculiaris qualitas es'. ut ex ijs

278쪽

non possit agi ciuili actione praescriptis uerbis, sed tantum de dolo actio competatil. naturaliter. 6. quod si faciam. is de praescrip t. tierb. Quod si faciam inquit Paulus ut des, & postquam seci, cessas dare, nulla erit ciuilis actio,& ideo de dolo dabitur. Atque illa ipse certe dii scillimus nodus est,in cuius explicatione, permulti quidem, sed frustra ela

borarunt; nam quod ex hoc articulo, facio, ut des, non oriatur aetio p scrip t. uerb. non modo rationi, sed etiam legibus apertis limis, repugnare uidetur. Rationi quide, quia nulla plane uidetur esse rati re, cur magis ex articulo, iacio, ut facias, oriatur haec actio, quam ex ipso, facio, ut des, cum . aeque in utroque pro implemento factum prae cesserit. Aut enim concedis illud factum, ene aut hoc negas, s concedis, cogeris fateri utrobiquὸ pariter ciuilem obligatione oriri debuisse, arg. l. iurisgenuit, in fi. princ. is de pact. Si uero hoc negas, negandum illud quoque uideretur, posse prss pus uerbis agi,ex illo articulo, facio, ut facias, arg. l. a in area.T de codict. indeb. ubi negat iurisconsultus, ullam actionem dari, ubi nullum negotium interuenit. Videntur praeterea huic rei permulis leges refragari, & primo uidetur reclamare d. l. Cum mota. C. de transact. ubi recedo a lite, ut a te aliquid suscipiam, sicq;, facio, ut des, & tamen ciuili actione prsscriptis uerbis uti possum. Neque uero quicquam sufragatur,quod dicit Socin. ibi, scilicet uerbo illo, suscipere,non traditionis factum significari, ac propterea illam speciem, non ad articulum, facio, ut des, sed potius ad articulum, do, uis 1 cias , esse reserendam, errauit enim in hoc Socinus ut mihi uidetur neque animaduertit Paulum iuriscons. in hisce articulis distinguendis, traditionem, non ad factum, sed ad dationem retulisse, d. l. naturalis . . I. T de praescrip. uerb. Vbi cum pecuniam dedi,

ut rem acciperem, ut in emptione, & uenditione, uult hunc esse articulum,do, ut des, S tamen nemo ignorat, in emptione, solam susscere traditionem, nec semper ex ea dominium transferri . l. exempto, in princi p. is deact. empl. Quare non uideo, cur minus uerbuni, suscipere, quo utitur Imp. in l. cum mota, ad hunc ipsum articulum referri possit, quam uerbum, accipere, quo iurisc. utitur in d. . I. cum illius potius, quam huius significationem coangustare, ab omni ratione alienis sinum sit. Aduersatur prς-6 terea dispositio . l. solent.ls de praescrip t. uerb. ubi Iulianus in eodem hoc articulo, facio, ut des,pnescriptis uerbis actionem apertissim g concedit: Conueneramus enim simul ut

si seruum indicasses, & is apprehensus esset, aliquid tibi darem, tu secisti, quod conuentum inter nos fuerat; dicit iurisc. me ad dandum, quod promiseram, praescrip. uer b. a

tione compelli posse. Quddssolutum quidem inquit nihil est, sed pactio intercessii

ob indicium, hoc est, ut si iudicasset, apprehensusque esset sugitivus, aliquid daretia a cet quidem conuentio ista non est nuda. u i quis dicat, ex pacto actionem non oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo ciuilis actio oriri potest, id est. praeseriptis uerbis. Tertio aduersatur,quod habemus in l.Labeo scribit. is de cotrah. cmpl. ubi nullii pro sus, ne meri quidem ficti implementum interuenit, & tamen praescriptis uerbis agitur, ut uoluit labeo, a quo Vlpianus non dissentit,quamuis alio insuper modo, agi posse putet . Labeo scribit, inquit si mihi bibliothecam ita uendideris, si decuriones campani locum mihi uendidissent,in quo eam ponerem, & per me stet quo minus id a campanis impetrem, non esse dubitandum quin praescriptis uerbis agi possit. Ego etiam ex uetidi ieto agi posse puto &c. His ego legibus omnibus, coctatur haec secunda difficultas, quasi ges, uel si iacin. caeterique interpretes, in huius quaestionis disputatione attingat, eas tamen postmodum inexplicatas relinquunt. Hactenus de hoc articulo, facio, ut des.sequitur

279쪽

ALBERTI BOLOGNETI

Sequitur nunc ille articulus,do,ut des: in quo pariter, uti duas habemus qualitates eoii tractuum in nominatorum, quibus illi differunt a contractibus nominatis, ita in singit lis qualitatibus percensendis, si ligulas nobis disti cultates occurrere uidebimus, quae nobis prius explicandae sunt,qi iam de stipulatione hisce contractibus adiecta, aliquid dicamus. Prima qualitas, superiori quoque articulo c6munis est,& spectat ad poenitentiam, in qua nobis, cum Doctoribus nequaquam conuenit; exis malit enim ipsi, etiam in contractibus in nominatis, in quibus ab utraque parte aliquid dandum est, ut & in aliis omanibus, poenitentiam dari. per t. cum precibus, cum simit. C. de rerum permuti Nos u ro in omnibus plane contrarium conclusimus; adducti ex l. ult. illius tituli, alijsq; pe multis, quas lila rursus referre non est necesse. At hic retenta nostra seia tetitia, quam uerissimam esse, satis supra ut opinon ostendimus, dubitationem maximam asseri. l. i. C. illo rit. de rerum permul. ubi gratia utriusque erat facta perinutatio,& tamen datur facultas poenitendi, ac repetendi id, quod suerit iam solutum, idq; ita demum conceditur,si non

uenalis fuerit res, quae data est, ita ut tantum permutatio, ac non emptio elle potuerit.

At enim inquit Gordianus si cum uenalis possessio iton esset, permutatio facta sit, idq; quod ab aduersario ptiestitum est,euictu sit; quod datum est si hoc elegeris cum ratione restitui tibi, postulabis. Altera insuper inest qualitas hisce contractibus in nominatis, qui sub hoc articulo, do, itides, atq; etiam subsuperiore includuntur, ut licet in ijs,d bitor teneatur ad dandum, tamen soluendo id, quod interest, liberatur; ita enim Paulus in l. naturalis, sepius citata. β. I. In qua actione sinquio illud uenit, non ut reddas quod accepisti, sed ut damneris mihi quanti interest mea illud,de quo conuenit, accipere; uel si meum recipere uelim, repetatur quod datum est, quasi ob rem, datum, re non sequuta . Ex hac lege , colligit ibi Castr. nu. s. idque pariter affrmant, &Cynus in l. unica C. de senten. quae pro eo, quod interest, & Bart. in l. stipui tiones non diuiduntur, in Ia. quaestiolae, infra eod. in cotractibus in nominatis, succede ste obligationem ad id, quod interest, noli modo si faciendum , uerum etiam si dandum aliquid sit; eius rei causam esse aiunt, eiuscemodi contractuum debilitatem, qui non tantum habeant uirium, ut ex ijs possit debitor prscisc, ad soluendum compelli, ideoq; seri, ut is soluendo id, quod interest, liberetur, perinde ac si facere tantum, ac non dare teneretur, ut l. si quis ab alio iis de re iudi c. Atque hanc ipsam rationem, de debilitate, ac poenitentia, adducunt etiam Angel. & Imol. in d. l. stipulationes non diuidunttir: recipitq; eandem illa Socin. in penult. col. vers S sortiore iudico. Hinc porro adito tar,

permutationem differre a contractibus nominatis, uelut ab emptione, in qua sentiunt, uenditorem omnino ad rem tradendam compelli. l. ex empto. vers. & imprimis. ff. de actibn. empl. Hanc tamen sententiam, quam, post Martinum ipsius auctorem, Dyn.

Alberie. Bald. & Saly. sequuti sunt, ita declarat Calliens in l. I. sis de action. empl. ut haec ipsa obligatio, qua uenditor tradere cogitur, sit quidem obligationibus dandi pem stsi milis, at non prorsus illis conuenian quandoquidem non indisti licte, hac obligatione, uenditorem urgeri uolunt, ut rem uenditam tradat, sed ita demum, si eius tradendae ha beat facultatem, non autem chira illius plane impossibilis redemptio est. Adnotant hie pariter, permutationem differre a stipulatione, tunc enim tantlim, dicunt solutionem eius, quod interest, stipulationem admittere, citin faciendum aliquid est, i. si quis ab alio. ult. ff. de re iudi c. l. stipulationes non diuiduntur, insta eo. non autem, clim dari aliquid oportet. l. si seruum. 6. ulti & l. ubi autem non apparet, in sin. insta eod. Haec sunta

280쪽

AD RUBR. DE VERB. OBLIG.

Irq sunt, quae frequentius hac iii re nostri concludunt, quae uel si satis recte comprobata uideantur, tamen non miniis aperie ea singula optignari possunt; unde fit, ut ex hoc uno quasi sonte, variae dissicultatra oriantur. Satis iam reprobatum est illud primum, quod dicunt; in permutasione, ut in alijs contractibus in nominatis, poenitentiam dari laqueio in eo non amplius insistendum est. At quod praeterea dicunt, hicnditorem praecise cogi ad rem tradendam, saltem quando eius tradendae habet facultatem, neque in eo ad

mitti solutionem eius, quod interest, hoc ipsium inquam clarissimis legibus aduersatur:

ecce enim Dioclet. ini. si traditio.C. de actiora. cmpl. aperte disponit, quo lics cauenditoris procacia est, ut clim pollit rem tiendi tam tradere, id tamen facere recussit, condemnandum eum esse, quanti intercii cmptionem compleri. Si traditio inquit rei ven .editae, iuxta uenditionis contractum, procacia uenditoris non fiat,& quanti interest com pleri emptionem fuerit arbitratus, praeses prouinciae, tainitim in taxationem deduccre cu rabit. Hoc idem in l. i. iis de action. empl. tam generaliter disponitur, ut eius legis uerba minime patiantur illam restrictionem, quando res uendita tradi non potest,ita enim ibi dicitur. Si res uendita nondum tradatur, in id, quod inter est agitur,hoc est, quod ierem habere emptoris ii Herest; hoc autem interdum pretium egreditur, si pluris intersit, iaquam res ualet, uel empta est. Huc etiam spectant aliae leges permultae,quae clim alterna ietiue dicant, rem p .estandam esse, uel id, quod interest, sicque illius alternatiuae oratio nis uina, ad factum debitoris reserant, haud obscure ostendere uidentur,ipsius debitoris electionem esse, ut l. ex empto. f. etiam .is. de actio. empl. l. uoluntate. si . quibus modis

pign. uel hyp. soluit. l. cou tractus. C. de fide instr. l. qui tibi .C. de haered. uel act. uend. Quocirca si uerum hoc esset, quod hisce legibus omnibus apertissime demonstrari uidetur; nimirum in contractu emptionis, admitti solutionem eius,quod interest, certe id, quod disputatur de stipulatione, in contractibus in nominatis apposita, utrum scilicet illa tollat hanc facultatem ibi uendi eius, quod interest, S p cise debitorem ad rem solliendam compellat, id ipsum inquam etiam quantum ademptione, ac uenditionem disputari oporteret. Verum quod multo adhuc magis hanc totam materia obscuram, atque implicitam reddit nec illud quidem tuto concedi posse uidetur, quod ubiqueri Doct. ut compertissimum statuunt,ex stipulatione eum, qui sic daturum promisit, praeci

se compelli posse: si quidem duae leges, quibus solis hoc probari creditur, facili negotio

declinari pollunt; quin uero aliae leges sunt,quae contrarium perspicue ostendunt. Contrarium probati. quoties, infra co. ubi soluitur actimatio eius, quod quis stipulanti seda iaturum promiserat. Quoties in diem, uel sub condictione ol cum quis stipulatur,eius aesti iamationem co tempore spectari oportet, quo dies obligationis uenit. Neq; uel b dubitandi im est, quin ibi dari fuerit promissum; cum nihil stultius sit, quam credere eum,qui simpliciter oleum n et frumentum stipulatus est, nudum tradendi factum in stipulatione deducere uoluisse. Hoc ide probati. si poenam,instaeo. ubi promiserat quis pecuniam mutuam, sicque pecuniam dare,arg. l. a.f. appellata.T si cere pet. Et tamen soluitur id quod interest. Non ergo praecise dare promistor compellitur, elim possit contingere, ut multo minoris intersit, quam sit quantitas pecuniae,quam is is mutuam datvrsi promiserat. Ac sane maxima cum ratione ad mitti potuit, ut in quacunq; promissionis sp cie satis esset solui id, quod interest: quia cum pecunia omnia compensentur,non potcst

creditor coqueri, qudd aliud pro alio sibi seluatur. Ab hac pexd regula uidetui tantii m cepta obligatio ad restituendum in qua aequunt esseiudicatum est, non aliter admitti

solutioncm

SEARCH

MENU NAVIGATION