장음표시 사용
21쪽
formale est modus coiisderandi. sed subiectum materiale idem est commune plurium scientiarum. eadem enim res a diuersiis artibus consideratur. subiectum formale diuersum est , scilicet secundum diuersum modum considerandi. ideo dixit Auer. quod res naturales sunt subiectum scientiae naturalis, quatenus in se ipsis habent principium motus & quietis, scilicet quatenus naturalia sunt, quoniam sic sunt subiectum formale. & per hoc scientia naturalis ab aliis distincta est. Sed dubitatur cur Averro es dixerit, Scientiae naturalis intentio est cognoscere causas specierum sensibilium,&non dixerit, generum sensibilium: cum tamen eius sit cognoscere non tantum causas mecierum , uerum etiam generum. Dico, quod ideo dixit hoc, quia consideratio philosophi naturalis non transi species specialissimas. conatur quidem percipere species omnes specialissimas , licet non possit omnes cognoscere,nec ultra species specialissimas transcendit, quae omnes sciri non
possiant. quam Plurimae enim nobis sunt ignotae. ergo quia status philosophi naturalis est utique ad species specialissimas, ut i pias comprehendat quoad eius seri potest, licet aliquando impediatur; ideo Auer. dixit, specierum,
non autem, generum, non quod non consideret etiam causas generum. Deinde dicit, non credas, quod aliae sint causae corporum, aliae accidentium, quoniam hoc falsum est,caedem enim sunt causae corporum, & accide tium: & eaedem causae sunt subiecti se passionis, sola distinctae ratione quatenus ordine
quodam sunt causae. primo enim sunt corporum causae, secundo accidentium . proximae sunt corporum, remotae accidentium, quoniam subicctum
est in potentia . Dico quod habent causas dictas , ex quibus fluat & substantia & passio, quae est uniuersalis intentio libri physicorum secundum A uerro em .ponit Averrois intentione specialem scilicet huius libri. & hanc intentionem accepit ab Aristotele hoc loco , S dicit, quod intentio huius libri est cognoscere causas omnes omnibus rebus naturalibus, scilicet
materiam, formam,finem efiicientem, & accidentia communia omnibus re-
us naturalibus. Etiam consideratio specialis huius libri est circa duo, tum circa principia communia omnibus rebus naturalibus, tum circarer se accidetia. & addit Averroes, philosophi naturalis est cognoscere causas primas,& hoc quod est possibile sciri in hac scientia, inquantum ei possibile est, quod scilicet est eius cognoscere totas causas in toto genere,scilicet totum genus causarum quae sciri possunt in hac scientia, in hac enim scientia habetur torum genus causarum, naturalium, materialium,& cssicientium , quoniam omnes istae causae sunt in motu & transmutatione . non tamen in hac
scientia possibile est habere totum genus causarum formalium, nec totum genus causam finalium, quoniam forma est primus finis, ex quo abscinduntur a motu& transmutatione . ideo a naturali non possunt considerari, sed haec consideratio est metaphysici. bene naturalis considerat efficiens primum quatenus cum motu est ac uersatur circa principium unde motus elessiciens: item de materia prima, quia semper est cum motu & transmuta
tione . ideo Auerro es recte ait, quod est possibile sciri in hac scientia, scilicet naturiali. Hic dissert Plato ab Aristotele,quia Plato posuit sex principia
prima &communia, Aristo t. tantum quatuor. Plato enim posuit tres causas quas per se causas appellauit, e cientem, e emplarem, finalem . deinde possuit alias tres, quas non per se causas sed concausas appellauit, materiam scilicet,formam,di instrumentu. quare patet Platonem posuisse sex causas,
Aristoteles quatuor. & do exemplum. puta in generatione hominis posuit Plato
22쪽
Plato primo emcientem , scilicet caelum ipsum , secundo posuit causam
exemplarem, notionem hominis producendi in mente diuina. illud enim exemplar erat causa, ut deus hominem efficeret talis figurae, & conditionis; ut exemplum domus in mente artificis est causa, ut sciat fabricare domum. tertio posuit aliam causam, scilicet finem propter se ipsum. & has tres ueras causas appellat . posuit deinde alias causas, non uere causas, scilicet materiam ex qua generatur homo, scilicet semen ipsum: deinde formam ipsius hominis, animam scilicet, deinde instrumentum , scilicet semen ipsum matris , uel sanguinem menstruum. Has omnes causas posuit Plato, Aristoteles autem quatuor . Illas enim duas, exemplarem scilicet & instrumentalem, ad quatuor principales reduxit . ad causam enim emcientem exemplarem reis duxit secundo physicorum . dixit enim , quod duplex erat essiciens, scilicet naturaliter, S per cognitionem, ut est efficiens ipsum tum exemplare, tum principale. similiter etiam reduxit instrumentalem ad causam emciente.&ipse Aristoteles intendens ponere tantum causas principales, tacuit exemplarem , & instrumentalem, & posui t tantum quatuor causas, scilicet materialem , sormalem, efficientem ,&' finalem. intendimus igitur in hoc libro
declarare quatuor causas generales omnium rerum naturalium, ut communia sunt omnibus rebus naturalibus. primum quidem efficiens declaratur a philosopho naturali , scilicet caelum ipsum . qua enim ericiens est, motui subiici tur, quia est principiti unde motus. similiter prima materia cum ab eo de consideratur, & ipsa motui de quieti subiici tur, & est principium generationis & corruptionis. duplex enim est materia secundo metaph . in prima specie diuersa, una quide, quae est materia caelestium, altera, quae cit materia generabilita, & corruptibilium . prima materia generabilium, & corruptibilium declaratur a philosopho naturali , quoniam annexa est transmutationi,& ab ipsa ortum habet transmutatio. Prima uero materia corporum caelestium bifariam consideratur, uno modo, quatenus mouentur corpora caele stia, quatenus est materia corporis mobilis. &haec dicitur materia, quatenus est in potentia ad motum. & hoc pacto haec materia a philosopho naturali consideratur. Alio modo sumitur materia in his caelestibus, ut respicit intelligentiam, ut est scilicet subiectum ipsius, & ipsi intelligentiae subiacet, de quia sic nulla accidit transmutatio, nec motus. ergo non consideratur a philosopho naturali. patet ergo , quo modo philosophus naturalis consideret totum genus causarum materialium: quia una eademq; res considera tur a philosopho naturali , & metaphysico , sed diuersa ratione .corpora enim caelestia, quatenus sunt in potentia admotum, a naturali considerantur; ut autem substantia intelligentiarum, a metaphysico considerantur . ex quibus patet, quo modo philosophus naturalis habeat considerare causas omnium rerum naturalium in generali, similiter & causas accidentium in ipsis. Accidentium autem quaedam propria, quaedam communia. de pro priis nulla est hic mentio , sed de communibus: quae quidem secundum ueritatem sunt quatuor, scilicet continuum, motus, locus, & tempus. Dico, secundum ueritatem, quia secundum opiniones quorundam erat & uacuum,le infinitum. Et ex his habemus ordinem partium huius libri. in primo enim habe tur de causis primis internis rerum naturalium omnium, scilicet de materia, & sorma: in secudo uero agit de causis externis, efficiente, & fine: in tertio uero, quoniam in secundo definiens naturam, dixit principium motus, & quietis, in eo definit merito, quid sit motus.&quia omnis motus
23쪽
est continuus, ideo etiam ibi tractat de con tinuo .& quoniam omne continuum est diuisibile in infinitum, ideo ibi agit de infinito. in quarto uero, quoniam accidens commune omnibus rebus naturalibus est motus,& mnis motus fit in loco, ideo ibi agit de loco .& quia quidam antiquorum uacuum eis locum dixerunt, ideo post declarationem de loco agit de ii cuO. N quoniam omnis motus tempore mensuratur, ideo etiam In quarto de tempore agit. in quinto libro, quia iam locutus fuerat de motu, reuerti . tur ad motum, S seiungit ipsum a mutatione . in 6. uero disputat de motu,
ut diuisibile est in infinitum, quoniam omne continuum est diuisibile in infinitu. in septinio agit de motu respectu motoris primi. quia omnis motus habet motorem; quoniam ex motu adinvenit motorem.& quia aliquis motus est aeternus, ideo in octauo libro agit de aeternitate motus, & primi motoris. quare ex aeternitate motus adinvenit aeternitate primi motoris. Sc habetis, quo modo tradat philosophus nobis scientiam de causis communibus rerunaturalium, & de causis accidentium, S de accidentibus commutubus.
v TRVM META PHYSI CVS CONSIDERET CAV-
sas communes omnibus rebus naturalibus. se D uos dicetis, nonne metaphysicus considerat omnes causas communes omnium rerum naturalium , quoniam habet considerare causas communes omnibus scientiis λ supersua igitur consideratio horum librorum. Secundo dubitatur, quia non est uerum quod Aristoteles tradat omnes causas communes omnibus rebus naturalibus: quia non tradit materiam corporum cae testium ede ita non tradit omnes causas rerum naturalium, siue principia.&si uis dicere, quod tradat Omnium causas: cogeris fateri, quod eiacm sit generabilium materia,&caeli. quod falsum est.&dubitatur, quia non declarat efficientem causam ipsius caeli. ergo non declarat Omnes causaS. quarto
dubitatur de numero causarum . quod si dicas, quod sunt tantum quatuor et dico esse quinque in uia Acilio telis: quia Auerroes dicit esse etiam priuationem. & ita uel crunt quinque secundum Averro em, uel erunt septem secum dum Platonem, cum priuatione ab Auerme posita. Ad has dubitationcs ita respondeo. & primo, cum dicis, quod metaphysicus habet considerare omnes causas communes sc lentiis: dico, quod uerum est. ergo philosophus naturalis non habet considerare omnes causas communes omnibus rebus materialibus . nego argumentum. quoniam diuersa ratione consideratur haecaul, a metaphysico , & a naturali. metaphysicus enim considerat ipsas in eo, quod sunt causae&passiones entis, naturalis uero in eo, quod sunt causae corporum naturalium. & sic considerationes diuersificantur ab inuicem, scilicet naturali, & metaphysico. Quod dicis secundo, quod hic non considerantur omnes causae communes omnibus rebus naturalibus, quia non consideratur materia caeli: dico, quod salsum est, quod non con deratur materia: quia praeter materiam generabilium etiam consideratur materia caelestium corporum . nam octauo physicorum consideratur materia caeli rquoniam ibi declarat, quod omne, quod mouetur, habet duplicem natu ram, tum facientem motum ;& haec habet rationem causae e cientis; tum aliam recipientem motum ;& haec habet rationem causae materialis. & ita solutum est etiam, quod non soluin consideratur materia, sed etiam efficiens ipsorum corporum caelestium. Quod ultimo addis, quia non enumerauit
24쪽
merauit omnes causas communes omnibus rebus naturalibus hoc loco: tacuit enim priuationem, quam ponit Averro es: dico, quod ideo Aristoteles tacuit priuationem , quoniam intentio sua hic, uti diximus, est loqui de
caulis communibus omnium rerum naturaliv. priuatio autem non est causa Communis omnibus rebus naturalibus, quia non conuenit corporibus caelestibus. ergo rationabiliter ipsarn tacuit.
RaMA N sir dubitatio soluenda indictis superius, scilicet de ordine scientiae
mathematices, quisna ellet ordo inter partes huiusce scientiae. & ex utraque parte erat ratio. primo enim uidebatur, quod Geometria prior esset Ariel, metica, quoniam Geometria est de continuo, Arithmetica autem de numero : nascitur autem numerus ex continui diuisione. ergo. Ex alia parte uidetur, quod Arithmetica sit prior Geometria: quia principium Arithmeticae est unitas: principium Geometriae est punctum: sed simplicior est unitas ipso puncto; quia unitas caret diuisione, & situ: punctum tametsi careat diuisone, habet tamen positionem: unitas ergo simplicior. ab actiora enim
de simpliciora, & priora sunt. ergo principium Arithmetices prius & simplicius principio Geometriae . sed quorum principium est prius principio alterius, etiam principiatum ciusdem debet esse prius principiato alterius. & ita uidetur, quod Arithmetica sit natura prior Geometria. Dicatis ad hoc, ut dixit Boetius in principio suae Arithmeticae, quod ipsa Arithmetica praecedit Geometriam ordine doctrinae. quia nomina figurarum, de quibus est Geometria , & quae ex numeris sumuntur , de quibus cst Arithmetica, ut trigonus, pentagonus, sunt posteriora: Ne ideo di ipsae figurae rationabiliter ordine doctrinae debent esse numeris posteriores: quare & ipsa Geometria post Arithmeticam. Sed quid dicemus ad hoc λ quia numerus oriri uidetur ex diuisione continui, de quo est Geometria. ergo Geometria praecedi t. Dicatis, quod & continuum prius est numero, & numerus est prior continuo , sed diuersa ratione. & non inconuenit hoc. quo enim ad principium sui, numerus est prior . si uero consideremus quo ad causta, quoniam numerus causatur ex diuisione continui, sic continuum est prius. Sed quia hic
qnarimus de ordine doctrinae,& dicendi, sic Arithmetica prior est simpliciter. & quia principia Arithmeticae priora iunt principiis Geometriae, ergo Seordine doctrinae Arithmetice Geometriam praecedere debet. AGGREDITURAAuerroes secundum caput expediendum . iam intentionem declarauit. reliquum modo est hoc loco utilitatem explicare. N primo. ipse Averro es ponit utilitatem huius scientiae in generali, dicens, quod uti litas huius scientiae est pars utilitatis totius scientiae speculativae:& utilitas
scientiae speculatiuae est ob humana perfectionem. & quia tres sunt scientiae speculativae, ut sexto Metaphysices, scilicet mathematica, naturalis, &diuina: ideo aduertendum , quod Averroes non loquitur hic de scientia mathematica , sed tantum de duabus , naturali, & diuina: quia intendit loqui de italis scientiis speculati uis, quae hominibus utilitatem praebent. &haec utili tas hominis est perfectio humana. sed mathematicae ipsae non sunt propter utilitatem & persectionem humanam, sed inuentae sunt propter exercitium , ut sacerdotes Aegyptii non torperent in octo, sed per ipsas exercerentur, non tamen perficerentur. Inquit igitur Averroes, quod utilitas huius scien. B 1 tiae
25쪽
tiae est pars utilitatis scientiarum speculatiuarum, quae ducunt hominem ad perfectionem de proprium finem , di felicitatem, quae conuenit homini, qua homo est. probat haec Averroes sic: quia ultima persectio hominis est ultima eius beati tudo. sed talis perfectio acquiritur per scietias speculatiuas: ideo ipsae conducunt hominem ad ultimam eius beatitudinem. dicit Averroese ultima eiu&4 erfectionem: quia duplex est perfectio hominis, qua homo est. una prima , ut declarauit Aristo teles in ethicis, id est de operationibus, quae sunt in potestate nostra. una est ordine naturae prior, altera est & beatitudo secunda S perfectior . prima consistit maxime in actione hominis,& in prudentia maxime est. secunda, ad quam ordinatur prima, ut bellum in pacem,& motus ad quietem, di haec beatitudo consistit in speculatiua scientia , quae est operatio intellectus, scilicet ipsa speculatio, & perfectior speculatio, siue operatio intellectus est circa perseetissimum ens, qui est deus. quare ultima perfectio, & beatitudo habetur ex scientiis speculatiuis. N dicit Auer-roes, ut declaratum cst inscientia considerante in operationibus uolunt riis; intelligatis uos, in libris ethicorum . patet ergo quod duplex est perse ctio hominis, tum prima, tum ultima; prima scilicet, quae activa est, ex con sistit in uirtutibus moralibus. ultima est persectio hominis, qua homo est, quae contemplativa. & haec consistit in persectiva hominis contemplatione, scilicet in perfectissima intellectione, quae est circa perfectissimum primum, nobilissimum ,&diuinissimum ens . cum ergo ultima hominis perfectio sit perfectissima eius operatio, quae est intellectio perfectissimi;&diuinissimientis; haec autem intellectio habeatur ex scientiis speculativis, scilicet ex naturali,&diuina: ergo ex his scientiis ducuntur homines in hanc beatitudinem,& maximam utilitatem. per sesentiam enim speculativam, ut ex 8. Physicorum habemus, scientias abstractas esse, & ita earum es lentiam: in libris autem Metaphysices declarantur condi tiones harum substantiarum abstractarum, ut, quod sui intellectio est sui substantia. recte ergo inquit Aueraroes; quod ex scientiis speculatiuis habetur haec utili taS, scilicet hominus ex his perfici secundum eius ultimam perfectionem. Dat NDE dicit Averroes: Et ista inspositio est sibi uita siempiterna. Circa haec uerba oritur dubitatio: quoniam Averro es uidetur sibi contradicere . in prooemio octaui Physicorum ,& in octauo physicorum deridet eos, qui dicunt, quod beatitudo hominis est eius sempitema uita: hic uero dicit, quod quidem est. ergo. Dico, quod Averroes non sibi contradicit: quia Octauo P hysicorum deridet eos, id est deridet legem suam, & legem christianam, quia ponunt hanc beati tudinem in indiuiduis, quod scilicet quilibet homo beatus post mortem uiuit uita sempiterna cum Deo,&corporaliter uiuit: quia isti ponunt, quod corpus simul etiam cum anima post diem iudicii frua. tur hac beatitudine. ideo ibi eos deridet Averro es. hie uero dicit, quδd se licitas hominis ultima est eius sempiterna vita. dupliciter intelligi possunt haec uerba , uno modo, quod felicitas, & beatitudo est sempiterna uita in serquia illae operationes sunt uitales,& illa cognitio nobilissimi entis,& illa intellectio primi entis: quia intellectio in abstractis non differt ab intelle- . Alio modo etiam potest intelligi, quod felicitas hominis est sempite na uita ipsis hominibus in speciei quia semper species humana secundum aliquod individuum habet lianc persectionem . ideo ipsi speciei humanae est
PONIT deinde Averro es aliam utilitatem prouenientem ex ista scientia speculativa
26쪽
speculativa, qudd scilicet homo perfectus hac scientia univoce de eo praedicatur homo. quia ille est uere homo , qui non caret hac perfectione . qui uero non habet aptitudinem, ut pzrfici possit; ille non est uere honio, sed est aequivoce homo; sicut nomen hominis praedicatur de homine uiuo,&mortuo, uel de uero, & lapideo: quia declaratum est quarto Me teororum, septimo Νletaphy. & tertio Politicorum, quod omne ens, quod potest consequi linem situ in , illud est uere ens ,& uni uoce . quod uero non potest consequi tinem suum, non est uere,& uni uoce ens, sed aequi uoce dicitur: sicut manus mortua non uere est manus, quia non potest consequi finem suum.
ita est de homine, qui uere potest perfici secundum scientias speculatiuas Scacquirere ultimam persectionem , ac felicitatem. qui autem est persectus per istas scientias, ille est adeptus hanc aliam utilitatem, quod uere est homo, & uni uoce praedicatur homo de ipso . Sed uos dicetis, quid dixit Auer-roes nam in prooemio octaui Physicorum deridet eos , qui dicunt, quod homo aequivoce praedicatur de homine docto ,& indocto. ergo uidetur sibi manifeste contradicere. Dico, quod duplex est aequi uocatio, di uni uocatio; una, quae sumitur ex principiis internis rei, ut est hoc nomen homo in qui uoce, si dicatur de homine uiuo , & lapideo, secundum aequi uocationem sumptam ex principiis intrinsecis: quia principia intrinseca, ut materia, &forma , sunt diuersa. & hoc pacto nomen hominis non dicitur praedicari de homine docto,& indocto aequivoce : quoniam ipsorum principia intrinseca, sunt eadem,& non diuersa, ut materia, sorma. de hac aequivocatione non locutus est hic Averro es, sed sic locutus est in prooemio Physicorum. Alia est aequivocatio : quae quidem non ex principiis intrinsecis, sed extrinseacis sumitur, ut ex fine, quia scilicet hic acquisiuit proprium finem suum, hic uero minime potest acquirere . di hoc pacto nomen hominis aequi uoce praedicatur de homine docto, & indocto .& de hac aequi uocatione hic loquitur Averroes. Et, quod diximus de aequi uocatione, hoc idem dicatis de uni-
Dii Nos dixit Averroes, Non per Gι , siue non habentis aptitudinem ut perfici possit. Advertatis circa haec uerba, quod duplex est apti ludo hominis ad scientiam acquirendam, una scilicet remota, alia proxima. Potentia, sue aptitudo remota, est, ut possit; modo non sit aliquid impedimentu homini ad hanc scientiam acquirenda. & haec potentia remota cuilibet est homini: quia sundatur in anima rationali. Alia est pol entia proxima, ut, cum adest subiectu,&praesens est forma, statim inducit formam in materia, ut scilicet, praesente scientia&homine, statim homo addiscit ea in requisito docente & haec potentia proxima cuilibet homini non inest, licet possit impediri triplici de
causa. Primo potest impediri per materiam, hoc est ex naturali temper mento . non enim Omnes habent temperamentum ad acquirendas scientias. ex naturali enim temperamento sequitur haee aptitudo. inde dicebat Aristo. teles secundo de anima, 9 . molles carne , apti mente: duri carne, ineptimente. hoc ergo est primum impedimentum ex materia. Aliud impedimentum est ex defectu exercitii in dialecticis. ideo enim aliquis non est aptus acquirere scientias speculatiuas. quia non fuit exercitatus in principiis dialecticis . Aliud est, di tertium impedimentum, ex consuetudine: quoniam lastes homines non sunt allueti principiis naturae, sed tantum sunt assueti legibus diuinis. ω- ι inlla basiletudo . ideo homines tripliciter dicuntur inepti, di impediuntur a speculatiuarum scientiarum perceptione, tum pro pler
27쪽
pter impedimentum materiae, tum propter deseditam exercitii in dialecti-
Cis, tum propter malam consuetudinem. Et, hac diuisione declarata, aduertatis uos , quod Averro es hic loquitur de potentia proxima, non autein remota: quia quilibet homo potentia remota potest acquirere scietias ibeculati ura. Deinde Averroes ponit tertiam utilitatem prouenientem ex speculati uis scientiis ,& inquit: Tertia utilitas est perfectio in moralibus, quo in uiam scientes istant scientiam cum erunt secundum Ordinem naturalem imstituti , oportet eos de necessitate esse studiosos in omnibus speciebus uir tutum moralium. cum enim assueti suerint ordini naturae, ut scilicet inferiora superioribus subiiciantur, ac pareant; & homo ex scientiis fuerit taliter dispositus secundum naturam; tunc re et se, & inferiora in se ipso, scilicet ut appetitus sensitiuus pareat rationi superiori . hoc pacto acquirit onmes scientias , id est uirtutes morales. est ergo tertia utilitas, quod, qui est dispositus secundum scientiam naturalem, est persectus omnibus uirtutibuS. uirtus enim moralis est habitus electivus, sequens electionem studiosam. aca quiri tur enim iste habitus moralis per syllogismum practicum de rebus habendis r ut, sit ita dicamus: omne summe bonum est summe eligendum: deus est summe bonus, ergo est eligendus. ex hac ergo scientia speculativa sequitur tertia utilitas, scilicet ut scientes ipsam siti nec elle esse liudiosos in o- milibus speciebus uirtutuin moralium: quarum uirtutum capitales, di principales sunt quatuor . Prima quidem est prudentia , quae est circa intellectum, &ideo proprie non est uirtus moralis: quia non est in appetitu sensitiuo, sed est in intellectu. & hanc speciem uirtutis moralis tacuit Aristotele S. quod proprie non est moralis, uti diximus. &haec uirtus habet locum medium inter excessum astutiae,& malignitatis. & inter simplicitatem. est enim ipsa media inter excessum astutiae,& simplicitatis.& haec uirtus habet sub se multas species. Secunda uirtus moralis principalis est fortitudo: quae respicit ea, quae sunt circa metum, & pericula. & haec habet multas species, ut fiduciam , magnanimitatem , constantiam , securitatemq;. Tertia uirtus principalis est temperantia: quae est circa uoluptates,& praecipue circa gustum, & tactum. huius etia uirtutis sunt multae species, ut abstinenti a. Quarta uirtus principalis est iustitia: quae quidem duplex est, una naturalis, altera
uero, quae circa leges uersatur . naturalis est, ut unicuique tribuatur, quod
suum est. hu ius uirtutis excessus est, habere plus, quina debet. unde inquit Galenus in libro de usu partium mirabilem,& ualde iustam esse naturam, quia unicuique tribuit, quod suum est. Alia est iustitia, ut di xi, quae circa leages uersatur: cuius officium est, bonos praemiis, malos poetiis afficere. sunt. . crgo quatuor uirtutes cardinales. Averro es tacuit prudentiam, ratione
iam dicta. PROsE Q V I T v R Averro es, & uult declarare, quo modo ex scientia naturali sequatur quaelibet harum uirtutum. & primo incipit a fortitudine, in- quiens, quod sapiens debet primo habere fortitudine :&citat Alexandrum, dicens, quod declarauit Alexander in prooemio huius libri, quo modo sequatur scientia harum uirtutum ad scien tiam naturalem. debet ergo sapiens primo habere sortitudinem: quia philosophus pericula parui facit, & exponit se ad pericula, & in ipsis magnanimus est, quando , ubi, & quantum oportet . quia autem duplex est fortitudo, una, quae contrario resistere potest, immo uim ipsi inferre; alia uero, quae appellatur patientia: Averro es hic loquitur de fortitudine, qua est patientia, inquit ergo, quod ex scientia spoculati
28쪽
eutatiua acquiritur sortitudo: quia homo sapiens pericula parui facit, immo exponit se rebus periculosis.& probat assumptum Averroes: quia sapiens nouit parui talein uitae suae, res ectu uitae caelestis . non enim loquitur Averro es respectu aliorum animalium: quia sic homo est longioris uitae. quam sint cetera animalia, respectu suae molis: quia etsi elephantes longio rem uitam habent homine, sunt etiam ingentes. homo tamen in proportio ne ad suam molem est longioris uitae, quam sint cetera animalia: quia ipse maxime abundat principiis uitae, scilicet calido ,&humido. loquitur ergo
Auerro es respectu corporum caelestium, non respectu ceterorum corruptibilium . quod igitur homo sit fortis, & acquirat fortitudinem ex scientiis speculati uis; ideo periculis se exponit, quando scilicet, de quantum, & ubi
oportet: quia nouit Raruitatem uitae suae, respectu perpetuitatis sempite nae, Admotus continui; quae sunt in caelestibus corporibus . nam si uita homini s comparetur uitae caelelli, se habet sicut punctum ad lineam, sicut finitum ad infinitum. ideo propter hanc notitiam paruitatis uitae suae, quae ex scientis speculati uis habetur, magnanimus emcitur, & non timet se cxpo'nere rebus dubiis,& periculosis, quando, & ubi oportet, &c. Secundo, ex causa', quia scilicet etiam ipse sapiens nouit , quod non potest euitare mortem: ideo perpetuo tempore non potest uiuere : quia est ex necessitate materiae.& quia duplices sunt essecius uitae , scilicet boni& mali, ex affectus mali non sunt intenti a natura, sed oriuntur ex materia; Omne enim
peccatum , dc omne malum ortum habet ex materia, quae est causa omnis
malitiae res uero, quae abstractae sunt a materia, carent omni malitia: ideo Aristoteles reprehendit astrologos, qui ponunt duo infortunia in caelo, Saturni scilicet, et Martis: quia, in caelo cum non sit materia huius generis, no potest ibi esse malitiam . quare in rebus abstractis nulla est malitia. & cum Omuis malitia a materia dependeat, quae causa est effectus mali in hac uita: ideo sapiens, qui habet persectionem humanam , potius eligit mortem, dcita esse denudatum a materia, quae est causa omnis malitiae, quam peccare dc expoliari ab ista perfectione. melius est enim mori , quam peccare . ideo se Piens contemnit mortem; quia ex morte denudatur a materia, quae est causa omnis malitiae, & peccati. omnis enim actus uirtuosus per se eligibilis est; non quia afferat utilitatem homini; sed per se, de ratione sui ipsius; praecipue, cum ex ipso homo consequatur finem suum. ideo Socrates maluit mori , quam peccare. Deinde addit Averroes haec uerba. Lucio non fuerunt ei declaratae me , disciplinae communes , propria: quia uoluit ambulare in uia propria populorum. Hoc est, ipse Socrates omisit scientias communes, id est logicam,& metaphysicam,&proprias, id est materialem , dc naturalem . Illud autem, Quia uoluit ambulare in uia propria populorum,
expone, quia tradidit se scientiis popularibus, scilicet disciplinis moralibus, quibus populi reguntur: & hoc, quia negabat posse aliquid sciri. Si autem
quaeratis, cur ipse Socrates fuerit condemnatus morti, recitat Plato tripli cem causam. Prima fuit, quia negabat deos antiquos,&habebat deosn uos , draconem scilicet ligatum:& hoc pacto corrumpebat iuuentutem: quia , mediantibus daemonibus, multa miranda faciebat : praedicebat futura,&cetera. Sec mula causa fuit, quia censebat parente ς inius esse vocamdos, ut de malo adio punirentur. & hanc legem reprobat Plato, inquiens ne
que patriae, neque parentibus uim aliquam inserendam esse; sed hoc dimittendum esse ipsis diis. re adduxit exemplum Iouisrqui punivit. Saturnum de occisione
29쪽
occisione filii. Saturnus enim deuorauerat filium: Iuppiter aute eum eiecitu regno. Tertia accusatio aduersus Socratem erat, quia docebat recipiens mercedem. Nunc uero si omnes id committentes poenam mererentur; quid saceremus nos, qui lucri causa publice docemus Vera tamen causa aecusationis Socratis, inquit Plato, fuit inuidia: si quidem propter eius magnam doctrinam condemnatus fuit. Seduos quaeretis iterum quo modo ac rates potius mortem, quam uitam elegit, di quare dixit, potius moriem dum esse, quam uiuendum Z Dicit Plato, quod Socrates potuisset liberare se ipsum a morte, si elegisset exilium a patria. uoluit tamen potius mori, quάm exulare, dicens, si mea patria non uult me liberum uiuere, quid aliae facient, dum seruus ero λ Alio etiam modo Socrates potuisset se liberare a morte . nam, corruptis custodibus a quodam eius amico, potirisset aufugere . quod tamen noluit: quia erat contra leses ciuitatis:& maluit mori,
quam non obseruare leges. fuit quidem fortissimus ipse Socrates: de quo plura in Apologia, & in Phaedone legere licet.
DEC LARABAT nobis Averro es quo modo ex naturali philosophia orirentur omnes uirtutes morales.& diximus nos, quod quatuor sunt uirtutes morales, quae habentur cardinales. ideo Auerro es etiam primo de ipsisui tutibus capitalibus, quo modo scilicet oriantur ex philosophia naturali. Sed ipse Averro es enumerat tantum tres, de prudentia nihil dicens: quia iundatur in intellectu Averro es autem tantum Ioquitur de illis, quae fundantur in appetitu timi sensitivo, tum intellectivo. Et primo Auerro es declarauit. quo modo fortitudo sequeretur ex philosophia naturalit quia ex hoc, quod nouit parilitatem uitae suae,& nouit quod mors evitari non poterat, ideo parui facit ipsam mortem,& exponit se rebus dubiis&periculosis, quando oportet. Ex alio etiam, dixit Averroes , paruis acit mortem: quia philosophus potius debet recipere mortem, quam peccare. uiro enim sapienti potius moriendum, quam uitiose uiuendum.& ostendebat assumptum de S crate : quia ipse potius elegit mortem, quam fugam ex carcere. & faciebat argumentum a minori ad maius: quia si Socrates duxit potius moriendum,
quam uitiose uiuendum ;& tamen ei non fuerunt declaratae uiae&disciplinae communes, & propriae ; id est non erat persectus per scientias speculati uas, tum communes, per logicam scilicet & mathematicam, tum proprias, id est naturalem ,& metaphysica; sed contentus fuit sola philosophia morali: tam to magis, qui erunt perfecti per omnes scientias speculativas,& moraleS, in quibus debet esse omnis persectio, id existimare debent. Quarto,&ulti mo , arguit Averro es, quoniam manifestum est, quod, cum sapiens in par te dubitauerit, non est persectus, id est cum quis fuerit imperfecte sapiens, id est sciuerit partem scientiae speculativae, puta scientiam naturalem, expo nil se omni periculo, ut adipiscatur,& habeat persectionem, & compleat habitum uerum,&scientificum. Sed hic dubitarunt aliqui: quoniam uirtus moralis est eorum, quae sunt in po testate nostra; mors uero non est in pol state nostra, sed & necessaria ex necessitate materiae: igitur inquit Averro es, quo modo , cligere mortem, est uirtus moralis jDico ad hoc , qubd licet simpliciter non hi in potestate nostra, quoniam mors simpliciter de necessitate euenit; attamen, mori nunc, uel alia die, est in potestate nostra. dc hoc Paeto, eligere nunc mortem potius, quam uitam, est uirtus moralis. Secun'do loco
30쪽
do loco prosequitur Auer. de secunda uirtute morali, scilicet de iustitia. cum enim declarauerit, quod ex scientia naturali sequitur sortitudo; decla- .rat modo, quod sequitur iustitia; quod scilicet philosophus naturalis debet esse iustus quia philosophus est imitator naturae, quantum potest: natura autem iustissima est: ergo de philosophus est iustus. Quod autem natura sidiusta, patet:&haec proposito est dignitas in philosophia: nam semper iuste.& recte operatur. Omnis enim appetitus naturae est iustus, ct rectus. praeterea
semper meliori modo,quo potest, agit natura. ergo semper iusta est. diximus autem supra, quδd duplex erat iustitia, una secundum leges , quae bonos praemio assicit, malos uero poena : alia autem distributiva, quae unicuique tribuit, quod suum est. ideo aduertendum est, quod natura habet iustitiam distribu tiua: quonia unicuique tribuit, quod suum est. Et quonia duplex est
natura, uniuersalis, S particularisi patet, utranque esse iustam . natura enim uniuersalis Deus est optimus, & uirtus caelestis. quae quidcm uniuersalis natura iustissima est in omnibus suis actionibus: ut, quia corpora caelestia, quae neque grauia, neque leuia sunt, eleuauit supra clementa,& corpora grauia& leuia depressit: de in ipsis elementis etiam ipsa est summa iusti tiar quia clementum leue locauit in loco supremo, graue uero in infimo. item ordinauit, ut elementa singula se inuicem contingerent :& in ipsis ordinauit qualitates , quibus mediantibus unum ageret in reliquum .i Eadem est ratio natu irae particularis, quae est ipsum agens naturale, ut ignis calefaciens : de in hoc natura iustissima est: quod quidem maxime declaratur a Caleno passim in libris de usu partium t ea enim unicuique animali particulariter distribuit
propriam uirtutem, non gratia sui, sed gratia operationum, & cum proportione ac mensura. Distribuit etiam opera singulis uirtutibus, di hoc facit nullo docente. ideo & doctissima. quis enim docuit infantem nupernatum aperire oculos, & suggereubera matris nullus profecto, sed sola natura, omnium doctissima. ob eam causam Galenus appellauit ipsam naturam doctam: quia edit opera sua nullo docente, non secus ac si docta suisset ab aliquo. Sed tu dices, Galenus uidetur sibi ipsi contradicerei quia sexato de locis affectis appellauit naturam indoctam, in his uero libris paulo ante citatis dicit ipsam doctam. Dico, quod minime repugnat sibi: Galenus: quia natura potest appellari docta,& indocta diuersis respectibus di et dos cta quidem, quia tanto artificio ac iustitia exercet opera sua, ut uideatur docta: non enim indiget ad id alterius doctrina: indocta uero, quia exercet opera sua nullo docente, & citra doctritum: quoniam a nullo docta est . qua
re utrunque dici potest, acuere.&ita patet, utranque naturam, tam uni uersalem, quam particulare, iustissimam esse . Cum aute philosophus mur,
lis imitetur naturam, quantum potest,ergo Se ipse iustus erit. Sed dices: uidetur falsum dictu Auer. quia philosophus naturalis semper imitetur naturam et immo alibi dicit, qubd mostra necari debent, quia no sunt utilia: de tame irisa mostra sunt a natura. Dicatis, quδd no sunt a natura per se, sed per accidcf. sunt enim a natiara per accides, hoc est a natura errante, & no recte operate, sed impedi ta a persectione sui muneris. philosophus aut naturalis debet imbiari natura in iis, quae natura per se fiunt, no autem l natura impedita ab operatione sua. Tertio loco Averro es id, quod declarauit de fortitudine, Ni ustitia, declarauit de teperantia, id est de abstinentia, quod.ssicut ex persecto philosopho naturali sequitur fortitudo, & iustitia, ita etiam sequitur abstianentia. cuius abstinentiae sunt duae species, magnanimitas,&temperantia.