장음표시 사용
31쪽
temperantiae autem etia duae sunt species, ea scilicet quae est circa mores, ut circa honores, & dignitates; alia, quae est circa oblectamenta duorum sensuum, scilicet circa uoluptates gustus, & taetiis. & primo probat Averroes: quia omne turpe sugiendum est: sed uoluptates horum duorum sensuum, cum modum excedant, turpes sunt: ergo. quod autem turpes sint, & homini in utiles, probat Averro es: quia istae non sunt necessariae homini nec adesse, nec ad bene esse. ergo euitandae sunt. Intelligatis uos, cum modum excedant. non enim philosophus debet ab ipsis abstinere, sed mediocriter ipsis uti, non autem stupra modum : quia, cum excedunt modum , sugiendae sunt. natura enim non producit ea, quae homini non sunt necessaria uel adesse, uel saltem ad bene esse. erunt enim tales uoluptates ex necessitate materiae. & ipsas ordinauit Natura in naturalibus, ut conseruaretur individuum per aliquod tempus, semper autem in specie . cum enim animal, necessitate materiae, esset corruptibile; Natura prudens,& sagax ordinauit nutritionem ipsi animali, ut non statim individuum periret, itid per aliquod tempus duraret per restaurationem deperditi .&talis restauratio fit per nutritionem, quae pertinet ad gustum . quia uero necessarium erat, aliquando tale individuum corrumpi propter materiam, & ratione nutrimenti, quod similiter ortum habet ex materia, non poterat dare perpetuitatem animali: ideo Natura perpetuitatem, quam non potuit seruare in indiuiduo , uoluit seruare in specie, mediante geueratione . hae igitur operationes, mediocri
ter sumptae, necessariae sunt,& a Natura ordinantur: cum autem excedunt modum, non sunt necessariae neque adesse , neque ad bene esse : cum tamen liceat exercere haec opera. Natura enim ideo adiunxit ipsis delectationem , ut animal saepius ea exerceret, cum mensura tamen Quarto asdit Averro es, & aliqui dicunt, quod haec est alia ratio , ad probandum philosophos naturales esse temperatos: quia, qui obseruat leges diuinas, id est
naturales, est temperatus. minor patet: quia sicut natura non ordinat omnia in debitum finem, & ad eum omnia dirigit; ita& philosophus naturalis.
igitur est temperatus. Quia uero Aristoteles posuit, duplices leges naturae , unam particularem , aliam , quae aequalem uim habet apud omnes: ideo prosequitur declarans, quid intelligat Aristoteles per naturalem legem, apud omnes aequalem uim habentem, Aliqui exposuerunt, quod perlegem habentem uim communem apud omnes, intellexit leges communes homini& bruto : sicuti delectatio in coitu: quia omnia animalia in eo a natura maximam capiunt delectationem : & haec lex cominu nis est hominis, & bruto,& mari,& seminae. Quoniam autem hoc non placuit diuo Thomae, ideo ipse aliter exponit, per leFem habentem uim communem apud Omnes, I gem, quae sequitur ex primis principiis agibilium per se manifestis. exemplum: si dicamus: omne summum bonum summe est diligendum: Deus est summum bonum: ergo summe diligendus. illa maior est principium ortum ex principiis per se manifestis, & omnibus commune est . quis enim negaret , quod summum bonum summe est diligendum λ illa enim propositio habet aequalem uim apud omnes: quia est ex principiis naturae manifestis. Haec est lex naturae secundum diuum Thomam, quae aequalem uim habet apud omnes. Ideo Scotus 37. distinctione tertia alio modo interpretatur illa uerba Aristotelis, & ampliat magis, quam diuis Thomas. ipse enim appellat legem naturae habentem aequalem uim apud omnes, non tantum ea, quae
32쪽
seqnitur ex principiis primis, per se manifestis naturae , sed etiam quae obscura sunt ,&deducta ex per se manifestis: quia est dubitatio apud ipsos, unde illa principia theologica, Vnum cole Deum, sint opera naturae. ideo uoluit, quod essent opera naturae, contra diuum Thomam, maxime principia affirmativa : quia principia assirmativa non potest dispensare Deus: & ctiam ipsa sunt opera naturae: quia talia ducuntur ex principiis per se manifestis naturae, licet ipsa non sint per se manifesta. itaque dicimus nos, quod, qui imitatur leges naturae, siue exprimis principiis per se manifestis ipsius naturae agibilium, siue sint ipsa prima principia, ille temperatus et t. Secundo loco Averro es, postquam declarauit, quo modo illae tres uirtutes morales principales sequantur ex philosophia naturali, descendit ad earum species, similiter declarans, quo modo tales species sequantur ex philosophia naturali :& adducit exempla primo de bonitate, ouae est iecies iustitiae, dicitq; quod philosophi debent esse boni, id est aut obedire secundum rectam obedientiam, aut dominari secundum rectum imperium. Secundo inquit Auer-roes: dicuntur philosophi esse liberi, id est liberales. liberalitas enim est iustitiae species. quod probat : quia uili pendunt pecuniam; cum sciant, pecuniam essentia sua uidem esse, & nullum uile esse extollendum. ignob ilius enim non est praeserendum nobiliori, ex lege naturae. ignobilia enim semper ordinantur in nobiliora. sed homo nobilior est pecunia , cum sit finis omnium corruptibilium ,& persectissimus omnium iii blunarium . quare non est ipsi
praeponenda pecunia, sed negligenda potius. Secundo, omne praeter naturam euitandum est, nec desiderandum; sed desiderium naturae immodicum est praeter naturam. natura enim paucis contenta est,& necesi artis,& taniatum appetit quae ad commoda uitae necessaria sunt . cur ergo desiderium pecuniae supra modum sit de desideriis praeter naturam' ergo iure optimo est supiendum. Sed tu dices: quo modo potest esse uerum, quod philosophi sine liberales,cum ut plurimum pauperes sint, & careant pecunia, eu bonis fortunae theologhi dicunt, quod ad liberalitatem sufficit actus bonae uolunt iis . unde, secundum i pios, pauperes, habentes uoluntatem liberalitatis, Iiberales sunt. Aristotcles autem sexto Ethicorum negat ipsum actum uoluntatis facere liberalitatem, sed requiri ut actu liberalitas exerceatur. & ita oportet, ut sint diuites. unde, inquit Aristoteles, Deus non est liberalis, quia non habet pecuniam: i ta & pauperes, bonis fortunae carentes, non posssunt esse liberales. ideo &c. Ad argumentum dico, quod illi philosophi, qui
pauperes sunt , reuera non possunt esse liberales, secundum Aristo telem. nasi dicamus, quod improprie sunt liberales, quoniam habent actum uoluntatis,
id est darent, si haberent . ideo illi philosophi, qui diuites erunt, magis persecti erunt hac uirtute. quare apud Arist. diuitiae moderatae non sunt contenendae,quatenus sunt necessariae ad comoda uitae nostrae. S illi,qui negligut bona
fortunae, sunt satui, & non sunt philosophi. Sequitur alia uirtus, quae est sublimitas. philosophi enim debent ei se sublimes. N per sublimitate duo intelligere possumus, primo animi magnitudine, quae est species teperantiae, & est cidica honores : secundo sortitudinem; quae est duplex, una, quae est in teperantia iniuriarum, scilicet no pati iniurias, sed ulcisci, & inferre uim infereti: &talis fuit Herculis, & Aiacis fortitudo: alia est aequanimitas in utraque fortuna, prospera scilicet, & aduersa: quae fuit in Socrate, de ita per illa sublimitatem, quam dicit Averro es, possumus intelligere duo hae. Addit postea Averro es: debent esse ueri, ueritas enim est species iustitiae id est obserua
33쪽
nunquam mentitur. itaque &ipsi nunquam mentiri debent. Addit ultimo fiduciam, id est seruare promissa.&haec est species iustitiae, quam similiter philosophi habere debent. Auermes igitur non contentus demo nstrare nobis, quo modo ex philosophia naturali sequantur uirtutes morales, id est capitales, vo luit declarare, earum species similiter ab ipsa philosophia sequi. Sed obiicit Auermes: quo modo uerum est, ex philosophia naturali tales sequi uirtutes morales, cum philosophi nostri temporis uitiosi sint, atque omnium maxime dialectici, id est sophistae: qui non merentur esse partes ciuitatis. Respondet idem Averroes dicens , quod haec dubitatio non est aduersus ipsum . nos enim diximus, inquit) quod quaelibet ut tus moralis per se,& secundum ordinem naturalem sequitur ex philosophia naturali. philosophi uero nostri temporis non sunt studiosi, quia sunt praeter naturam dispositi. ideo per accidens tales uirtutes non sequuntur ex philosophia naturali r quia enim a comm uuitate gentium uiles habentur, tunc
existimant, quod haec vilipensio accidat eis ex scientia, inquit Averroes: cum tamen ipsis haec dispositio sit praeternaturalis . si enim appetitus obtem- Peraret rationi, tunc essent secundum naturam dispositi. sed quia in seriora non obtemperant superioribus, & sensus dominatur rationi ; ideo sunt printer naturam dispositi; quare, relictis uirtutibus, uitia sequuntur. Sed tu dices : Averro es aduersatur sibimet in hoc, quia supra dixit, quod uirtutes morales sequuntur ex philosophia naturali : sed, per se, praesupponit de omni,& necessario, ex primo Poti cap. de per se. ergo omnes periecti scientia naturali, necessario perseetierunt, uirtutibus moralibus . cur igitur dicit Α- uerroes, quod philosophi huius temporis sunt uitiosi Secundo, tu dices rΑuerro es aduersatur sibimet: quia hic dicit, quod tempore Alexandri philosophi uirtuosi erant; secundo autem de anima dicit, quod opinio Alexa
dri de anima rationali, quae ponebat animam rationalem corruptibilem, fuit in causa, ut multi errarent. opinabantur enim ex hac opinione Alexandri non posse consequi ultimum corum finem: ideo, relicta philosophia, &ceteris scientiis, uitia sequebantur. quare non constat sibi Auerro es. Tertio dubitatur , quia Aristoteles sexto Ethicorum dicit, quod si philosophi sapientes, sunt carent prudentia, & non sunt prudentes. quo modo ergo hic inquit Averro es, quod ex philosophia necessiario sequantur omnes uirtutes morales. De primo, cum dicis, quod, per se , praesupponit de omni, & necessario: dico, quod multiplex est, per se. quatuor enim modis dicitur, per se:&tunc, dico, quod per se primo modo, & secundo modo diacta praesupponunt de omni, & necessario, sicut etia dicit Aristoteles primo
Post. & expositores, qui ita exponunt Aristotelem, recte exponunt: qui uero aliter, male exponunt. inquit ergo Aristoteles cum, per se, quatuor modis dicatur, primo,& secundo modo praesupponit de omni & necessario, te tio uero,&quarto modo non praesupponit. ideo primus & secundus modus per se tantum ingrediuntur demonstrationem, tertius autem & quartus minime. & tunc dico ad argumentum, quod uirtutes morales per se sequun tur ex philosophia naturali, quarto modo laquam effectus ex propria causaret ita non praesipponit necessitatem: sicu i descensus ex grauitate sequitur, tanquam a propria causa. potest tamen quandoque impediri talis euentus rei sic non praesupponit de omni,&necessario. De secundo dico, uerum esse quod hic Averro es dicit, nec repugnare ei, quod dicit secundo de anima.
hic enim dicit quod tempore Alexandri philosophi erant praediti uirtutibus
34쪽
moralibus . quod uerum est: quia nondum diuulgata erat opinio Alexandri. Dicit pollea secundo de anima, quod opinio Alexandri de animae moralitate fuit in causa errandi philosophis. Dico etiam uerum esse: quia postquam diuulgata fuit talis opinio, philosophi,relictis uirtutibus, tradebant se uitiis: quia Alexander erat magnae auctori tatis apud ipsos. De tertio, cum dicit Aristoteles sexto Ethicorum sapientes philosophos non esse prudentes: dico, quod duplex est prudentia, una, quae est uirtus moralis; ex qua nasciitur uirtutes morales:&haec inest ipsis sapientibus: quia ex principiis philosophiae naturalis ortum habet . alia est prudentia in multis aliis rebus, ut ad gubernationem ciuitatis, uel domus, uel equi:&hac prudentia carent philosophi, quia a studio scientiae impediuntur , ut talibus incumbere non
DECLARABAT Auerro es in prooemio huius libri, quod diximus a Simplicio ad uerbum sumpsisse, primo intentum totius philosophiae naturalis,&intentum praesentis libri, secundo utilitatem.&haec duo perfecit, nunc ag- λδ 1 egreditur tertium, qui sinam sit ordo huius libri ad reliquos libros philoso- 1 ήρ phiae naturalis, quis scilicet sit prius discendus a cupientibus philosophari.& dicit, quod hic liber priorem locum obtinet inter ceteros libros philosophiae naturalis: di hoc rationabi liter: quoniam corpora naturalia in uaria genera ac uarias species diuiduntur . quaedam enim sunt perfecta, quaedam imperfecta . Perlecta sunt iterum duplicia. quaedam enim sunt animata, quaedam inanimata, sicut simplicia, & quatuor elementa corruptibilia, & unum incorruptibile, ut caelum. & sic scilicet sunt mixta. imperfecta enim sunt sicut ea, quae generantur ex duplici habitu , humido,&sicco, in sublimi aere, /ut exhalationes , de quibus in libro meteororum tractat. mixta uero persecta inanimata, sunt, metalla & lapides; animata autem, animalia , N plantae. Cum ergo corpora naturalia dividantur in uaria genera,&uarias species; ideo ad haec scienda requiritur ordo aliquis, quae prius, & quae posterius sciri debeant. quoniam autem haec corpora conueniunt in principiis communibus, di accidentibus communibus, quae sunt quinque, materia, forma, locus, tempus, & motus; & differunt in principiis propriis, & accidentibus propriis, quae habent principia tum communia, tum propria: ideo requiritur horum notitia ad habendam perfecta horum cognitionem . quia naturalia non cognoscuntur, nisi ex principiis. ideo notitia principiorum debet praecedere notitiam principiatorum. S: cum duplicia sint principia, ut diximus, tum communia, tum propria ; notitia principiorum communium debet etiam praecedere cognitionem principiorum propriorum . simi liter, quia unumquodque cognoscitur non tantum ex principiis, uerum etiam ex accidentibus :&duplicia etiam sunt accidentia, tum propria, tum communia:& cognitio communium debet praecedere cognitionem propriorum : in hoc libro tam principiorum communium, quam accidentium communium, notitia traditur . primum igitur locum inter reliquos philosophiae naturalis libros hic liber obtinere debet. & hoc Averro es triplici ra tione probat, primo, quia ordo doctrinae debet esse ex natura prioribus: quia quaelibet scientia habet ortum ex natura. sicut cnim res se habent in
natura, ita a nobis describi debent. sed res & natura habent ordinem talem
35쪽
ad inuicem , ut primo sint simplicia, deinde composita. ita partes etiam
scientiae tunc ordinem ad inuicem habere debent . ordo autem naturae debet esse ex prioribus natura . quae uero ordine naturae sunt communiora, etiam
priora sunt . idem etiam debet esse in partibus scientiae; ut, quae in ipsa communiora sint, itidem ordine doctrinae priora sit. non enim est in nostro arbitrio ordinare scientiam, uti uolumus: sed semper seruare debemus ordinem naturae: ita ut, quaemadmodum res se habent in natura, ita etiam disponantur in scientia. & hac de causa maxime laudandus est Aristoteles: qui semper seruauit ordinem naturae in traditione rerum scientiae . quare, cum in hoc libro agatur de principiis communibus,& accidentibus communi-hus omnium rerum naturalium; iure merito reliquis omnibus libris huius scientiae praeponendus est. Deinde dat secundam causam Averro es, quddcommuniora debeant praecedere: quia communiora praecedere debent. ne idem saepius repetatur in scientia, exemplum in philosophia naturali habituri sumus sermonem de plantis ,&de animalibus.& quia haec tum animalia, tum plantae habent principia communia , in quibus conueniunt, tum materiam primam communem, tum ipsam sormam ; conueniunt etiam in accidentibus communibus . ideo si non esset una pars scientiae, in qua tr derentur tum haec principia, tum accidentia communia; pluries in eadem scientia particulari talia repeteremus: ut in notitia animalium repeteremus principia ,& accidentia communia ipsis animalibus: & in notitia plantarum idem repeteretur. cum ergo in hac parte scientiae tradantur talia principia,& accidentia communia :ligitur rationabiliter alias partes praecedere debet. Tertiam causam addit Averroes.& haec bifariam Iegitur, tum affirmative, tum negative. melius tamen est legere negative. quod scilicet, nisi esset una
pars philosophiae naturalis, in qua declarentur haec principia ,& accidentia
communia; sequeretur, quod haec scientia non demostraret ex principiis; de ita propositiones in hac scientia non essent primae, nec propriae. Vos debetis scire, quod demonstratio debet constare ex propositionibus primis, quae careant alia demonstatione, & ipsi conclusoni demonstrandae primo conueniant,&nulli alii prius similiter.& constare debent ex immediatis, scilicet Ut approprientur ipsi conclusioni de monstrandae, & conuertantur cum ipse. si ergo non sit una pars scientiae, quae declaret haec principia communia, & accidentia communia; haec scientia non demonstrabit ex primis & propriis: quia, quae prima, sunt, sunt etiam principia, iuxta uerba Aristotelis primo Poster. cum ait, idem dico, primum N principium differunt tantum ratione: quare dicuntur principia , ut non habent quo demonstrentur: dicuntur uero prima, ut conclusioni primo conueniunt, non ratione alterius.
S hoc declarat Averro es de triangulo, & i schele; qui, ut species trianguli, eum sub se continet; & inquit: si aliquis demonstraret de triangulo, quod habet tres angulos aequales duobus rectis : ex definitione trianguli recte talis demonstrat ex primis, & propriis: sin autem idem probet de is onchele; ex illa definitione demonstratio non est ex primis, & yropriis: non quidem ex propriis, quia propositiones communiores sunt coclusione: neque ex primis , quia prius competit triangulo, quam iso scheli. sunt enim primae & propriae tales propositiones ratione generis, non speciei. qui e go probant apud mathematicos de iso schete , quod habeat tres angulos; non probant ex primis, neque ex propriis. similiter & in scientia naturali, qui demonstrat materiam, ut de plantis, & de animalibus hoc medio, quia
36쪽
transmutabilia sunt sic omne transmutabile habet materiam r animalia, seu plantae transmutabilia sunt, igitur habent materiam: hic non demonstrat ex primis,& propriis: quia illa conclusio non est prima, nec appropriatarquoniam planta, qua planta , non est transmutabilis : neque animal, qua
animal, est transmutabile: sed eo , quod sunt corpora nainratia . ne igitur incidamus in hunc errorem, ut non demonstremus ex primis, & propriis, &immediatis, non probamus transmutationem, neque materiam de planta,
sed praesuppotuimus haec declarata uniuersaliter. postea descendimus ad particularia, &quae particularibus ipsis propria sunt. nisi uero esset una pars prima huius scientiae, in qua haec essent demonstrata. cogeremus talia scilicet principia demonstrare de particularibus,&ita talis demonstratio non esset exprimis: quia resultarent in aliam propossitionem: igitur , neque ex propriis. Haec litera Averrois potest etiam exponi affirmative, ut dicamus: nisi esset una prima pars in philosophia naturali, in qua declararentur principia communia, omnes propositiones in philosophia naturali essent primae ,& propriae . sed hoc eu impossibile, quod omnes sint primae,&propriae. ergo impossibile, quod non sit una pars prima in philosophia naturali, in qua declarentur. Sed hic elt dubitatio in prima ratione Averrois: quia dixit, quod inscientiis est sequendus ordo naturae, scilicet quod communiora, ex quo natura priora sunt, sic scientiae de communioribus praeponi debent minus communibus. sed contra: quia sequeretur, quod scientia me- thaphysica esset prior tum mathematica, tum naturali: quia cst de communibus , & de natura prioribus, scilicet de ente, ut est ens: quod communius est. secundo, quia multoties ordinem hunc peruertit Aristoteles, sicut inscientia de plantis. ipsam enim postponit scientiae de animalibus, cum tamen plantae simpliciores sint, & natura priores animalibus : quia prior est animauegetatiua , quam sensitiva: quoniam haec illam supponit. non igitur sema per priora, & communiora praecedere debent. omnes enim Graeci dicunt, quod ex cognitione animalis deuenimus in cognitionem plantarii, ut Theophrastus. Dicam sicut supra dixi, quod scilicet ordo doctrinae est duplex , unus inter scientias totales, alter inter partes eiusdem scientiae. tunc dico, quod ordo inter partes eiusdem scientiae debet sequi ordinem naturae: αsemper communiora& natura priora debent pracedere. in ordine uero inter totales scientias non est seruandus ordo naturae: sed cognitu faciliora debent praecedere difficiliora . quia igitur mathematica facilior est, ideo praecedere debet, deinde naturalis, ultimo metaphysica .& ita peruertitur ordo doctrinae, & naturae in scientiis totalibus; ut faciliora praecedant. de partibus autem eiusdem scientiae non est sic: quia non est ad libitum, eas tr dere : sed oportet, ut describantur res, sicut sunt in natura. & ita ratio Α- uerrois intelligitur inter partes eiusdem scientiae, non autem inter totales scientias. Ad secundum, quod liber plantarum praecedat librum de animalibus, dico quod est contra: multoties enim peruertitur ordo, sed cogimur peruertere quae priora cognoscuntur ex posterioribus.& sic per accidens id fit. rationes uero Auerrois intelliguntur per se , quia per accidens potest peruerti ordo. Averroes in uerbis suis Ioquitur de dialectica, dicens, quod etiam in ipsa sic praeponitur liber Priorum libro Post. Deinde duo dicit Averro es aduertenda, primum, quod logica est pars scientiae speculatiuae. dicit enim, Sicut accidit in logica, & in reliquis partibus speculatiuis. & hoc contra nominales ; qui uolunt quod logica sit scientia practica. Aliqui uolunt s
37쪽
lunt, quod neque practicast, neque speculatiua : quia istae sunt differentiae scientiae realis. Secundo dicit, qubd liber Priorum debet praecedere librum Post. & dialecticam. Quidam contra Averro em Opinati sunt, Ioanes Grammaticus, Apollinaris, Paulus Venetus, Egidius,& alii: quod scilicet talis ordo inter libros logices; ut primo sit liber Priorum, deinde liber Eleneliorum, tertio liber Topicoruin, quarto & ultimo liber Posteriorum.& eorum ratio est: quia priuatio immediate nobis innotescit ex habitu. sed in ultimo Elenchorum agitur de syllogismo topico, qui est priuatio syllogismi simpliciter, de quo agitur in libro Priorum. ergo post librum Priorum immediate debet sequi liber Elenchorum. deinde pobat, quod liber Topicorum debeat
praecedere librum Posteriorum . quia communiora debent praecedere minus communia. sed probabilia, de quibus in libro Topicorum, sunt communiora demonstrati uis: quia ipsa probabilia aliquando sunt in materia necessaria, aliquando in materia contingenti ; demonstrativa uero semper in materia necessaria. ergo probabilia communiora sunt demostrativis. ergo. oppositum uero,ut patet . uult Auerroes,& recte: quod scilicet primus liber Priorum, secundus Posteriorum, tettius Topicorum, quintus Elenchorum.& ita post syllogismum simpliciter sequitur demonstrativus , S praecedit librum Topicorum: quia per se necessarium prius est contingenti, de neceis rio per accidens. sed huiusmodi est liber post. ergo debet praecedere. similiter hi duo libri debent praecedere librum Elenchoru . quia syllogismus Elm-chus est priuatio syllogismi demonstrativi, nedum syllogismi simpliciter, de dialectici. omnes autem habitus debent praecedere tuam priuationem. ideo rectius sentit Averro es, quam alii. Ad id autem, quod isti adducunt, quod cognoscitur priuatio ex suo habitu , de immediate sequi debet habitum rconcedo hoc uerum esse . quod uero dicunt, quod syllogismus elenchus est priuatio tantum sillogismi simpliciter : dico , quod hoc salsum est, sed est priuatio syllogismi demonstrativi, ac dialectici, sicut etiam syllogismi simpliciter : cum habitus debeat praecedere syllogismum elenchum, quorum est priuatio. quare dec. Quod addis secundo ad probandum, syllogismum topicum esse priorem syllogismo demonstrativo: quia communiora ordine doctrinae debent praecedere: sed ipse syllogismus dialecticus est communior
syllogismo demonstrativo : quia non solum est in materia necessaria, uerum etiam in materia contingenti: demonstrativus autem est in materia tantum necessaria: dico, quod deciperis: quia syllogismus demonstrativus no prior est syllogismo topico: quoniam per se necessaria priora sunt tum contingentibus , tum per accidens necessariis. cum uero dicis: communiora ordine doctrinae debent praecedere: uerum dicis. sed, demonstratio procedit ex propriis, topicus autem ex communibus: dico, quδd syllogismus topicus non est ex communioribus simpliciter, scilicet syllogismo demonstrativo . etsi enim sit ex communioribus, non est ex communioribus ipso syllogismo deh. naonstrativo , sed est ex communibus conclusionis propriae: quia non pro cedit ex propriis conclusionis , ut demonstratio, sed ex communibus re spectu propriae conclusionis . non tamen est ex comunioribus syllogismo demonstrativo : At in hoc multi decepti sunt. unde solet semper dicere Aue roes exponendo Aristotelem, quando aliqui antiquorum utuntur tantum communibus rationibus ad aliquid demonstrandum, Haee non est dialecticae
Ciκc A diuisionem praesentis libri, aliqui dicunt, quod diuiditur hic totus a liber
38쪽
Is liber in partem, quae est de principiis communibus, de accidentibus communibus, & in eam, quae est de principiis propriis, & accidentibus propriis. Averroes autem diuidit hunc librum in 8. partes,& inquit quod quaelibet pars iterum diuiditur, in summas maiores, de minores: de pollicetur se dicturum istas partes in prooemio cuiuslibet sermonis. in primo libro, reiectis antiquorum opinionibus, perscrutatur principia simplicia, de in zomplexa
rerum naturalium, materiam , formam, de priuationem. In secundo pe
scrutatur de principiis complexis, quibus utitur in demonstrationibus naturalibus , ut, quod natura est principium motus, & quietis; quod omne agens agit propter finem; quod quatuor sunt genera causarum. In tertio, quia iam definierat naturam per motum, dicens, quod natura est principium
motus, de quietis; ideo in uestigat, quid sit motus, 3e diuidit ipsum in sua genera.& quia omnis motus est continuus, ideo etiam agit de continuo ,&,
suid sit continuum, ostendit. &quia continuum est illud, quod diuiditur in infinitum; ideo ibi etiam agi t de infinito. In quarto libro, quia in tertio iam
definierat,& distinxerat motum , cum ostenderet esse tum localem , tum intrinsecum, ut est motus ad generationem, & augmentum, & alterationem; S alii omnes motus praesupponunt motum localem, qui fit in loco: ideo Aristoteles in quarto libro agit de loco.& quia omnis motus fit in tempore. ideo agit etiam de tempore. & quia quidam antiquorum opinabantur uacuum esse; quia dicebant, nihil aliud cise locum, quam uacuum quoddam rideo agit etiam ibi Aristotcles de uacuo , os eiulitq; uacuum nullo modo dari. In quinto uero libro iterum reuertitur ad motum ipsum, distinguens a mutationibus, ut a generatione, de corruptione . similiter N tradit unitatem motus numeralem secudum speciem , Se genus ,&de oppositione motuum ad inuicem ,& motus quoque ad priuationem . In sexto uero reuertitur ad motum,& disputat de motu, in eo quod continuum est diuisibile in infinitum, Se quod non componitur ex indivisibilibus. In septimo conasderat in eo , quod a motore et quia omne, quod mouetur, ab alio mouetur, & realiter distinguitur st motore. In octauo & ultimo considerat motum in eo, quod perpetuus est: quia tempus perpetuum est: ergo motus perpetuus : ergo motor perpetuus: ergo caelum perpetuum: & inde innuit substantias abstractas esse.
Pκ oro strio huius libri ad alios libros, inquit Averro es, est duplex. & ad ,. uertatis, quod hic non sumimus proportionem, ut sumit Euclides in quinto
libro elementorum, scilicet: habitudo certa duarum quantitatum, quantaecunque sint eiusdem generis, alterius ad alterum: sed sumitur hic proportio, id est habitudo quaedam.&haec habitudo duplex, siue proportio, tum totius scientiae naturalis ad totam scientiam speculativam: & tunc est sicuti partis ad totum: quoniam scientia speculativa est duplex, quaedam propter exercitium, quaedam propter persectionem; propter persectionem duplex, naturalis. & diuina: propter exercitium autem est mathematica: illae dicuntur propter perfectionem ς quia ducunt nos ad perfectionem: quoniam immediate disponunt nos ad beatitudinem, quae est cognitio substantiarum separatarum. mathematica uero non est ad persectionem; quoniam non ducit nos ad cognitionem substantiarum separatarum; sed est propter exercitium. &iste locus uarie a multis exponitur, quonam pacto scilicet inath maticae sint propter exerciti u. aliqui exponunt propter exercitium exterius. ideo sere omnes artes mechanicae mathematicae subalternantur maxime Io.
39쪽
Iibro Euclidis:&artes mechanicae sunt propter exercitium exterius,& m nuale. Aliqui exponunt , propter exercitium interius , id est propter exercitium ingenii, ut dicebat Plato , adinventa est mathematica, ut pueri exerceant ingenium suum: quia facile addiscunt, cum facilia addiscantur, &ingcnium disponitur ad alias scientias.& sic oporteret, ut eas addiscerent an te logicam. Aliqui, ut Aristoteles in prooemio Metaphysicae exponit,quod inuentae sunt mathematicae propter exercitium a sacerdotibus Aegyptiis: quia ipsi in iis frequenter exercebantur . nefas enim erat ipsis operari opera manualia, ac seruilia: ac , ne Ocio inarcescerent, his scientis operam dabant. Iterum potest esse proportio praesentis libri Physicorum ad totam scietiam naturalem: & se habet sicut pars ad totum, & sicut elementa ad rem elementatam: quoniam in hoc libro habentur principia,& radices uniuerasales totius philosophiae naturalis: & est sicut fundamentum aliarum partium:& sic iste liber est primus omnium librorum philosophiae naturalis.
S gQ V l T vR aliud caput Averr. quod appellatur uia doctrinae. huius capitis no meminit Simplicius. in principio enim prologi Auerro es proposuit octo capita, intentionem , libri utilitatem , ordinem, diuisionem, proportionem , uiam doctrinae, nomen libri, nomen auctoris. N iam quinque declarauit. reliquum modo est declarare uiam doctrinae. & doctrina ex Aristotele,
primo Post. trifariam sumitur, primo pro habitu recepto in discipulo, quem scilicet doctor generat in discipulo ipsum docendo: alio modo pro actione, id est productione ipsa; quia doctor docet. & nullo horum modorum hic sumit Averro es, uiam doctrinae. tertio modo sumitur doctrina pro instrum enito, quo mediante, tanquam instrumento, generatur habitus scientiae indiscipulo. &hoc pacto sumit hic Averro es doctrinam, aut uiam doctrinae, id est instrumentum, quo mediante acquiritur scientia. Inquit igitur Auer-roes: Via doctrinae, id est instrumentum doctrinae sunt species doctrinae usitatae in hae scientia. & hic est unus finis generalis omnium scientiarum , sci- Iicet cognoscere suum subiectum. quoniam uero , quod nobis in scientiis notiscatur, potest esse duplex, simplex,&compositum, siue complexum: ideo diuersia instrumentorum genera necestaria sunt. si enim simplex: ex diuisione & definitione fit nobis notum, quae explicant essentiam, & quidditatem rei. si uero sit complexum tale ignotum : fit nobis notum aut sylloginmo, aut cnthymemate, aut inductione, aut exemplo: quae sunt quatuor species argumentationis, quae quidem indicant absconditam & latentem naturam ipsius complexi . Dicit igitur Averro es r Via doctrinae, id est instrumentum tradendi scientias est quincuplex, diuisio, definitio, demonstratio, enthymema, & inductio. & aliquibus horum generum doctrinae utuntur etiaaliae scientiae: sicuti inductione, exemplo, & enthymemate utuntur dialecti cuS, & rhetor. ergo communia sunt omnibus. uos scitis, quod definitio ea est, quae declarat essentiam rei,& constat ex genere , & differentia. diuisio est, quae declarat perplexa significata termini multiplicis, ut canis. Demonstratio uero , ut hic accipitur ab Auerroe, est sillogismus, qui est ex iis, quae per se insunt. & dici t quod demonstratio est trifariam, scilicet demonstratio signi, demonstratio causae tantum, & demonstratio simpliciter, scilicet causae&es e.&dicit, demonstratione signi saepissime utitur philosophus in hac scientia,
40쪽
scientia, raro demonstratione causae, rarissime demonstratione simpliciter iut declarauimus uerba Averrois hic,&in secundo caeli Vos scitis ex Aristotele primo Postqubd duplex est demonstratio, scilicet propra,&est ad effectum , ut quando demonstramus una per Caulam. est etiam demonstratio Impropria, quae uocatur demonstratio signi: quaese habet econtra, scilicet ab effectu ad causam: & est, cum proce
itur ab Auerme. est enim duplex: quia aut est notior effectus causa. α-nstramus causam per effectu: & haec uocatur dem6stratio causae tantum: quia cum effectus sit notus, tantum causam notificat: aut se habet isti . ςx qu CRufa sit notior effectu: &demonstramus effectum per causam :&tunc dicitur demonstratio simpliciter, quae dat causam,&eia lectum, qui iam erat ignotus . do exemplum. si quis uideat lunam ecliniari utilet quidem hunc est ectum, & apud ipsum notus est: si autem ad eum accedat aliquis astrologus,& demoni rei et lunam ecliptari.& sic arguit, quo
h n .i, 'im μζ 'ς οἰ &lunam,&adsint reliquae conditio Xystriud: draconis, est eclipsis haec demonstratio respectu illius est um uoniam, etsi addi2M ex tali demonstrationei
hunc effectum esse effectum talis causae, tamen, quia apud ipsum effectus erat ei notus, tantum didicit causam. & haec dicitur demonstratio e an tu si uero non uiderit, lunam eclipsari, &addiscat hunc effectum esse huius causae; simul addiscit causam & effectum .& tunc effectus non est notiorcausa. de demonstratio sinipliciter. Dicitiaitur Averroes, quod triplicis generis est demonstratio, scilicet, quia, causae tantum, Sc simpliciter . Si philo 1 ophus, ut plurimum utitur demonstratione quia, ut dicit Averro es hie in prooemio, In textu secundo r Innata est nobis uia a notioribus raro utitur aemonstratione causae, rarissime demonstratione simpliciter. &sc philoso- Pnus utitur omni genere demonstrationis, sed ut plurimum demonstratione
E iit - ς upro ei, be opposito modo , quia semper procedita causia ad effectus. utitur etiam philosophus inductione, & enthymemate hisἡA i βψ ς'ς prim Topicor in in progressus a singularibus adii
nIuersale. enthymema uero bifariam sumitur, proprie scilicet,& est stilogismus truncatus, in quo altera praemissarum reseruatur in mente :& tantum accidentaliter differt a syllogismo. alio pacto sumitur enthymona, pro . prae, Omne argumentu, quod procedit ab uno ad unum,sive sit ab uno termi
Exemptu primi, scu ti si arguamus a, specie ad genus, ut homo est, ergo ani-ὰ ἡ IVN y SQ. Mimal currit. exeplum secundi, ut arguedo leo, .n m δ μ .d FR ζ' Aristo t. in Topicis. Sed dices, quo modo inductio, & enthymema sunt instrumenta doctrinae in scientiis, si dialecticus Uropte sui inpers ctioinem ipsis utuntur Respondet Averr. quod, quod haec due u rumenta non tantia conueniunt scientiis, ueruetia ipsis utuntur & dialecticus & rhetor, da versimode tamen: quia alio mo
,& re et trifariam enim differunt inductio, & enthymema. philoso Plia naturalis ab inductione,& enthymemat lialectici D rethoris in materia