De Italiae inferioris annalibus saeculi decimi et undecimi dissertationem historicam criticam scripsit Ferd. Hirsch dr. phil

발행: 1864년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

accurate eam definivit; quae vera inter eos intercederet ratio einreichius β' exposuit. Comparati inter se libri eorum tantam exhibent similitudinem, ut paucis rebus mutatis vel omissis ipsum exemplar utrumque quasi depinxisse pateat neque difficile sit sere integrum illud restituere. Quale igitur erat illud, ac primum quidem quousque pertinebat Nam initium ab anno 997 captum esse Romualdus et Amalfitanum chro ni con, quorum inde incipit similitudo, docent; sed in chronico Amalsiano, quia medium mutilum est, non reperimus nisi partem ejus, et Romualdus quoque quousque illud secutus sit incertum esse einreichius affirmat. Sed parum accurate vir doctus dixit. Nam Romualdum tantum usque ad anni 108 finem eo fonte usum esse certissime constat. Quae enim posteris annis refert ex alio libro eum, unde etiam Lupus, hausisse supra demonstravimus; quae autem annis 1081 - 108 memorat, ea ex hoc ipso nostro sonte effluxisse

inde liquet, quod plane ejusdem generis sunt cum eis, quae praecedunt, quodque illic ipsius belli in Graecia facti narratio, cujus initium etiam in Chronico Amalsitano servatur, continuata est. Ergo liber iste anonymus in rebus annis 397 108 gestis versatus est. Si enim ultra pertinebat eur Romualdus plane eo neglecto ad alium librum subito sese convertit At qualis erat, quantum habebat fidei Id quod

explorare nemo adhuc conatus est. Nam quae verba ein- reichius facit: complura eum praebere, quae merito magni aestimanda nonnisi ei propria sint, multa alia, quae partima scriptoribus eoaevis affirmentur, partim ex eis corrigenda sint', quamquam recta Sunt, nil valent.

Ac quod fuerit libri nostri seu potius libelli argumentum jam Chronici Amalfitani autor indicat. Qui exscripturus eum: ἡHic, inquit, admonet locus ut aliquid ex gestis ' dueis Ro--ε Da conditione It les. p. 78. δ' Ita pro gentibus quod verbum codices multis erroribus scatentes habent, legendum esse conjecerim. Nam ad stemma Roberti jam verba tua da prosapia generis sui pertinens.

72쪽

berti uiscardi et prosapia generis sui interponatur necnon quando Normanni primuin in Apuliam venerunt. Profecto Roberti Guiscardi res summa atque caput Sunt, pauca de rebus antea a Normannis in Italia gestis deque stemmate illius praemittuntur. Atque annalium quidem speciem libellus noster exhibet. Neque enim conjunctae inter Se et connexae re Sunt, sed quae singulis annis acciderunt abrupte enumerantur. Tamen minime tales hos esse annales puto quales ei sunt, de quibus adhuc disputavimus. Illi enim aut ab hominibus scripti erant ipsis quas referunt rebus aequalibus, aut Si postea compositi erant antiquioribus annalibus nitebantur. Hic autem libellus neque paullatim ab aequalibus conscriptu neque ex veteribus annalibus haustus est, immo vero unus ejus autor quae memoria tenebat, alia sua aetate gesta, alia antea litteris mandavit. Quam sententiam ut probem ipsa eorum, quae illic narrata sunt, ratio mihi est exponenda. Ac primum quidem res a Normannis in Italia gestae antequam Robertus uiscardus eis praefuerit, referuntur brevissime atque ita quidem, ut non nisi extrema quasi lineamenta recte descripta, Singula fere omnia sint deformata atque corrupta. Nam Melo duce Normannos primum Apuliam invasisse, a Graecorum duce B oanne Bugiano Trojae urbis conditore esse victos, postea alias eorum catervas in partes illas irrupisse, rogonem prae omnibus excellulSSe, ea quidem rectissima sunt; sed singula quam salso narrata sint aliquot exempla doceant Scribit autor noster anno 997 seu 999 j.)Mel catapanum Normauno primum in Apuliam duxisse, proelium cum Graecis ad Basantellum commisisse, Asculum aliaque oppida cepisse, dein anno 10 li eundem et cum Normannis iterum Apuliam expugnaSSe. Duo bella Melum contra Graecos secisse rectum est. Sed

non erat et ille catapanus id est provinciae praefectus)immo vero civis Barensis cs Leo Casin. II. 37 . Dein prio-

73쪽

ris illius belli non Normanni fuere socii, sed cum Apuliae indigenis Melus contra Graecos rebella, it Leo Cas. II. 37, Barens ann. 009 . Porro bella illa non annis 99 7 et l0ll, sed 009 Bar auia. et Dii Bar et Cassin ann. inceperunt. Denique proelium non ad Basaniellum, Calabriae vicinam urbent quousque rubellio illa mini in pertinuisse videtur, sed ad Bitontum haud procul a Bario commissa est. Bar. ann. Dei seribit ille anno 0, 9 insense Julii seu Februarii ' Normannos in Apuliam intrasse, ter uno die prope

Aufidum amnem pugna cum Graecis acta victore extitisse, Drogonem eorum comitem cum quatuor fratribus huic pugnae interfuisse.

At mense Martio anni 04 Normanni in Apuliam irruperunt ter non uno die sed uno anno ad Oliventum, ad Aufidum, ad Montem elusum cum Graecis dimicaverunt Bar ann. in nondum comes eis praesuit, Amat. II 8 LeoCass. II 6 cod. duo tantum an eredi filii Gulielmus et Drogo bello illi interfuerunt. Gausred Malat. I. . Leo Ca88. l. c. - Una laedus, qui una cum illis Aversam venerat Amat. Il. . expeditionis hujus non videte particeps fuisse reliqui fratres postea demum in puliam venerunt. ma II. 4b, III 40. Quae quam negligentur scripta Sint patet. Contra celeberrima Leonis papa IX. contra Normannos expeditio, cujus memoriam etiam apud posteros vigere oportebat, recte narrata est quamquam etiam hic pro ullo unius mensis corrigendus est. Hanc igitur priorem partem neque ab aequali criptam, neque exsonti bus antiqui haustam esse, quae attuli satis demonstrare puto dam ad alteram venimus Robertimuis- eardi res continentem. Atque hujus quidem ea est ratio, ut quum initium et breviter et parum accurate scriptum sit, paullatim naagis magisque et copia orationis et fides increscat. Id quod exempla aliquot illustrent. Primum quidem sententia nostra probatur quo modo autor tempora ordinavit.

74쪽

68 Quae enim tribuit annis ea accidis8 con Stat:

l060. alia 1059, alia 1060, alia 1061.1062. 10si. 1070. 1071.1073. 1072.

sed quae sequuntur recte ordinata sunt:

Dein quod ad ipsas res attinet, steinna a Tancredidarunt ita autor noster depingit:

Nomina recta sunt nana Frumentinui ex Humberto librario deforimasse conjecerim , sed naale sunt ordinata. Sortem enim ancredi filiorum ex Galilaedo alaterra I, 4 eui, qui Rogerii erat familiaris, summa fides habenda est, hanc suisse discimus:

I. Gulielmus Ferrebr. 2. Drogo. 3. Humisidus. 4. Goffridus. b. Serto. . Robertus Guis ardus T. Malgerius 8. Gulielmus. s. Alveredus. 10. Humbertus. l. Tancredus. 12. Rogerius.

Denique duos locos, quorum alter ad priores, ad posteriores alter Roberti res pertinet, comparemuS: Anno l06 autor noster reser Robertum a Trojanis civibus vocatum urbem eorum in potestatem Suam redegisse, dein in Calabriam prosectum, capta Cosentia, ducem Normannorum factum esse. - Α non ab ipsis Trojanis Robertum vocatum esse immo vero vi atque armis eos oppugnasse Amatus IV, 3. V. 6 docet, non osentia, sed Rhegio urbe capta ducem eum esse appellatum omnes sere autores uno conSensu narrant. Amat. IV, 2. Gausred Malat. I, 36. Guil.

Apul. II v. li). Denique Rhegium anno 060 Trojam

75쪽

postea anno l06 captam esse eidem illi testantur. Contra si quae anno 1080 de baronum Normannorum seditione compressa, anni sequentibus de expeditionibus a Roberto in Graeciam, dein Romam saetis narrantur cum aliorum autorum fide dignorum libris contuleris plurima et copiose et recto Scripta reperies, sed ita, ut hic quoque in ipsis singulis

rebus describendis nonnunquam erratum sit.

Jam quae sit libelli nostri vis atque natura patet Chronicon est scriptum ab eo, qui quum res ante Robertum uis- cardum gesta priore,quo illius non comperta habeat nisi fama atque auditione, po8terioribus ejus fuerit aequalis, sed scribendi initi uin aliquo demum tempore post duodecimo ineunte aeculo, secerit. Neque enim solum Robertimuis-

cardi, sed etiam Rogerii fratris ejus 'ol0l et Ionathanis, Jordanis Capuae principis filii, tanquam mortuorum fit mentio. Atque ultimo quidem loco illo etiam accuratius quo tempore autor noster seripserit indicari puto. Dicit ille ibi: ἡ Qui dordanus) genuit filios Riccardum, Robertum et donathan donathas autem obiit sine liberis et habuit in uxorem sororem Rogerii comitis Siciliae. Inde quod inter tres fratres hujus unius memoretur mors atque ejus quidem, qui minime excelluerit, concludendum esse videtur, quo tempore autor noster scripserit duos alios fratres superstites suisse.

cessisse constat. Quo anno Jonathan mortuus sit ex nullo

autore discimus id solum compertum habemus anno II 02 eum vixisse. My Locus igitur noster et illum infra annos 1102 et l06 periisse, et ipso illo tempore, id est viginti annis post Robertimuiscardi mortem chronicon nostrum compositum esse docet. Ac locum quoque ubi scriptum sit, etiamsi non definiri, tamen adumbrari posse arbitror. Nam ex occidentali Italiae inferioris regione ex partibus Salernitanis,

76쪽

70 ori ululum esse jam eo, quod duo autores illic degentes Ro- inualdus et qui Chronico Amalsitan uim scripsit, illo usi sint probari videtur. Atque idem eo indicatur, quod in ipso chronico praeter Roborti etiam Capuae principum res illis partibus vicinorum, nonnunquam idque rectissime fit mentio. Praeter quae disseruimus, tria monenda esse videntur, unde paullo accuratius quae sit chronici nostri ratio cognoscatur. Primum enim id ejus proprium est, ut plurimarum, quas introducit, personarunt qui fuerint mores atque ingenium describat. tque hinc quoque recte nos supra de eo disputasse apparet. Quum enim quae de Gulielmo Ferrebrachia, de Drogone, Hum laedo etc. dicuntur non sint nisi verba mortua, quae de Rogerio et Sichelgayta jam plus habeant perspicuitatis, quae de Roberto Guiscardo narrantur:

-Fuit autem R. G. vir strenuus, in bello potens et sortis, corpor insignis, animo constans, moderator, civilis, providus, callidus moribus et admodum astuti et prudentis ingenii, paululum impatiens, morum correptor et diligens coercitor disciplinae militaris, dominandi supra quam aestimari licet ambitiosus.

et cum eis, quae aliunde comperta habemus conveniunt et ejusmodi sunt, ut quasi oculis virum illum intueri tibi videaris. Ergo ipsum autorem nostrum et vidisse et nosse Robertum non dubitaverim. Secundum in ipsa ultima chronici sui parte praeterquam quod deficiente memoria interdum erravit, pauca Normannorum eorumque duci studio ductus autor noster minus accurate scripsisse videtur. Sic recte anno I 078 Robertum frustra Beneventum obsedisse refert sed qua causa ille motus sit,

ut exercitum inde deducat salso dicit. Neque enim Gregorii papae praecepto obtemperasse illum immo vero vi et armis a Jordan Capuae principe esse pulsum aliorum autorum inter se consensus probat. Petr. Cassin III 45. Lupus 1078 . Deinde rectissime noster anno 083 cum ordano illo Robertum pugnasse memorat; at non ipsam Capuam eum cepisse sed paucis levibus proeliis lactis pacem cum illo iniisse Gau-

77쪽

laedus alat. III, 5 et Gulielmus Apul. V. v. 20 docent.

Ac clarissime in Roberti adversarios iram suam illic noster ostendit, ubi quomodo Alexius Comitenus imperium Constantinopolitanum adeptus sit narrat. Quamquam enim etiam hic plurima rectissime dicit tamen alia sunt ficta aut depravata. Sic sua sponte Alexium e00tra Niceptiorum imperatorem Seditionem movisse narrat, at aulicorum Borili et Germani insidiis coaetum eum esse, Anna omnena quae copio Sissime

et magna cum fide patris sui res scripsit, refert II, 1-2 . Ille Alexium ut stipendia militibus ab imperatore impetraret Constantinopolim venisse tradit, haec II, 3 ab ipso Nicephor Cygico urbe a Turcis expugnata Vocatum eum S Se ut de bello contra illos gerendo consultaretur. Ille in pugna ad Dyrrhachium facta Alexi fraude socium ejus imperii, Michaelem Michaelis Ducae imperatoris filium obiisse memorat, ab Anna IV, 6 discimus non hunc, sed Con 'tantinum, Constan tini Ducae, qui olim imperator fuerat, filium illic periisse. Ille Alexium quoscunque reperire potuisSet ex imperatorum genere oriundos lumine privasse arguit alii nutores nil ad re scribunt, Nicephorum certe ab Anna docemur II. 2ὶ

omnino non liberos Su Scepi Sse.

Denique quae libere autor noster de papis Romanis dixit monenda sunt. Nam Leonem IX contrarias arma Normannis intulisse assirmat, , Non enim inquit,' dominus discipulis neque idem apostoli suis successoribus praeceperunt, ut curis saecularibus velut principes saeculi materiali gladi dei populum tuerentur, sed verbo doctrine monerent et pie conversationis exemplo instruerent' Gregorium VII, etiamsi non accusat, tamen dicit studuisse: ut pariter rex et pontifex ipse et regni dominaretur et ecclesiam procuraret. Quae quidem non solum Normannorum studio, sed omnino ingenuae ac sanae mentis instinctu dixisse eum existimaverim. Haec sunt, quae de chronico illo, cui plurima Romualdus

78쪽

debet, dicenda mihi esse videbantur. Jamque de ipso Ro-m ualdo dicendi finis faciendus est. Quae enim inde ab anno I 086 usque ad saeculi 2 initium refert unde hausisset jam supra exposuimuS; quae sequutitur non jam ab alii mutuatus est sed ipse ut qui earum rerum esset aequalia et particepS narravit. Pauca de Chronico mulsitano addenda sunt. Duo ejus extant exemplaria, quorum alterum' hhistoriam conditae nrbis Amalsianae seriemque principum, qui usque ad Rogerium Apuliae et Siciliae ducem, postea regem, ill 27- lab4 ei praefuerint continet, alterum serie illa tantum usque ad Robertum uis ardum producta, chronici illius, de quo modo disputavimus exhibet fragmentum et praeterea pauca de archiepiscoporum Amalfitanorum inde ab anno II γέ- 1294 rebus adjicit. Inter quae exemplaria ea intercedere ratio videtur ut utriusque autor eodem fonte, antiquiore chronico Amalfitano usus sit. Neque enim ex ipso priore posterius, neque hoc ex illo fluxisse inde liquet, quod ab utroque di- vel Se tempora sint ordinata, ut Chr. Amal f. I. Ugh. refert Chr. Amalf. II. Murati Id quod ita explicandum esse arbitror, ut quum in communi fonte non reppererint nisi quot annos singuli principes regnaverint, uterque eorum quibus annis initium regnandi illi fecerint ipse computaverit. ββ Jam id agitur qua fide dignum antiquius illud chronicon

Editum ab Ughellio in Italiae sacra Tom. VII. p. 237. k Editum in Muratori Antiqq. Italiae T. I. p. 346 ed. in v. et in . Raccolis di varie croniche Νapoli 1792 V. p. 145. Eandem esse Annalium Beneventanorum rationem supra es p. 4. sqq.

monstravimus.

79쪽

putandum sit. Atque urbis luidem Amal si tanae conditae sabulam ex Chronico Salernitano saeculo tu scripto ' cap. 87seqq. haustum es Se jam Muratorius Suspicatus St, Perigius eumque secuti alii viri docti affirmaverunt. ecnon principum Amalsitanorum seriei priorem partem indes c. 90 ductam

esse constat posteriorem ex vetere catalogo exscriptam Sseverisimile puto. Sed autor noster fontibus suis negligenter usus est. Nam si chroni eo ejus cum Salernitan illo comparatur, ex libidine eum quae illic numerata sunt nomina recepisSe alia, alia omi Sisse apparet unde etiam num catalogum illum rectum atque integrum servaverit valde dubium est. Id certo constat, postquam etiam a BOStrorunt, quae X-tant exemplarium autoribus temere ac plerumque salso Mylanni computati ac seriei ex antiquiore illo chronico haustae in Serti Sunt, tot eam erroribus scatere, ut Si qui recte qui

quando principes Amalsae praefuerint definire velit fere nulla habita chronici nostri ratione alia ei quaerenda sint testimonia. Atque hanc quidem viam jam vir clarissimus Me ingressus est. Quamquam etiam quod is exstruxit quasi aedificium an plane perlaetum sit dubitaverim. β' Jam absolutis quicunque annales decim et undecimi saeculi excitalia inferiore oriundi aut integri extant aut ab aliis

pertractati servantur finem hujus nostrae dissertationis faciamus. Re Stat, ut quae consecutus ea esse mihi videar paucis exponam. Tria ea sunt, Primum enim discernendo quae singuli autores aut propria haberent aut aliunde sumpsissent

ββ Monum Germ. hist. S. III. p. 511. Autor ejus unde illam didicerit ipse profitetur: Me denique libet Amalfilanorum originem partim quomodo a majoribus nostris mihi relatum est partim in a veteranis illorii libenter audivi - annectere huic historiae . β' Id innumeris fere locis probavit eo, ut IV. p. 72 195. V. p. 162 etc. Cf. etiam quae diplomata affert amor i Istoria delia illa o costiera di Arnain. Nap. 1836 p. 10 et II 3, unde nomina ducum discimus, quae in

thronico desunt.

μ' Minime tamen probaverim, quod qui nuper urbis Amaistanae historiam Scripsit, camera, eorum, quae gravissima Meo attulit, nullam habuerit rationem. Dj9iligo by Orale

80쪽

copiam eorum, qui et, erum gestarum testes citandi essent minuimus. Secundum autem ipso sontes, unde hauSissent, inquirendo alios autores quamquam posteris demum saeculis tribuendi ement fide esse dignissimo demonstravimus. Tertium denique tota haec disputatio ostendit eos, qui adhuc annales nostros ediderunt, parari quae inter singulo illos aliaque chronica intercederet ratio curasse neque nisi quis in publicandi eis quicunque cognatione conjuncti sunt alios juxta alio po8utSSet, quae vera eorum sne vis atque dignitas a lectore po88 cogn0Sci.

SEARCH

MENU NAVIGATION