Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

teras a s bis pro consecratione tua domnui

papa airexit suscepimus , sed & earum quae tibi

directae sint exemplar vidimus : quas cum perlegissemus , coepiscopo nost o Suessionensi eas trans. misimus , & ut ipse ceteris suffraganeis transmitteret praecepimus quatenus ab eis accepto consilio tuae fraternitati respondeamu . Ideoque tibi usque octavas sancti Andreae aliquem legatum tuum ad nos deleges mandamus , per quem tuae dilectioni rescribamus quid super omnibus illis quod de te domnus Papa injunxit acturi sumus. vale. Nos vero fid est, Atrebatenses clerici J die statuto legatos nostros ei misimus. Sed nec terminum certum consecrationis nec ejus litteras acce, simus. Tamen nos a coepto opere desistere recusavimus. Electum nostrum cum his subjupctis litteris misimus ipsi. Dilecto & ire veritate diligendo & honorando Patri & Domino Raynoldo Dei ordinatione Remorum 4rchiepiscopo clerus & populus Atreb tensis Ecclesiae cum Lamberto etsi inutili sancti

talis su servo veram dilectionem cum orationibus & obedientia. Vestrae excellentiae dignitati multiplices referimus gratias quia hactenus gra tanter nobis ut pius pater juvamen exhibuistis de

Denignum vos erga nos in cunetis causae nostrae

fore promisistis. Sed paternitatem vestram mir mur plurimitin in calce nostri negotii infrigidatam existere , cum infra terminum ab Apostolico vestrae magnificentiae electi nostri consecrationis injunctum nec statemniter litteris vestris, ut arbitrabamur , ad eonsecrationem electum nostrum vocastis, nec diem certum infra terminum des nastis. Nunc autem , cum consecrati0 deinceps infra tricennalem metam nequit seri, saltem ii teras vestrae auctoritans, quae Apostolico deseran-

262쪽

Hr , in ipse jussit, pro consecration nostri electi

nobis dare velitis plurima pace precamur. Valete. Atrebatensis itaque electus ex obedientia domni Papae , etsi non multis rationabili invitatione domni Raynoldi Metropolitani sit ad conseo

itionem vocatus , tamen ne arrogantiae aut injustitiae

ascriboretur, X VI. Kal. Ianuarii, quae tunc dies dominica habebatur, Remis se Archiepiscopo prinsentavit juxta tenorem de terminum sibi a domno Papa constitutum. Archiepiscopus verb accepto astutiori quam prudentiori conlatio electum Atrobatensem cum adstipulatione & suarum & Atreb tensis Ecclesiae litterarum misit Romam ad dom- uni Papam. Igitur Atrebatensis electua , &d-iuis Odo Cantor , & Achardus magister scholarum, α Drogo Albiniacensis Praepositus, cum servietatibus suis VIIII. Kal. Ianuarii , quae tunc vigilia natalis Domini erat, urbem Remorum egreditur, S apud urbem Cathalaunbrum in monasterio omnium sanctorum a domno Odone venerabili Abbate Canonicorum ibidem communiter viventium

honeste colligitur, & in natali beati protomartyris Stephani per fratrem Nevelonem praedi hi monos ii sacerdotem & Canonicum utque Trecas

gis Francorum de Roberti Comitis Flandriae, Lur ii Deo miserante usque Molismum in terram Odonis Ducis cum pace Rervenit; ibique domnum Gualterium Dumensem aliquando Castellanum virum religiosum , licEt laicum , expectavit. Laetis scatus tandem & consolatus ex adventu domni

alterii Duacensis , laborem viarum & dissicultatem Meredi tui , α allud Divionem memorabile Ducis Burgundix castellum propter recreandos Acquos de equit s . per duos nos intus est dies.

263쪽

,ss Mis CELLANEORVM autem demoraretur, stipervenit ibi lucerna

ardens de lucens in domo Domini laudabiliter honorabilis & honorabiliter laudabilis domnus Hugo Lugdunensis Primas & apostolicae sedis Legatus. Cognita Atrebatensis electi causa, vener

talis praedictus Primas & apostolicae sedis Legatus

domnus Hugo ipsum electum & omnes suos se cum per magni nominis & religionis virum domnum Abbatem Cluniacensem amicum & aequivo- cum suum deduxit , apud Lugdunum rex sex dies pro nimia aquarum inundantia de nyemis asperitate detinuit fle quaeque necessaria abund Esunministiavit. Accepta tandem tanti Pontificis benedii hione Atrebat ensis electus de conviatores sui

securius iter arripiunt , & post multa viarum es hyemis discrimina porticum beati Petri Apostolorum principis seria sexta ante Dominicam Esto

mihi in Deum protectorem ingrediuntur. Ne autem

a Guibertinis aliqua illis inferretur injuria, su sequenti sabbato summo in mane domno Vrbano Papae suum praemittunt electum Romae apud sanctam Mariam novam tunc commoranti. Ad pedes autem domni Papae Urbani elemis se prosternens, cum lacrymis petiit a domno Pisa se ab illa electione abselvi, dicens se non esse idoneum , nec

debere vocari ad tam importabile onus, tum pro infestatione Henrici excommunicati Imperatotas, ad cujus imperium Cameracus hactenus pertin bat, tum pro insectatione clericorum & laicorum Cameracensium divitum, potentum, sec duinseculum valde sapientium, necnon etiam pro nimia vastatione & paupertate rerum & religionis Atrebatensis Ecclesiae. Beatissimus verb Papa facta a solutione & data benedictione , sicut mos est apostolicae sedis , suscepit eum in osculo sancto , de flocci pendens haec omnia dixit ei, Frater, non

264쪽

simam ouae revelabitur in nobis , & cetera verba confortatoria quae ad plenum illinc memoriae non

occurrunt. Ad ultimum subjecit : Esene, frater, ho pitatus ' de : Vbi sunt comperegrini tui ' Respondit: Nondum sum hospitatus , sed socios meos apud beatum Petrum in porticu dimisi. Hoc audi, iis P.ὶ pastatim praecepit adesse domnum Daibertum Pisanum Archiepiscopum , & ait illi : Hunc fratrem nostrum Lambertum Atrebatensem eledium in hospirium coilige , qualiter sui, sua de porticu sanciti

Petri ad nos cum securitate deducantur tu or Petrus

Leonis quantocius providete. QDd & factum est. Cum autem opportunitatem sibi & locum loquendi domnus Papa mandavit, iterum 1iciit reprius prostravit se ad pedes ejus , rogans cum Maxenus propter Deunt ab hac imposita sibi Hectone illum ab lueret. Sed domnus Papa nec huic

positioni assensi. Sed praedicti Canonici 5c quicum eo Romam venerant domnum Papam instan-rer exorant ut eorum & Ecclesiae suae misereatur& elei hum suum consecrare non differat. Accepto domnus Papa consilio, die statuto, absente ele-

, in praesentia Episcoporum de Cardinalium

suorum& Romanorum fecit recitare omnem Ecclesiae Atrebatensis actionem. Quam Romani audientes petierunt ut sibi Ostiensis ordinaretur Episcopus. Domnus verb Papa, sicut Vir prudens, ne novella Atrebatensis Ecclesiae plantatio eradi caretur, Romanorum preces in hac parte non susia cepit, sed post aliquot dies secreto alloquitur saepedictum electum , dc in nomine Domini de ex parte beati Petri praecepit ei hanc obedientiam subire in peccatorum suorum. Ille tandem acqai csccns divinae ordinationi de apostolicae obeditioni consecratur in Episcopum Romae

265쪽

apud sanctam Mariam novam a saepius jam dicto domno Apostolico Vrbano anno Dei Christi

MXCIII. XIV. Kal.Aprilis,quae tunc Dominica Laetare

Ierusalem habebatur, sub testimonio venerabilium Episcoporum Iohannis Tusculani, Humbaldi Sabinentis, Iohannis Portuensis, Brunonis Signe sis , domni quoque Daiberti Pisanorum Archiepiscopi, & Cardinalium Presbyterorum, & maximae multitudinis Romanorum.

Confirmatus autem Episcopus Atrebatensis, sicut canonicum est , privilegio & auctoritate litterarum apostolicae sedis, praemisit Drogonem cum quibusdam sociis suis, postmodum vero Odonem cantorem & Achardum magistrum scholarum. Ipse verb associatus domno Radulpho Turonens a chiepiscopo, retento secum Gualtero Duacensi, in sexta feria de Dominica modio geniti Romam

egreditur , & apud Ostiam mare intrat , & post aliqua tempestuosa pericula portum Pisanum satis

denderatum occupant, & inde Odonem Cant rem & Gualterum Duacensem ad Clusam praemittunt. Ibi invento' Auxiensi Archiepiscopo Petro, rursum Turonensis Archiepiscopus & Atrebatensis Episcopus mare intrant & apud Ianuam anchoram

figunt. Dimisso ibi Auxienu Archiepiscopo, Turonensis & Atrebatensis comperegrini apua Clusam Longobardorum assectati, conviatoribus Udonoe Cantore S Gualtero Duacensi, usque Lugdunum prospexE perveniunt , ibique discedunt. Et sic, Deo miserante. domnus Lambertus in die Pentecostes a clericis & civibus Atrebatensibus devoth suscipitur , & ante horam tertiam in pontificali sede per auctoritatem beati Petri & obedientiam

η Leg. Axiens, id est, Aquisextiensi. Atrebarenses clerici nescirbant Latine reddere nomen istim Archiepiscopi , qui vulgo vocatur l'Archevesque d'Αix.

266쪽

LIBER QUIN Tvs 269 Romame Ecclesiae inthronizatur. Quoniam vero

compendiosam digressionem fecimus, ad rei gestae

ordinem rursum stilum nostrum convertamus. εDomino & reverentissimo sanctae S apostolicae sedis Papae Urbano Raynoldus, licet indignus, Dei gratia Remorum Archiepiscopus salutis , obsequii,

debitaeque subjectionis munus uberrimum in Domino. Post directas primum nobis a paternitate vestra litteras placuit vestro , serenissime Pater, apostolatui ut iterum alias nobis dirigeretis , praecepto praecipientes quatenus infra triginta dierum spatium postquam vestras litteras videremus Atrebatensis Ecclesiae electum in Episci pum consecrare non differremus. Addidit & hoc solertia vestra, ut si aliqua nobis occurreret causa qua munus illud aggredi formidaremus , eum vobis cum litterarum nostrarum adstipulatione consecrandum dirigeremus. Susceptis igitur hujus vestrae praeceptionis apicibus , ne quid inconsultis coepiscopis

nostris & consacerdotibus praesumeremus, cum constet utique tam ex eorundem quam ex nostra auctoritate candem pendere consecrationem, mandatorum vestrorum schedulam ad universes ad quos potuimus direximus , singulorumque sciscitati sumus sententiam quatenus illud nobis super hac re consilium providerent quod nec vestrae obeditioni obversaretur & ex quo Remensis Ecclesiae dignitas non immi eretur. Itaque h. aec omnium & Episcoporum dc clericorum nostrorum una vox suit de senteritia ut nos quidem ab electi illius consecratione manum suspenderemus , sed eum vobis , cum hoc vestrae praeciperent litterae,rransmitteremus , & quicquid inde altitudinis vestrae solertia faciendum decerneret arbitrio vestro relinqueremus. Timuerunt enim dc timent ne Cameracenses ex hoc facto accepta occasione se a

267쪽

1so MasCELLA NEoa Q. Remensi Ecclesia abriimperent, cum dc civitas eorum alterius res hi habeatur , & regni cujus Rex nobis S Ecclesiae Romanae jam & ex longo tempore inimicatur. Addiderunt etiam damnosam admodum fieri commutationem , si dum Remensis Ecclesia Atrebati Episcopum fieri consentiret, Cameracum , quae sexies quam Atrebatum & conti nentior & locupletior est, amitteret. Obsecramus ergo excellentiam vestram , Pater sanctissime, o sectant & Episcopi & clerici nostri, quatenus vos, qui in arce &in specula omnium Ecclesiarum prae-hdetis, negotium ita temperetis ut nec quisquam, quod absit , decretorum vestrorum inde dispositionem reprehendat, nec Remensis Ecclesia ullam suae dignitatis jacturam vestris in temporibus sustineat. Nos tamen , qui vestris obsecundandum deliberationibus perpetuo proposuimus, quicumque fit modus consecrationis, ubi eum dignitas vestra consecrarit, consecratum benignὶ suscipiemus, sisceptumque scut Episcopium & suffraganeum nostrum deinceps honorabimus. Ceterlim vestram nosse volumus celstudinem nos nequaquam rem hanc ideo tamdiu distulisse ut aut vestris unquam jussionibus obsistere enitamur, aut ut Domino illi in aliquo derogemus. Eum non hoc duntaxat honore dignum este censemus, sed cujusvis alterius promotionis apicem ei meritb conferendum adjudicamus. Valeat beatitudo vestia inc lumis in Domino.

Vrbano Dei gratia Papae, etelo boni serventisi

mo, ac Ecclesiarum restauratori excellentissimo , Ecclesia Atrebatensis summatim respirans, depulso jugo indebitae servitutis, vivere vigereque perenniter in Christo , cum orationum de obedientiae munere. Sanctitatis vestrae paternitati praedicabili

agimus quamplures gratias, & licEt quaterno iti-

268쪽

LiBER QE IN Tvs. 26Inere satigati , virtutem tamen in vobis persevcrantiae & extollimus & amplectimur quoniam in restitutione Ecclesiae nostrae non invenitur in vobis est non , sed spiritu sancto innuente visi tati a vobis antiquae donamur libertati & propriae diocesis jura mancipamus. Omne igitur collegium perfectorum , quia sospitas recuperata unius commembri fit gaudium totius corporis Christi. Sicut autem jussit vestra sublimitas , litteras vestras de nostri electi consecratione Archiepiscopo tradidimus , eundemque electum infra tricennalem terminum a vestra auctoritate constitutum praesentavimus. iaribd vero eum consecrare distulerit, non

ipsus negligentiae, sed Dei , a quo omnis potestas, ordinationi attribuimus. ias tamen dilationis protulerit causas fratribus referentibus seriatim scietis. Nunc ergo ad vestram excellentiam cum paucis fratribus pro temporis angustia, periculorum instantiae, rerum quoque alli asilietae Ecclesae penuria , transmittimus consecrandum ,

obnixe pro Christo.& in Christo supplicantes ut sublimatus pontificali insula nobis inditate remittatur noster electus , quia nobis plurimum est necessarius , existens animarum nostrarum peritissimus medicus. Hinc etiam sanctitatem vestram aD stuentem misericordia precamur qub servulis vestris hoc privilegium velitis dare ne deinceps quibuslibet forte proclamationem excitantibus hujus canonicae incardiniationis debeamus responderer quoniam quod semel constat bene diffinitum, perpetualiter debet manere inconvulsum. Simulque Praecipiat auctoritas vestra ut divisio duorum reg--rum, francorum scilicet & Teutonicorum , sit piscopatus nostri mera, sicut antiquis temporibus Disse per succei rum relationem &alia certa ind-cia cognovitari us a nς aliquando lis inde otiatur

269쪽

vel nefas discordiae essiciatur. Decet namque sanctitatem vestram ad finem usque bonum perducere

quod constat vos laudabiliter incepisse. Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri & coepiscopo Raynoldo Remensi salutem

de apostolicam benedictionem. Decuerat fraternitatis tuae prudentiam ad reparandam dignitatem comm ssae tibi Ecclesiae diligentius insudare. Miramur ergo quod nunc quoque Cameracensium iiij iistis clamoribus aures inclines ut eis Atreba- tensis subiciatur Ecclesia, cum constet eos ipsum quoque Ecclesiae suae clericum , quem secundum

litterarum vestrarum tenorem sibi unanimiter etc- gerunt , non nisi per manum excommunicati de

haereuci velle suscipere. Propter quod solum debitae etiam dignitatis merentur detrimenta sentire. Illud autem nullo modo verearis ut sub hac occasione suum in Caneracensi Ecclesia jus metropolis Remensis amittat. Quisquis enim illic nisi per Remensem Archiepiscopum praesumpserit ordinari , una cum ordinatore suo districtionis apost dicae gladio ferietur. Quamobrem tuam sollicitudinem expedit vigilanter insstere ut utraque Ecclesia Cardinali non destituatur Episcopo , nisi

foric Cameracenses privilegium Romanae auctoritatis ostenderint quod eis Atrebatensem subdat Ecclesiam. Vnde fraternitas tua eos praemonere procuret quatenus in proxima quadragesima, cum Atrebatenses pro electi sui confirmatione ad nos venerint, ipsi quoque cum Ecclesae suae auctoritatibus nostrae se audientiae repraesentent. Porrbel etionem quam de communi filio Manasse eos generaliter fecisse significasti collaudamus & confirmamus , nisi quaelibet talia obvitent quae sanctis debeant canonibus coerceri. Quod ut ad effectum veniat , Cameracenses ipsos a sacramento illo te-

270쪽

Lrna R MINTVS. 26Fmerario parati sumus absolvere , si tamen & ipsi electum tuum recipere & de temeritate illa parati

fuerint secundum tuum consilium poenitentiam exhibete. Alioquin datam in eos a fraternitate tua interdictionis sontentiam confirmamus.

Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilectis nauibus & coepiscopis Raynoldo Remens de suifiaganeis ejus salutem dc apostolicam benedictionem. Cum Atrebatenses clerici electum suum

cum decreto communi praesentiae nostrae exhibuissent, nos eos apud nos integro mensis spatio retinuimus , Cameracensum praestolantes aclventum,

si fortὰ aliquod munimentum afferrent per quod Cameracenti Ecclesae Atrebatensis videretur esse subjecta. Ipsi autem , sicut in praeteritis terminis,

ita & nunc , nec venerunt, nec causas cur non

venerant direxerunt. Nos igitur justam omnino causam Atrebatensum perpendentes , de labores pro Ecclesiae suae restitutione jam diutinos apostolica mansuetudine respicientes , sanctorum canonum decretis de apostolicae sedis auctoritate muniti , religiosiam & sapientem virum Lambertum, quem ad nos deduxerunt, beato Vedasto & sanctis aliis Pontificibus qui in Atrebatens Ecclesia quondam praesederimi tandem largiente Domino instituimus successorem, salva in omnibus Remen-ss metropolis reverentia , quam videlicet multis retro temporibus imminutam nunc tandem per humilitatem nostram omnipotens Dominus in parte hac redintegrare dignatus est. Eum itaque ad vos cum litteris praesentibus remittentes caritati vestrae attentius commendamus, rogantes ac praecipientes

ut ei ad redintegrandum commissae sibi Ecclesiaestitum tanquaria constatri & coepiscopo sollicite assistatis. Nos siquidem auctore Deo legitimum sempiternuin statuimus ut Atrebatensis Ecclesia

SEARCH

MENU NAVIGATION