Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

illae uigeant maxime, ct hi uirtutem excolere, nulla re imped ii , tranquillo animo possint. laic est enim scopus ille, quo tu spectare solitus es, ct quem, quia Optimis menti

Amplitudinis tuae studiosissimi, tibiq; in primis addicti,

Philosophi Academiae Uenetae.

14쪽

BUCCA FERRE AE

BONONIENSIS,

PHILOSOPHI AETATE

s V A CLARISSIMI,

Presectiones in primum librum Physices Aristotelis.

Oo cor , Apollinis oraculo mortalium omnium sapientissimus iud, eatus , a Diis immortalibus tria, Platonis Phaedro referente, prae ceteris expetebat: Primum quidem, ut pulchrior eorum munere interius redderetur: Deinde, ut exteriora internis probe responderent, hoc est, ut sensus,&ii qui sensui parent appetitus rationi obtemperarent: Tertio, ut nemo sibi di- . . ues esse uideretur, quin idem & sapiens, & eo ellet colentus, quod ad uitana transigendam satisfaceret. Rem a V s rebus quidnam aliud diuinum illum hominem signiscasse credimus, quam ut Deorum beneficio philosophus emceretur λω o D quidem ita esse, uobis, tyrones studiosissimi , qui sacris philosophiae me auspice optatis initiari, apertius explicabo, si uarias philo sophiae defi- γ g

nitiones, a sapientibus traditas, in medium afferam. P RiMA igitur definitio haec est: Philosophia est rerum, ut sunt, cognitio. P RI Q v E aute alii inter quos fuit diuinus Plato diuinis Ac interitus expertibus corruptioni obnoxia permiscentes, eam definitionem assignarunt, philosophiam scilicet esse diuinarum humanarumq; rerum scientiam. NONNu LLi a fine eam definiuerilit: qui cum sit & proximus S: remotus, Plato eam primum a proximo definiens, scribit esse mortis meditationem, non eo quidem sensu, quo ille dixit, Esto memor lethi, sed per morte rationis a corporeis perturbationibus separationem intellexit, siquidem ex naturali philosophia uirtutes omnes ueluti ex sonte quodam manare uidentur. qui quide fons ex appetituum cum ratione cocordia dubio procul scaturit. HAc fortasse de causa Simplicius in hoc prooemio quod tamen Themistio adscribitur philosophiam dixit esse animorum medicinam: quippe animos liberat ab inscitia: quae quidem medicina tanto ea cit praestantior, quae corporcis aiketibus succurrit, quanto animus corpore ipso nobilior. Αου uoc sonte Apollo sortasse oraculum illud deprompsit γνῶ. ι etaismis , id est Nosce te ipsum . quo quidem oraculo admonemur, ut non solum nos ipsos existimemus non esse doctiores ac meliores, quam sumus, veru etiam ut altiora, eorumq; causas sedulo contemplemur.5 An a a fine remoto, digniori tamen, definiuit eam Plato, asserens philosophiam

15쪽

phidim esse similitudinem Dei, quoad eius ab homine seri potest. ea etenim homines reddit plane diuinos, quippe ut Deus opt. Max. omnia contempla. tur, ita sapiens cuncta speculatur . quamobrem idem in Tinaceo scribit, philosophi am esse donum Dei, non hominum inuentum. PYTHAGORAs, philosophus antiquissimus, ab etymologia eam desiniens, philosophiam appellauit, hoc est ut Marcus Tullius interpretatur istudium

sapientiae, a qua sapientes philosophos, hoc est sapientiae studiosos, honestiore uocabulo nuncupari uoluit, siquidem umis Deus uere sapiens dici potest. Ex his omnibus liquido cuiuis apparet, in ximo philosophiam homini esse ornamento, diuinum V illum plane eis cere, qui ueluti ex alta specula rerum caulas intueatur, qui appetitui alio iiii rebelles rationi conciliet, ut inde moralibus editis uirtutibus uita consequatur beata, qui unus uere sit diues, cum illa tantum homini bona esse uideri debeant, quae nullo fortunae impetu surripi possunt, cuius temeritati cetera subiiciuntur.

NEMO igitur si modo peni tus rem inspiciat dubitet Socratem nihil aliud a Diis immortalibus ut initio diximus expetisse, cum internam pulchritudinem peteret, ce teraq; , quae retulimus, quam sapi ctiam; ad quam omni studio capessendam, tyrones praestantissimi, summaq; diligentia me duce ut elaboretitis, uos etiam atque etiam hortor. neque illa Apostoli sententia uos deterreat, qua monet Christianos ut nolint sapere plusquam sapere porteata non enim philosophos illud reiicit, sed diuinatores, qui futura, soli Deo cognita atque perspecta , praedicere conantur. ERGO ut rem propolitain dilucide tractemus, ope pretium erit philosophiam in sua membra partiri. Quae si uniuersa intelligatur, in speculativam secatur,&aetivam. Porro hac in ethicam, oeconomicam, & politicam dis in bui tur . quarum prima sui ipsius mores docet, secunda rei familiaris curam, tertia reip. administrationem Ostendit. SpvcvLATI v A autem in naturale, mathematicam, & diuinam diuiditur . qua rum prima corum causas inquirit, quae sunt immersa materiae & quo ad esse.& quo ad rationem. altera uero eorum demonstrationes, quae secundum eia se materiae inhaerent, eamq; concernunt, ratione tamen sunt seiuncta. tertia

eas res speculatur, quae di ratione, di re ipsa ab omni materia sunt penitus remotae. id quod asserit Aristo teles 6. Metaphysices . Ex hac rationali diuisione omnes philosophiae partes possumus considerare.

Ar Duni TA vir hoc loco aliquis diuisionem liac esse manca, propterea quod non uideatur omnes scientias continere. nam neque rationales, grammatica scilicet, rhetorica, & logica; neque Praeticae, quales artes mechanicae, ut medicina ,& architectura, in ea diuisione sunt cQmprehensae, cum tamen omnes artes sint quodam modo scientiae, quippe cum ratione factae. v A M o B R E M rectior fortes ortuna Boetii diuiso uideri posset, qui phil sophiam in septem partes secuit, in tres scilicet rationales ,&quatuor m

thematicas.

ΛD A A te, uidetur scientiarum ordo in hac diuisione praeterini sitis, aut non recte examinatus, si quide Simplicius eam, quae ad mores pertinet, ceteris anteponit: cum tamen scientiae naturalis pars quaedam sit, ac quodam modo illi subalterna. PRAETEREA non leuis est de speculatiuarum inter se se, necnon & mathematicarum ordine dubitatio . nam Geometria recta ratione Arithmeticam praecedere uidetur, quando ea continuum , haec uero numerum considerat,

16쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

qui ex continui oritur diuisione. Ex altera tamen parte uidetur Arithm rica primum locum occupare ; quippe unitate' ut principium absolutum accipit: cum Geometria punctum ut sui ipsius o incipium conlideret. Atqui puncto unitas natura prior est, utpote quae & simplicior. unitas etiam omni caret diuisione ac situ: punctum uero eisi est indiuilibile, positura tamen ac situ minime caret. Nac mediocrem habet dubitationem naturalis partium ordo. quas dubit tiones ita facile paucisq; solvemus, ac primo quidem loco primam, qua obiicitur, Simplicii diuisionem ei te mancam, quia scientias omnes minime

complectatur. ad quam respondeo negari totum argumentum . neque enim recte colligitur , omisit rationales , ergo manca & imperfecta . scientiae nanque rationales non sunt uere scientiae, sed scientiarum instrumenta. ac sicut artium instrumenta non sunt artes, ita scientiarum instrumenta non

sunt scientiae. porro quod practicas omiserit, quas diuinus Plato passim fere scientias appellat, quippe ars omnis scientia est ratione sola distincta, id non est factum absque ratione, comprehenduntur enim sub aliis practicae. nam Medicina scientiae naturali subalternatur, Arithmetica Geometriae, reliquae uero scientiae decimo Euclidis subalternantur. ΛT D r C x s, si hac ratione omisit Aristo teles practicas scientias , debuit itide morales praetermittere, quando a naturali comprehendutur, cui sunt subal

ternae, ac ueluti ancillae quaedam, aut certe subalternas omnes recensere.

AD Doc meo iudicio sic uidetur esse respondendum , Aristotclem morales explicuisse, ceteras subalternas tacui illa, non quod moralis usuperioribus partibus scientiae non comprehendatur, sed quoniam ad aliam animi partem pertinet, ad facultatem scilicet rationis expertem, appetitumq; sensitiuum. Etenim moralis scientia firmum quoddam est sensitivi appetitus, reliquae uero scientiae primariis sub alternae , cum eidem antinae parti haereant, cui & ipsae subalternantes, quae rationalem animae partem occupant. ob eam causam practicas neglexit, morales addidit, quatenus ut antea diximus aliam animae partem possident. QI Aa causa est fortaste, cur seiunctae dicantur, liberalesa; scientiae uocentur,

quippe quae homine libero sunt dignae , quibusq; liberi homines utuntur. ii autem sunt, qui sui ipsorum causa sunt.

R E L I Q v Alli necessariae appellantur: quoniam ad usus humanos sunt accommodatae.

UOCANT v R etiam mechanicae, non quidem ut Parisienses philosophi interpretantur, quod faciunt intellectum moechari, hoc est rebus externis commisceri , a proprioq, sui munere alienari. Ex uis colligitur, persectam esse Simplicii diuisionem, Boetii uero mancam, quae naturalem ac diuinam plisilosophiae partem praetermisit. Nisi forte uelimus hominis auctoritatem ita defendere, quod eas tamen scientias nominauerit, quae instituuntur ad primarias. praeparant enim hae, ac quodam modo intellectum disponunt ad scientias supremas, naturalem, ac diuinam.

Da so quod dicis Simplicium praeposuisse scientias morales aliis scientiis

Dico, quod non est uerum. tantum dicit Simplicius quod puer, qui est iturus ad alias scientias, prius est imbuendus bonis moribus , quoniam per uirtutes morales animus a perturbationibus, & uitiis seiun itur. Quod dicebas, non dat ordinem scientiarum speculatiuarum, ergo imperfecta di uisio: A a Dico,

17쪽

LUDO ULCI BUCCA FERRE I

ro Dico, quod de hoc est maxima lis Latinorum , maxime diui Thomae, quena multi i nsequuntur. Dic sit enim quod ordine naturae prima est metaphysica, secunda naturalis, tertia mathematica . ratio est, quod prima siit metaphysica, quia probat principia aliarum scientiarum, ut ait Arist. q. mctaphysices, principia & uiam habens ad alias scientias . ideo aliae scientiae ipsi metaphysicae sub emantur,quia probat eam principia: atque etiam ordine doctrinae, quia illa notiora, quae priora de communiora ut ait hic Arist. metaphysica est de communissimis . est enim de passionibus entis. ergo prior minus communibus. Quod autem scientia naturalis praecedat mathematicam , probatur , inquit diuus Thomas, quia quinto metaphysicae: faciliora etiam natura priora sunt, sed res naturales faciliores, ergo natura priores. quod ita sit probatur, quia res naturales percipiuntur intellectu, imaginatione δε sensu. illae uero sola ratione, intellectu, & imaginatione, non sensu, quia non sunt' in materia mersae. praeterea naturalis probat principia scientiae mathematicae, sexto Physicorum, ut quod omne continuum est diuisibile in infinitum.

ergo. tum etiam quia naturalis probat causas omnes, at mathematicus formalem accipit. ergo.

HAs sunt rationes diui Thomae. Sed obiicitur, quia non est uerum, quod ait, quod metaphysica debeat naturalem praecedere, quia hi libri inscribuntur με, τὰ etinita, quasi post naturalia, ut dicit Alexander, tum quia metaphysicus sumit subiectum suum a naturali, ut ex octauo physicorum, sumit substantiam separatam esse, ex aeternitate enim motus probauit Aristo t.aeternitatem motoris . tum etiani quia metaphysica non solum accipit iubiectum suum. a naturali, sed & conditiones subiecit . ex libro enim de anima sumit

metaphysicus, quod substantia separata est intellectus quia nobilior intellectu humano, ergo intelligit persectius intellectu humano. ille.n.sine discursu& sne errore intelligit, scientia autem animae nostrae accidens est, superiorum uero sicut substati a. ergo falsum quod metaphysica naturalem praecedat. in ae tamen soluunt alii& dicunt, ut Nb. Alam. quod prima est scientia naturalis, cunda mathςmatica, tertia metaphysica, sed contra principium doctrinae debet esse ex facilioribus cognitu,quinto metaphysices,principia autem mathematices faciliora naturalibus, quia sola doctrina praeceptoris sciuntur ex sola notitia terminorum, principia autem naturalia minime, sed maxima perscrutatione indigent, ergo ab ipsis mathematicis inchoandum est, no a naturalibus, quia indigent nulla inuestigatione&experientia, ut quod omne agens agat propter finem, & quod natura sit principium motus de quietis, ideo sexto Ethicorum ait Arist. puer potest ei te mathematicus, naturalis no: quia res certior est mathematica, quam naturalis: ergo

di prior: quia principium doctrinae ex facilioribus esse debet. Ideo est te tius modus dicendi rectus, meo iudicio, quod primo loco esse debet scientia mathematica r. naturalis s. metaphy. quia mathematica nobis facilio. ranaturalibus ipsis, ideo priora. ideo sumpsit exempla naturalis ab ea. Ecquia metaphysica sumit subiectum & conditiones subiecti a naturali, ideo

haec naturalis metaphysicam praecederet, quia prima mathematica, secunda .. 2 nazurialis, tertia metaphysica. Ad obiectiones in contrarium responden-- dum est. & primo quod dicebat quod scientia metaphysica est principalior. quia subalternat sibi alias seientias, est enim de comm nnioribus. & probat subiecta aliarum scientiarum: dico, quod illa non est uera subalternatio ex conditionibus scientiae sub alternantis & subalternatae, quas posuit in pri

18쪽

LECTIO NEs IN PHYS. Λ RI s T. I

mo posteriorum, quod scilicet sub alternata capiat subiectum subestemantis, de ei addat coditionem accidentale. secundo debet subalternans demonstrare principia,& caulas subalternatae, quare non praecedit metaphysica quia aliae sibi sub alternentur, uere enim & proprie ei non subalternantur. Quod secundo dicis , haec probat principia aliarum. At quonam modo declarat principia mathematica, cum ipsa ex se notiis ima sint, ut, omne totum est maius sua parte nec est ceteris prior, quia aliorum principia probet. Similiter ad id quod dicis, quod ideo aliis prior, quia est excommunioribus, communiora aute praecedere debent, u t ens substantiam, substantia corpus , corpus corpus animatum praecedit: Dico quod duplex est in proposito ordo, unus inter partes eiusdem scientiae particularis, uerbi gratia philosophiae naturalis,& hic ordo non est ad libitum nostrum, sed habet ordinem de modum ex ordine ipsarum rerum, quod scilicet ut se habent res in natura, ita tractari debent. ille igitur ordo scientiae sequitur ordinem ipsius naturae. D quia communiora ordine naturae priora sunt, quae enim simpliciora sunt, & communiora ordine naturae, illa di priora: & quia ut dixi in scientia una particulari res debent ordinari de describi in illa scientia ut

ordinata in natura: ideo ordo partium talis scientiae sequitur ordinem n turae , de ut natura a communioribus incipit, ita etiam partes scientiae communioris praecedunt, & sic ex communioribus inchoandum est, ideo priua Arist. de materia communi tractare debuit, quam de remota, & prius de remota, quam de proxima. sed talis ordo inter scientias totales non seruatur: quo niam in ipsis non sumimus ordinem ex rebus ipsis, sed iste ordo sumitur ex sacilioribus nobis, quare in scientiis particularibus non sequitur, communiora ordine naturae sunt priora, ergo etiam ordine doctrinae. in scientiis

totalibus illa scientia quae est de communioribus debet aliis praeponi ,3e ceteris est prior, ut metaphysica. Est aliud argumentum . primo probabat D. Thomas quod naturalis sit prior mathematica, quia illa priora quae notiora , sed res naturales notiores quia intellectu & sensu percipi possunt, mathematica solo intellectu, ac imaginatione, sensu minime: ergo. Dico quod est falsum quod res mathematicae solo intellectu ac imaginatione,no sensu. quia eadem est quantitas naturalis, & mathematica . sensibilia enim communia eodem modo a naturali & mathematico percipiuntur, tantum ratione dis

serunt : quia naturalis considerat ea, ut termini corporis naturalis quanti, mathematicus ut quantus simpliciter. at tu dices, saltem non euades quincertius a naturali apprehendantur sensibilia particularium, quam a matbematico communia. Dico quod sensibile comune licet apprehendatur obseurius a singulo sensu particulariter, quam proprium sensibile, tamen ab homine ipso certius apprehenditur sensibile commune quam proprium, quia sensibile commune pluribus sensibus percipitur. ideo Arist. secundo de anima quaerens cur natura ordinauerit quod sensibile commune a pluribus sensibus perciperetur, respondet, ut certius apprehenderetur quam sensibile proprium, quia mathematica accipit principia probata a naturali, nam habet mathematicus pro principio, quod omne continuum est diuisibile in infinitia, naturalis autem id probat. ergo prior est naturalis &ab ipsa sumit principia, simpliciter tamen minime,& ita naturalis scientia non simpliciter est prior ipsa mathematica, sed econtra, quia praecedit ipsam natur lem, ut etiam pars philosophiae de Iride sub alternat ur scientiae perspecti non tamen simpliciteri quamobrem igitur arguit, quod aliqua pars alicuius

scientiae

19쪽

seientiae prioris accipiat aliquid i scientia posteriori,& secundum illam partem illi sub alternetur, non tamen simpliciter, & sic iste est ordo uerusque posuit Simplicius de partibus scientiarum speculatiuarum, scilicet ut prima sit mathematica, secunda naturalis, tertia metaphysica . Sed uos dicetis, nonne hae scientiae omnes sunt per se totales, ut stilicet una per se sine alia possimus addiscere quorsum ergo ponitur iste ordo scientiarii inuicem λ Dieo quod reuera iste ordo non est necessarius, non enim est necessarium unam harum scientiarum prius addiscere quam aliam, quia sunt scientiae totales,&quaelibet illarum potest addisci sine alia, sed iste Ordo est commoditatis, ut scilicet ex una in aliam faciliter peruenire possim .

Dx ex AvIMus in hesterna lectione ordinem partium scientiae speculatium, scilicet mathematicae, naturalis, &diuinae,& elegi modum Simplicii quod prima mathematica , secunda naturalis , tertia metaphysica . posui circa ipsum tria dubia, quorum tertium remansit, quod erat de ordine partium huius scientiae naturalis, quemnam ad inuicem habeant, re qua philosophiae naturalis sint partes. Dico breuiter haec enim alias diffusius declarare conati sumus) quod quinque sunt partes huius scientiae principales. Prima est de principiis communibus, & accidentibus communibus rerum naturalium,& haec habetur in his libris,scilicet de phusco auditu. Secunda est de corporibus simplicibus, tum aeternis, ut caelestibus, tum generabilibus 8: corruptibilibus, scilicet de quatuor elementis ,& haec habetur tum in libro de caelo, tum in eis, qui de generatione & corruptione . pars enim, quae est de corporibus, habetur in libro de caelo, quae uero de elementis, incipit in libro de caelo ,&completur in libro de generatione,& corruptione. Tertia pars huius scientiae est de mixtis imperfectis, quae fiunt a calido Rhumido, frigido & sicco,& de iis, quae fiunt in sublimi, quae ex secundo habitu

fiunt, scilicet ex sicco, secundo de mixtis persectis N inanimatis, ut mineralibus & haec pars habetur in libro meteororum. Quarta pars principes is est de animalibus. Quinta&ultima est de plantis .est enim ultima ordine d ctrinae. Iste est ordo partium principalium scientiae naturalis secundum g cos expositores. Duabus partibus principalibus ultimis, scilicet quartae de quintae, annectuntur aliae partes non principales. quartae enim annectitur tum liber de anima, tum parua naturalia omnia, & de historia animal tu, de partibus animali ii, deincessu, de longitudine, di breuitate uitae, de morte, &uita.&hinc patet, quod non est uerum quod ait Ioannes Grammaticus de hoc ordine, scilicet quod liber de anima tequatur parua naturalia. immo libri paruorum naturalium sequuntur illum de anima. S refero me ad ea, quae sepius dixi. de sic patet, quod quinque sunt partes scientiae naturalis in communi . his omissis descendo ad expositionem prooemii Averrois , cum adhuc sit consuetudo exponendi ipsum, quod taliaeta est Simplicii ad uerbum, licet aliqui Themistio adscribant, sed non est Themistit. & reuera si consideremus conditiones prooemii , non est prooemium , inquit enim Aristoteles primo rhetoricorum , quod duae sunt conditiones prooemii, una es sciat ia-lis, ut ea declaret breuiter quae in toto opere dicenda sunt: alia accidentalis, ut reddat auditorem docilem, beneuolum,& atten tum .neutra istarum inest prooemio Averrois . ergo improprie Averr. utitur nomine prooemii.

20쪽

LECTIONES IN PHYS. ARI ST. 4

sed dicitur prooemium, quasi praeuium . ad hanc doctrinam capessendam ii cipit igitur Averro es sic. INTEN rio mea hiri opere est Uare librum Aristotelis . Intentio apud nos est o.

ide, quod apud graecos ic opus. sed no intelligatis in hoc solo prooemio, sed /

in toto physico auditu dicit glosare, id est exponere textum Aristot. At quomodo exponemus librum Arilio. secundum morem inquit) expositorum dicentium in principio lib. luem exponere intellunt, 8. capita. expositorum scilicet graecorum . quod si dicas cur inquit graecorum dico, ut se excuset a superfluitate . quia reuera talis ordo non est necessarius. quia multa horum capitum superflua sunt . illa enim superilua sunt, quae etiam Arith. in

suo prooemio narrat; quae tria sunt. narrat enim intentionem, ordinem

doctrinae, & modum seu uiam doctrinae , quoniam ordo doctrinae debet ellis ordo naturae, ut scilicet a communioribus de prioribus incipiendum sit. Dacit igitur Averroci hanc obiectionem sibi ,α ipsam soluit hoc modo, quod scilicet aliqua horum capitum sunt supernua, quae tamen declarare uoluit, ut seruaret consuetudinem ex ositorum graecorum, deinde incipit explicare hic capi ta,& primo incipit ab intentione declarans, quaenaan sit intentio Aristotelis generalis , scilicet totius philosophiae naturalis, secundo

quae sit intentio specialis in hoc libro, scilicet de physico auditu. tum etiam docet qui sit finis totius philosophiae naturalis. inquit ergo quod intentio C

seientiae naturalis in genere est circa duo, primo circa caulas specierum scia- . 'sibilium, id est rerum naturalium, qua scitabiles sunt, quae constant ex materia & forma, quae sunt quatuor, elementa, & mixta tum persecta , tum imperfecta, & mixta perfecta tum animata ut plantae, & animata linperfecta atque adeo& caeli, caelum enim constat ex materia & forma, scilicet motore, occorpore motui subiecto. intctio igitur, inquit, generalis totius plutosophiae naturalis est circa duo, primum inuenire caulas omnium rerum naturalium constantium ex materia & forma, secundo est inuenire causas accidentium

in ipsis rebus naturalibus . scientia enim est unius generi subiecti considerans ipsum, & passiones, & accidentia propria, ipsas etiam causas acciden tium: & reddit causam Auer. cur si tintentio philosophiae naturalis coiider

re causas rerum, & accidentiu in ipsis. Causa est quia res sensibiles, idest corpora naturalia,sunt subiectu philosophiae naturalis, quia scilicet prout habet in se principium motus & quietis, talia naturalia sunt, ergo corpora sensibilia pro ut habent principium motus & quietis sunt naturalia, ideo stibiectum sunt philosophiae naturalis. ergo etiam intentio ipsius philosophi naturalis

est, ut perscrutetur causas rerum naturalium, Ad causas accidentium in ipsis. quia quaelibet scientia habet unum finem in genere, scilicet generare perfectam notitiam sui subieciti .c corporum naturalium . non potest autem haberi notitia causati persecta nisi ex causis ; causae igitur prias inueniendae sunt. ergo naturalis rationabiliter circa ipsas uertari debet diximus nos quod unus est generalis finis cuiuslibet scientiae. na practica non contenta est solo illo fine, qui scilicet est cognitio rei, quae consideratur,ordinatae, sed in alium transeunt finem ulteriorem, quoniam transeunt ultra illum finem in opus ut scientia iustitiae, non contenta sola cognitione iustitiae, sed migrat in opus , scilicet in exercitatione iustitiae. Averro es addit illam. particula. quod subiectum scientiae naturalis sunt res naturales, pro ut motui ac quieti obnoxiae sunt, Se addit hanc particulam, Quoniam duplex est subiectiam, tum materiale,tum sormale. materiale sunt res, quae cosiderant subiectum. formale

SEARCH

MENU NAVIGATION