Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

se ilicet, & forma, & in fine ex parte materiae differunt : quia inductio dialectica est in materia contingeti, aut, etsi sit in materia nec ei lam, non tameneth per se, sed per accidens: quia non cst totaliter , ut sit habitudo essentialis praedicati ad subiectum : ut si dicam: omne animal iaci coitus est longioris uitae haec enim non est habitudo cssentialis praedicati cum subiecto: quia tale praedicatum non est definitio, nec pars definitionis, nec propria passio ipsius subiecti: quia non conuertitur Cum subiecto. Naturalis uero utatur in ductione in materia necessaria, & necessaria per se, ubi est essentialis habitudo praedicati cum subiecto: ut, natura est principium motus,&qua M. ex disterentia enim naturalium ab artificialibus sumit hanc propositionem, in qua est praedicatio necessaria, &uniuersaliter per se: ut, omne agens natura δ: agit propter finem. differunt igitur inductio dialectici, di naturalis, ex par te materiae: sed differunt etiam ex parte formae: quia uaductio rhetoris est

imperfecta: procedit enim non a singularibus ad uniuersalia. sed a singularibus ad singularia: ut Plato, Socrates, Cicero,& Alexander a discauerunt arcem,& tyranidem exercuere: Ergo Philippus aedificans arcem,tyrannidem exercebit . quare improprie utitur inductione. Dialecticus uero etsi non utatur proprie inductione , tamen semper habet inducere omnia , aut implicite, ut per singulare, & sc de singulis: aut exp/icite : semper Onim necesse est, ut dialecticus afferat omnia singularia, si uult inferre coci sionem. quandoque etiam ualet talas anductio , si non inducat omnia sing Iaria , si tamen no n adsit instantia.&Vnde Aristo teles primo I opicorum ait, negantem talem inductionem, si non afferat instantiam, esse proteruum Inductio autem , qua utitur philosophus, non sumit omnia singularia , sed aliquando plura, aliquando pauciora, prout propositio magis uel minus latet . aut prout discipulus est aut maioris, aut minoris solertiae. Sed dices.

uellem ego scire, quot singularibus uti debeat inductio ad generandam sese entiam in animo discipuli. Dico, quod tot uti debet, quot sufficiant discipulo, ut cognoscat essentialem habitudinem praedicati cum subiecto. cum enim est per se. & necessaria, est etiam de omni: quia omne per se praesupponit de omni . & haec quantitas singularium est secundum maiorem, uel minorem solertiam discipuli. tum etiam ex propositionibus, prout habet maiorem,aut minorem latentia. do exemplum: ut, si artifex, puta medicus, uel Iet declarare, quod omne reubarbarum purgat coleram; ad hanc propollationem inducendam non sunt necessaria omnia singularia , sed quaedam tantum ut, si inducat: reubarbarum Platoni exhibitum in forma humida pudinauit coleram; in forma siccaSocrati exhibitum purgauit coleram; idem imcit in sorma calida, & frigida: omne igitur reubarbarum purgat coleram:

cuia per se, de essentialiter hoc reubarbaro contingit, non autem ex par te accidentium: quia , uariatis accidentibus , semper purgat coleram. e

go habet hoc per se, ex sui essentia. 3c omne per se praelappenit de omni .

ergo omne re ubarbarum coleram purgat. Differunt tertio inductio dial

ctica ab inductione philosophi ex fine: quia dialecticus inductione utitur, ut probet ignotum; philosophus uero naturalis, non ut probet ignotum, leuut probet quod quasi notum est. Triplex enim genus propositionum posuit Averro es, ut est uidere ab ipso primo caeli. Nam quaedam sunt, quae sint lim-plieiter ignotae:&hae demonstratione indigent pro sui declaratione . quae dam simpliciter notae: di hae ex sola terminorum cognitione cognoscuntur, ut dignitates . aliae sunt medio modo se habentes, non omnino Igno-

42쪽

tae, nec omninoetnotae:&tales, quia non sunt omnino ignotae, non egent demonstratione, quia etiam omnino notae, ut ex sola terminorum cognitione cognoscantur, indigent aliqua declaratione: & in hac declaratione philosophus utitur inductione, non autem ad declarationem penitus ignoti, ut facit dialecticus. Enthymema eodem modo disteri in dialecticis,&philosophis , scilicet tum ex parte materiae, tum ex parte formae, tum etiam ex parte finis. ratione materiae dicitur, quia aut non est in materia necessaria, ut

D est per accidens: quia non est essentialis habitudo praedicati cum subiecto: tum ctiam ex parte formae: quia enthymema dialectici non est uirtualiter syllogismus, ut est illud philosophi. potest enim eme ex duobus terminis ,&ex quatuor, uti diximus. ex parte etiam finis differt: quia enthymema rhetoris. & dialectici est ad generadam suspitionem& opinionem: enthymema autem philosophi est ad generandam fidem firmam, Scueram. quare differunt haec inter se, ut diximus. Sed de exemplo quid dicendum est tacet enim Α-uurro exemptu. nonne etiam exempla inicientiis requiruntur quid igitur dicendum de exemplo ipso in Secundo dubitatur, quia Auermes uidetur superfluus in declarandis generibus demonstrationis. Aristoteles enim non tradidit nobis nisi duo genera demonstrationis in libris Post. scilicci quia, di propter quid et hic Averroes tradit tria genera demonstrationis. ergo superstuus. Tertio dubitatur; quia hic Averro es declarans nobis uiam doctrinae , Omittit uiam resolutium, & compositivam , de quibus meminit Galenus in principio artis medicinalis, ut procedendo a compositis ad sim plicia, uel e contra. etiam in rebus naturalibus processit Aristoteles per hac

uiam, ut octauo Methaphysices , scilicet resoluendo totum in partes o ganicas, organicas in similares, smilares in humores, humores in elementa , elementa in materiam, & formam. e contrario autem procedit compositio, id est uia compositiva. Dico de primo, quod recte Averro es tacuit exemplum i quoniam ipsum connumerari non debuit inter instrumenta, quibus generat praeceptor scientiam indiscipulor sed tantum exemplum requiritur ex parte addiscentis, ut in maxima rei latentia, ut fecit Aristoteles declarans in nobis intellectum potentiae, a generatione. assimilauit enim laesum tabulae rasae propter latentiam eius, notificauit nobis ipsius naturam. exemplum igitur non est instrumentum, quo mediante praeceptor generat scientiam in discipulo ; sed ex parte discipuli requiritur ad maiorem clarit tem rerum latentium , non ex parte scientiae. De secundo , quia dicis, quod Averrori superfluus uidetur, declarans nobis tria genera demonstrationum, cum Aristoteles nobis tantum duo genera explicauerit: dico, quod Aristoteles, uolens explicare tantum per se genera demonstrationis, explicauit, quae per se,& essentialiter distinguuntur, despiciens quae sunt per accidens, tanquam non digna poni in scientiis. ideo tantum duo posuit genera demo strationis. Averro uero, uolens connumerare dc distinguere quae sunt per se,&quae simi per accidens, ponit tria genera demonstrationum . demon stratio enim causae tantum,&demonstratio simpliciter non distinguitur essentialiter,&per se, sed tan ii per accidens,&ex parte nostri. omnis enim demonstratio per causam, sicut nata est dei nonstrare per causam, ita nata est demonstrare effectum esse; si modo accidat ut aliquis scinerit effectum es se ante demonstrationem, & ante causam, per hanc demonstrationem habe bit tantum causam. sed hoc non est ex parte demonstrationis, sed accidit ratione nostri. De tertio, quia Auerto es non meminit resolutionis & com-

ῆ M positioias

43쪽

LECTIONES IN PHYS. ARI ST.

I intrinsecis, ac arduis . est enim de primis principiis naturae, ideo de rebus, quae sunt exquisitioris indagationis . duplicis enim generis Aristoteles scripsit nobis libros philosophiae naturalis: non dico, tradidit, ut ait Thomas, ted dico scripsit) unum genus quod appellatur auscultatorius, id est dignus, ut& saepius audiatur, re ab ipso Aristo tete audiatur: quia in hoc genere traditur exquisitior,&secretior philosophia.&huiusmodi sunt omnes libri philosophiae naturalis ,& Metapitysica . unde hic citat Simplicius epistolam, quam Aristoteles scripsit ad Alexandrum. conquerebatur enim quod Aristoteles edidisset suos libros. Respondet Aristoteles : scito, quod hi libri editi sunt,

re non editi; quia tantum intelligentur ab iis, qui nos audiuerunt. ideo tales libri appellantur de auditu: quia ad hoc, ut intelligantur, auscultatione digni sunt. quorum unus est hic liber Physicorum. Alterum genus librorum est, in quibus tractantur res extraneae, & alienae a secretiori philosophia: &hi non appellantur de auditu naturali, ut sunt libri Ethicorum , Politico. rum,&de historiis. de hac distinctione meminit Plutarchus,& Diogenes Laertius in uita Aristo telis. Sed dicis, cur hic solus liber appellatur de auditu cum hac ratione omnibus libris tum philosophiae naturalis, tum Met physicae talis inscriptio conueniat. Dico, ea ratione, quam dicit Averro es: quia hic liber est prunus, do principalis, et radix omnium aliorum librorum, et fundamentum, continet enim uirtute omnes alias scientias ideo propter cius excellentiam sic inscribitur.

LECTIO SEPTIMA.

DECLARA vi Mus ex sententia Simplicii descriptionem libri, qui appellatur de auditu naturali , reiectis aliorum opinionibus , tum Averrois, tum Latinorum, scilicet diui Thomae, Alberti, Egidii : quod ideo dicitur naturalis, quia in eo pertractantur principia rerum naturalium: dicitur uero de auditu, quia hic liber computatur inter libros auscultationis , ut diximus demente Graecorum. Sed est difficultas ex Simplicio , quia alibi Aristoteles alia inscriptione utitur huius libri. aliquando enim appellat ipsum, de principiis naturalibus; aliquando, de motu . inquit enim Adrastus, quod primos quinque libros Aristoteles appellat, de principiis naturalibus; tres uero ultimos , de motu . haec est opinio Adrasti: quam insequitur Simplicius hic. Sed dico, quod haec opinio Adrasti non uidetur uera: quia solus primus et secundus liber sunt de principiis naturalibus primus scilicet de principiis incomplexis, id est de materia, forma, et priuatione; secundus uero de principiis complexis, et dignitatibus, quibus utitur philosophus naturalis; quae sunt tria principia. nam est principium motus, et quietis . secundum uero , sunt quatuor genera causarum. tertium, omne agens naturale agit pro

pter finem. quare tolum hi duo libri uidentur esse de principiis naturalibus, non autem quinque, ut dicit Adrastus. Secundo, quia Aristoteles in tertio libro agit de motu . in primis enim definit motum, et da uidit ipsum in sua genera. quo modo ergo tertius liber erit de principiis naturalibus, non de motu Tertio, adhuc dubitatur , quia similiter et totus quintus liber est de motu . in principio enim seiungit motum a mutatione, et ostendit con ditiones motus: et de nulla alia re agit in eo libro, quim de motu . quo mo do ergo liber quintus est de principiis Quarto: dubitatur, quia uidetur, quod septimus et octauus sint de principiis naturalibus, non autem de m

44쪽

LUDO VICI BUCCA FERREAE

tu, uti dicit Adrastus . in septimo enim libro inducit nos Aristoteles innotitiam primi motoris corporei. per hanc enim propositionem, quod omne, quod mouetur, ab alio in Ouetur, ostendit, quδd mouens seiungitur re amotore. S sic ducimur in cognitionem primi motoris corporei. quod est unum principium primum. In octauo uero libro Aristotelis ex perpetuitate motus ducit nos in notitiam primi motoris incorporei, & substantiarum abstractarum. haec autem duo principia naturalia, scilicet motor corporeus, di incorporeus , sunt principia esticientia. ergo potius uidetur, quod hi duo libri sint de principiis , quani de motu . Quinto, est dubitatio : quia tertio caeli sub nomine de motu& tempore citauit primum librum Physicorum, ut annotauit Simplicius . quo modo ergo dicit ille, quod primi quinque libri appellantur, de principiis naturalibus, reliqui tres ultimi de motu Sexto, dubitatur, quia Aristoteles etiam aliis inscriptionibus utitur de hoc libro . quarto enim caeli appellat ipsum de primis sermonibus, dicens, sicut dictum est in primis sermonibus . non ergo tantum hoc inscribitur. Dico, quod ieete loquitur Simplicius hic ex Adrasto. & reuera proprie primi quinque libri, de principiis naturalibus inscribuntur ,& appellatur ab Aristotele . reliqui uero tertiuS dicuntur de motu . nam primo caeli, di secundo Post. appellat Aristoteles primos quinque de principiis naturalibus, reliquos tres de motu .&in principio Metaphysices appellat ipsos , deprimis causis, di de motu . ideo ad obiectiones in contrarium , di de primo, cum dicis, quod tantum

primus & secundus sunt de principiis naturalibus: dico ad hoc, quod non est intelligenda laaec descriptio , de principiis naturalibus , adeo restricta, ut est, quia tantum in ipsis agat de principiis naturalibus ; sed debet este amplior haec discriptio . ideo diminuta est instantia: quia intelligendum est, qubdpriami quinque libri ecbciar inscribi de pri ne ipiis communibus, & accidenti bus communibus. quasi triplex sit inscriptio, prima, de principiis communibus in complexis, uel complexis: di sic sunt duo primi libri. secunda inscriptio est de accidentibus communibus :& sunt tertius & quartus & quintus. ideo illi libri , in quibus agit de accidentibus communibus rerum natur lium , inscribuntur, de principiis naturalibus : quae accidentia communia sunt quatuor secvnuum rei ueritatem, scilicet continuum, motus, locus, S tempus: duo uero secundum existimationem , scilicet uacuum ,& infinitum . quia igitur in tertio, quarto, &quinto agit de his accidentibus communibus, ideo hi libri de principiis naturalibus. quare descriptio debet esse

latior uti diximus: quia comprehcndit etiam accidentia propria naturalia.

De secundo quod dicis, quia secundus liber potius esset inscribendus, de motu, quam de principiis: quia in principio definit motum, & diuidit eum in

tria genera: Averro es primo caeli, I 8. dissoluit ha nc dissicultatem, & inquit, quod ideo talis liber non est inscribendus, de motu, etsi in co pertracteriit de motu, sed , de principiis; quia minima pars eius est, in qua tractatur demo tu, reliqua autem maior pars est de continuo, & infinito. Sed hac ratione nec talis liber esset inscribendus, de principiis naturalibus: quia nulla fit mentio in ipso de principiis naturalibus. quare igitur magis inscribendus est, de principiis . cum de ipsis nulla fiat mentio, quam de mo tu, cum de ipso

aliqua mentio fiat. similiter secundus liber est totus de motu, & de nullo alio fit in ipso mentio , quam de motu . cur igitur non inscribitur de motu , ratione Averrois ideo aliter ego in sequentibus dicam. De tertio quod dicis,

quia totus quintus liber est de motu, quo modo ergo inscribitur, de prim

cipiis

45쪽

LECTIONES IN P H YλS. ARIST.

ITcipiis naturalibus in hoc Simplicius sibi aduersatur. hie enim sequitur sententiain Adrasti, primo caeli aliter sentit;& ibi inquit, quod tantum tres pri. mi libri dicuntur, de principi is; quinque uero ultimi, de motu . de to annes grammaticus etiam hoc in loco sequitur Simplicium, usi tannen oppositii in derecte hie sentit Simplicius cum Adrasto . ita enim habet inscriptio in codice graeco, ut primi quinque libri, de principiis naturalibus, inscribantur, reliqui uero tertius de motu . quare perperam loquitur simplicius S primo caeli,& ubi ali ter quam hic, sentiat. Et ego aliter dico; sequendo sententiain Adrasti ,&Simplicii hic: quod quintus liber, dicatur de principiis naturalibus : quia in eo agitur de acciduntibus communibus naturalibus, scilicet de motu , immo totus est de motu . quo modo crgo de principiis. dico, qud det si in tertio & quinto libro agatur de motu; quia tamen non agitur de motu sub ratione motus, qua motus est, sed quatenus est acci tens commune omnibus rebus naturalibus; ideo debet dici, de principiis naturalibus, id

est de accidentibus communibus rerum naturalium; quia licto in sexto septimo & o tauo agit Aristoteles de motu, quatenus habet rationem motus, non v t est accidens commune rerum natural tu; ideo illi tres recte di csitur de

motu .&, quod ita sit, patet: quia in tertio Id quinto cii definit Adiuidit motum, semper talis definitio S diuiso accipitur penes materiam: quia dixit

definiens motum, motus est actus corporis in potentia, ut in potentia. ac

cipit ergo corpus naturale in eius definitionem ; quod est plilii Sophiae subiectum. Etiam diuidit in O tum in tria genera, scilicet in quantitatu qualitatem , Nubi: quae sunt affectiones corporis naturalis. ita se ilicet seiungitino tum a mutatione: quia motus fit successive, mutatio uero in insta iti .&circumscribunt materiam. & declarans unitatem motus declarat ex forma, quae concernit materiam naturalem. quare semper accipit motum, ut accidit rebus naturalibus ,& ut est essectus corporis naturalis. quare hic agit de motu , non quatenus motus, sed ut accidens rebus naturalibus . ideo nec hi

libri inscribi debent , de motu, sed, de principiis .in tribus uero ultimis agitur de motu sub ratione motus. in sexto enim agitur de ipso, ut, quantus continuus indivisibilis in infinitum in septimo ut ducit nos in motorem corporeum, scilicet quod talis motor est seiunctus a re mota. in octauo agit de

motu, ut pcrpetuo, ut ducit nos ad primum motorem incorporeum, S: sic hic non consideratur materia, sed tantum motus, ut motus. Sed dicis cur

Aristoteles habuit duas considerationes de hoc accidente communi ,.scilicet de motu tum de aliis non agit enim in tertio de quinto de motu, non sub ratione propria; no fecit autem sic de aliis accidentibus communibus. Dico, quod hoc ideo secit Aristoteles, quoniam motus est principium,&principale accidens rerum naturalium . ideo ut de ipso exactiorem notitiam haberemus, ut de praecipuo accidente, duas considerationes de ipso Aristos teles habuit: reliqua uero accidentia non ita exacte competunt rebus naturalibus : ideo de ipsis tantum curae non sibi fuit,ta ea uno modo considerat. De alia dubitatione, cum dicebas: uidetur potius , quod duo ultimi, septimus Noctauus sint inscribendi de principiis, quam de motu, quia ducunt nos in cognitionem principiorum efficientium rerum naturalium, idest corpore i ,3c incorporei id est abstracti t ad hanc dubitationem dupliciter responderi potest, primo, ut dicamus, quod isti duo libri, etsi ducant nos ad principia , tame est per accidens. septimus enim liber per accidens ducit nos In cognitionem motoris corporei, Octauus uero in cognitionem incorpo

46쪽

rei motoris: reliqui uero ducunt nos per se in cognitionem principiorum, ut primus, & secundus. Quod si dicas quare magis septimus & octauus ducant nos in cognitionem principiorum per accidens Z dico, quod Aristoteles uolens tradere nobis conditiones motus, quarum una est haec . quod ducat nos incognitio uena primi motoris; quia omnis motus est a motore inmotum; ideo duxit nos in cognitionem primi motoris corpore ii de ex alia conditione, sciliet ex perpetuitate duxit nos in cognitionem primi motoris incorporei,&aeterni. ideo dans conditiones motus tradidit Uliam primorum principiorum extrinsecorum notitiam. Quod si dicas ubi igitur Aristoteles tractauit de primo motore per se Z dico, nullibi: nec tamen sequitur, quod Aristoteles sit diminutus: quia in octauo tractauit, quo ad omne cognitionem naturalem :& id fecit ob facilitatem doctrinae: quia ibi habebat medium conueniens ad id demonstrandum . de quoniam quilibet ibi habuerat omnem notitiam, quamuis per accidens, quam habere possit ideo nulli bi amplius tradidit talem notitiam, breuitati studens, ut sui moris est. Est & alia ratio ,& rectior: quod, etsi isti libri ducant nos in cognitionem principi orum, de causarum enicientium; quia tamen sunt causae extrinsecae, non intrinsecae, effectus enim & finis sunt causae extrinsecae ideo non debent appellari de principiis ; sed tantum alii inscribendi sunt de principiis, quia sunt de principiis intrinsecis, scilicet materia, forma,& priuatione. De quinta; quod dicebam, quod tertio caeli animainduertit Simplicius, quod Aristoteles primum librum de motu, & ipse intellexit primum librum physicoru. dico , sicut hic dicit Ioannes Grammaticus, quod Aristoteles ita consueuit, ut aliquando denominaret totum nomine partis: quandoque e contra denominat partem nomine totius: aliquando etiam denominat partem nomine alterius partis . sicut in proposito, nominauit primum librum physicorum nomine alterius partis . nihilominus descriptio haec est per accidens& propria descriptio est de principiis naturalibus. De sexta dubitatione, &ultima, quia Aristoteles aliis nominibus hunc librii appellat quam de principiis naturalibus, & de motu,ut primo caeli eum uocat de primis sermonibus, ideo &c. dico ad hoc , quod etsi ita ipsum nominauit Aristoteles, tamen est impropria haec inscriptio : quia propria inscriptio sumitura materia, de qua pertractatur in isto libro: impropria uero potest aliquando sumi ex ordine liabrorum: quia talis liber obtinet primum locum, ut hic fecit Aristoteles: appellauit enim eum de primis sermonibus, sed improprie: quia ex ordine doctrinae, hic est primus liber inter reliquos philosophia naturalis. Sequitur ultimum cap. Averro es declarandum, scilicet de nomine auctoris, & per declarationem nominis auctoris rihil aliud intendimus ostendere, nisi quod talis liber sit proprius, & non spurius, sed legitimus Aristoteles: ideo in hoc capite intendit Averroes declarare , hunc librum Physicorum esse legitimum Aristotelis sed; ut inquit Simplicius, superfluum est hoc cap. quia Aristoteles ubique cognoscit hunc libria, ut suum. Secundo potest cognosci ex modo philosophandi. habet enim Aristot. modum philosophandi distinctuintum ab antiquis, tum etiam ἱ Platone: ab antiquis , quia ipsi tradebant sua opera per modii similitudinis, & metaphorae: Aristoteles uero tradidit nobis suas scientias per demonstrationes: a Platone uero, quia Plato accipit sua principia nota intellectui, Aristoteles uero nota per sensum. Disteri uero ab utrisque simul, quia Aristoteles tradens nobis scientias descendit

ad minima, & particularia; illi autem non descendunt. Tertio cognoscis

47쪽

Istur, quod hic liber est Aristotelis, ex modo scribendi. mira enim obscurit te nobis traditur Ilic liber. quod quidem fecit dedita opera; ut rudia ingenia a se repelleret, quibus non est icripta philosophia; tanquam ea non lintdigni. quare reuera hoc cap. superfluum est. inquit igitur Ruerroes , quὁd nomen auctoris est Aristotcles, Nicomachi filius, sapientissimus Graeco corum; qui tres artesimi enit, &compleuit , scilicet dialecticam, naturalem,&diuinam: inuenit quidem , quia , quicquid inuenit scriptum ab antiquis in hac scientia, non est dignum ut sit pars huius artis, nec principium: compleuit uero, inquit Averroes, quod eorum qui secuti sunt post Aristot elem usi aque ad hoc tempus, quod est I oo annorum, nihil quisquam addidit. Sed tu dices: nonne Porphyrius composuit librum praedicabilium, de quinque uocibus, quem dixit esse nec ellarium ad acqirendam doctrinam praedicamentorum similiter& Boetius fecit librum diuisionum. Dico , quod hac etiam comprehensa sunt in libris Aristotelis, ut in libro Topicorum habetur de quinque uocibus . ideo Auerro es reprehendit Porphyrium, qui uoluit ad dere Aristo teli; cum eius scientia completa sit, & nullo additamento egeat. idem dicendum de Boetio. Ex alia etiam ratione Aristoteles compleuit has tres artes; quia hucusque non est inuentus error alicuius momenti in ipsius operibus. At dicit Averro es non ne tertio Phys. errauit Aristoteles de cor poribus replentibus uacuum Θ similiter nonne errauit in libris Meteor. decoloribus Iridis, de circulo lacteo λ no ne in anathonii a reprehenditur a Galeno , & optime λ Dico , quod non intendit Averroes , quod non simpliciter non errauit Aristoteles, sed quod paucissimi momenti sunt illi errores. Et deinde subdit Averroes & talem uirtute in etiam in indiuiduo, unum miraculosum& extraneum est, & haec dispositio inquit Averro es, cum in uno homine reperitur , dignus est ut magis sit diuinus, quam humanus . haec dispositio. id est talis perfectio temperaturae , siue organizatio , est potius ciui na, quam humana. idem Averroes de Aristotele tertio de anima i . inquit: Natura secit hunc hominem, ut ostenderet ultimum conatum in materiis, ultimam persectionem in generatione . idem etiam dicit tertio meteor. quod illi homines, prout magis & minus secundum sui complexionem ac cedunt, siue recedunt a temperatura Aristoteles, id est sunt magis & minus persecti ,&scientes comparat enim Averroes complexionem aliorum hominum ad complexionem Aristotelis, sicut secit Galenus respectit illius teperaturae aequalis ad pondus, quae in re dari non potest.&Ita Averro es d clarat causam intrinsecam Aristotelis sapientiae. Alii autem addunt &causas extrinsecas, tum quia usus est bono praeceptore, Platone, scilicet quem uiginti annos audiuit, in quo tota philosophia redundabat; tum etiam ex astrologia, propter aspectus caeli; quia eo tempore coniungebantur illi duo circuli dantes persectionem rebus. magna enim est actio caeli in his inserioribus . tunc enim Aries primae sphaerae coniunctus erat cum Ariete octauo sphaerae, qui aspectus producebat mirabiles effectus,& produxit Aristote lena .& sic etiam ex causis extrinsecis habuit persectionem Aristoteles. De ipsius praestantia non opus est uerba facere ; cum etiam a praeceptore suo Platone miris laudibus extollatur. solebat enim dicere Plato, absente Aristotele abest intellectus: quasi ipse solus es et, qui intelligeret,&dignus enset audire Platonem : quandoque abest philosophus ueritatis: quasi soliis Aristoteles sciret discerne uerum ἱ salso. aliquando dixit: mutum omne auditorium . ideo recte dicit diuus Hieronymus: Grande miraculum, grandeq;. E 2 prodigium

48쪽

LECTIONES IN PHYS. Α R IS T.

beat partes subiecti uas, & passiones, quae demonstrentur de ipso si ibiecto. Subiectum enim debet esse genus, & non porcst esse Decies specialissima: ad idem spectat considerare genus & species. Quarta, subiectu debet adaequari omnibus in ea scietia, cuius est subiectum, partibus. Aliqui, ut Thomistae, cxponunt hoc ,& dicunt, debet adaequari, id est subiectum debet praedicari

de omnibus in scientia consideratis. sed hoc non est uerum. lanitas enim est subiectum in medicina, non tamen praedicatur de omnibus consuleratis in

ipsa. ideo est intelligendum hoc pacto, quod adaequatur scientiae, id est quod

omnia, per se contenta sub ipso, considerantur in scientia, tanquam subiecta partialia: & e contra omnia, quae considerantur in scientia, tanqua subiecta partialia sint per se cometa sub ipso subiecto. hoc modo subiectili dicitur esse adaequa tu scientiae. His declaratis, quaerebamus, quod est et subiectum primum philosophiae naturalis . ad hoc tres sunt opiniones. Prima est opinio communis, quae est Avicennae primo libro suae philosophiae cap. cundo & Alberti, &D. Thomae, non hic, sed in primo caeli,& Gaetatii ,&Ioannis Gand. qui omnes iii secuti sunt Avicennam in hoc,& dicunt, quod nihil aliud est subiectum totius philosophiae naturalis nisii corpus mobile, ut mobile; corpus ipsum est lubiectum materiale: formale uero est, quatenus mobile . illa est consideratio: haec uero est ratio considerandi. haec opinio

multos habet fautores, ut dixi,&etiam probatur, unica tamen ratione,

quia illud est primum subiectum alicuius scientiae, quod primo subiicitur primae passioni illius scientiae, scilicet: quae primo consideratur in ea. Sed decorpore primo praedicatur mobilitas, S primo ei comperit, de est prima passio:

ergo corpus , quatenus mobile, erit subiectum . prima proposito uidetur manifesta: quia eiusdem scientiae est conliderare subiectum,& primam pasisionem illius: sed mobilitas est passio prima; quae primo conssideratur in naturali scientia : ergo proposi cio vera;& quod i ta sit patet. haec cnim est manifestior passio. etiam, quia per hanc passionem Aristoteles seiungit scientiam naturalem ab aliis scientiis. inquit enim secundos Phys. 7 i. quecunque non mota mouent, non sunt amplius considerationis physicae, liac ergo est prima passio :& haec primo competit corpori, ut probauianus. ergo corpuS mobile est primum subiectu totius philosophiae naturalis. Contra hanc opinione insurrexit diuus Thomas hic οῦ aduersatur enim sibimet diuus Thomas hic, & primo caeli in prologo suo:& arguit unico argumento contra hanc opinionem: quia nulla scientia probat suum subiectum esse ex Aristo tute priamo post. sed naturalis philosophia probat corpus mobile essE: ergo corpus mobile non potest esse subiectum eius , probat minorem diuus Iliomas. quia Aristoteles sexto Phys. probat omne mobile esse corpus: ergo probat

corpus mobile esse. Sequitur enim, omne mobile est corpus: per conuersionem: ergo corpus est mobile . conuertitur enim uniuersalis affirmativa in indefinitam suam : quia tenet locum particularis. Quod autem sexto huius 3 r. probet Aristoteles omne mobile esse corpus, patet. inquit enim : omne quod mouetur aliqua specie, mutationis loco mouetur etiam . non cnim estesquod mobile sub aliqua specie motus, quin localiter moueri possit: cum motus localis praesupponatur ab omnibus alias motibus,& mutationibus: sed , quod loco mouetur, habet partem in termino a quo ,& partem in termino ad quem . si habet partem sub utroque termino: ergo habct parrcs: cr-go diuisibile est. sed omne diuisibile est corpus: ergo omne mobile est compus: ergo corpus est mobile. S ita Aristotcles probaret suum subiectu esse:

49쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

si, ut tu dicis corpus mobile esset subiectum. Posteriores , tuentes primam opinionem, soluunt hoc argumentum . quia non sequitur: Aristoteles probat omne mobile cile corpus: ergo probat corpus esse mobile . non enim ualet. probat antecedens, S: consequens huius illationis. ideo non pro,pter hoc dicendum, quod Aristoteles probet corpus mobile esse, ut tu dicis. Alii tuentes partes diui Thomae, fortius probant, corpus mobile non posIeesse subiectum naturalis philosophiae: quia subiectum non probatur in scientia :&Aristoteles probat ipsum cile textu 32. ergo. Et quod uera sint, sic arguunt. Ille qui demonstrat coniunctionem partium alicuius totius demonstrat & illud totum esse. si enim de monitro partium hominis coniunctionem, non ne etiam ostendo hominem esse ρ Sed Aristoteles loco citato demonstrat coniunctionem mobilitatis cum corpore: ergo demonstrat totum coniunctum , ipsum scilicet corpus mobile esse: ergo non potest esse subiectum. Gaetanus, uidens hanc difficultatem , dissoluit ipsam, & inquit, quod Aristoteles , quidem probauit hanc coniunctionem harum partium corporis, scilicet cum mobilitate, non tamen probauit simpliciter, sed probauit cum signo uniuersali: quod non erat manifestum. est enim mani sellum sine illo signo , cum illo tamen minime, & hoc pacto , scilicet sine signo uniuersali :& sic non indigent probatione . sed est per se notum. scire enim possumus, corpus mobile esse, non tamen, quod omne mobile sit corpus cum signo uniuersali distributivo. cst autem subiectum philosophiae naturalis cor, pus mobile sine signo distributionis. Sed contra hanc opinionem alii replicant: quia de ente per accidens nulla est scientia, aut alteri est subalte nata. sed corpus mobile est ens per accidens; ergo de eo non est scientia, aut alteri subalternatur. Ens per accidens bifariam est, uno modo, quod habet coniunctionem stiarum partium ,&causam unionis ipsarum in se. & de hoc

est scientia, sed subalternata. ut de linea radiosa est scientia, quia hoc habet in se causam unionis scientiarum partium , sed est scientia subalternata, sei licet perspectivae. Aliud est ens per accidens, quod quidem habet unionem

partium, sed non habet causam unionis ipsarum:& de hoc non est scientia: sicut est, homo albus corpus, ergo mobile: aut habet causam unionis suarum partium: & sic scientia naturalis erit sub alternata: quod falsum est: aut non habet :&sic de eo non erit scientia: N ideo non erit subiectum in philosophia naturali .& ita haec opinio istorum defendi non potest . unde ad eorum rationem respondet. Dicunt enim quod ideo corpus mobile est primum subiectum scientiae naturalis, quia prima passio ei conuenit, quae est mobilitas. Dico , qu5d salsium est,qubd haec sit prima passio : sed est continuum , N quanti talis . hae sunt primae pastiones corporis naturalis.& prior est quantitas, quae praecedit omne accides in natura. quare recte Arist. in Praedicamentis post Praedicamenta substantiae immediate agit de qualitate. Dico igitur, quod illa non est prima passio, sed prima passio est quantitas, & cotinuum . neque per hanc passionem, scilicet mobilitatem , distinguitur seientia naturalis ab aliis scietiis: quia de ente per accidens nulla est scientia: aut, si est, est subalternata, uti diximus. Quare haec opinio iacet. Ideo est secunda opinio diui Thomae hic, quod corpus mobile non est subiectum philosophiae naturalis, sed est ens mobile.& diuus Thomas non affert rationem pro sua opinione, nisi quod reiicit primam opinionem. posteriores uero, sequentes hanc diui Thomae opinionem, adducunt rationes. primo, quia illud

est primum subiectum scientiae, quod subiicitur primae passioni: sed mobilitas

50쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

tas est prima passio entis: & ens est suum primum subiectum, ergo ens ut mobile, est subiectum ens. Quod ens sit subiectum mobilitatis, primum patet, quia illud est primum subiectum passionis, per quod prima passio definitur. omnis enim passio debet definiri per proprium suum subiectum, sed mobilitas & motus definiuntur non per corpus, sed per ens, ut patet ab Aristotele tertio Phys dixit enim, motus es latius entis in potentia, ut in potentia: S non dixit, motus est actus corporis &c. igitur ens mobile est primum subiectum totius philosophiae naturalis. secundo, & difficilius arguunt ad hoc: quia, nisi ita esset, ut ens esset primum subiectum totius philosophiae naturalis , falsum esset dictum Aristotelis sexto Metaphvs. ad principium i inquit enim si auferantur substantiae abstractae , philosophiae naturalis esset prinia philosophia. modo arguit sic si ens non euet subiectum philosophiae natur

iis , tunc res omnes, quae considerantur sub ratione entis , ut substantia considerata sub ratione entis esset mathematici: quia non esset cosideratio realis, ergo esset mathematica . ergo, amotis substantiis abstractis , ad huc

erit metaphysica& philosophia naturalis non erit prima philosophia: quia adhuc remanebit consideratio sub ratione entis: quae erit metaphysici . de ita dictum Aristotelis salsum erit: ergo. Contra hanc opinionem diui Thomae insurrexit Egidius, eius discipulus: quia ex hoc dicto diui Thomae, inquit Estidius, sequitur, quod philosophia naturalis aut sit subalternata metaphysicae, aut sit eius pars. sed unum quodque falsum, ergo opinio diui Thomae est falsa. Illationem sic ostedo. dicit ipse, quia ens, ut mobile; hoc,quod

dico mobile, aut indicat nobis modum extrinsecum , aut modum intrinsecum, comprehensum in ipso ente,&ipsum ens comprehendit. Ens enim contrahitur ad suas partes subiectivas per differentias oppositas: quia analogum est, non uni vocum, ut genus est tantum uni vocum: sic contrahitur per differentias: ens uero contrahitur ad suas partes subiecti uas,tantum per diuersos modos essendi, ut ens aut actu, aut potentia, aut mobile, aut immobile. Istae no sunt differentiae, sed sunt diuersi modi essendi ipsius entis . aut ergo hoc, quod dico mobile, de ente est modus intrinsecus, per se comprehensus in ipso ente. quδd si sic ς sequitur, quod scientia naturalis sit pars metaphysices: quia ex Aristotele 7. Metaphysices, eiusdem scientiae est considerare subiectum,& modos intrinsecos, comprehendentes illud subiectum, qui per se comprehenduntur in ipso. id est: eiusdem scientiae est considerare subiectum, & partes subiecti. si autem dicas, quod illud mobile de ente importat nobis quoddam extrinsecum & accidentale; tunc philosophia naturalis erit alteri subalternata, scilicet metaphysicae: quoniam illa tetentia alteri subalternatur, quae includit subiectum alterius, cum conditione acci dentali. cum uero fluit ex principiis propriis & intrinsecis illius subiecti, ut musica arithmeticae subalternatur, quia Arithmetica est de numeris, et musca est de numeris: sed addit conditionem accidentalem, numerum , scilicet sonorum . quia subiectum musces est numerus sonorus: ergo si ens mobile est subiectum totius philosophiae naturalis ; ipsa aut erit pars metaphysices, ut si ens intrinsece includat mobilitatem; aut metaphysicae subalterna-hitur, si extrinsece mobilitatem includant. nullum autem horum potest esse. ergo falsa est opinio diui Thomae. Addit Albertus aliam rationem contra hanc opinionem diui Thomae de subiecto philosophiae naturalis , dicens , eiusdem scientiae est considerare per se , & essentialiter contraria, contrariorum enim eadem est scientia, dicebat Aristoteles primo Topico

rum.

SEARCH

MENU NAVIGATION