장음표시 사용
41쪽
tuus est Patiano ibi Turnicius, sed terga dedit victusque recessit. Anonym Bar. 1017 Conflictu belli Pacianus corruit hujus. Descendit Andronihil ormannia auge validas uictoria vires Cap. et secit proelium aepertis Graecos nullius roboris esse, cum Mel et vicit Mel. Quos non audaces sed cognovere fugacrad
Clarissime hic tota poetae nostri vis atque ratio apparet, ut quae facta ex annalibus Barensibus sumpsit verborum varietate distinguat neque ipse nisi paucissima ad rem pertinentia adjiciat. Jam de his, quae Gulielmus non ex annalibus Barensibus hausta reseri, disseramus. Ac primum quidem verisimillimum puto ne ea quidem, quae ejusmodi speciem praebent, vere omnia ei propria esse judicanda, immo vero eorum quoque nonnulla ex eisdem annalibus Barensibus pendere. Neque enim eum antiquis illis annalibus poetae nostri carmen conferre nobis licet, sed cum eis solum, qui et ipsi inde aliqua exscripserint. Atqui eorum, quae Gulielmus narrat et quae neque in nostris Annalibus Bar neque apud Lupum aut Anonymum reperiuntur, nonnulla ejusdem sunt generis cum eis, quae alias illi habent ex antiquis annalibus hausta. Ergo minime sit ineptum ea quoque Gulielmum inde hausisse conjicere. Id quod allatis aliquot exemplis magis erit perspicuum. Eo loco, quem citavimus, Gulielmus refert, quae a nostris Barensibus autoribus non memorentur Constantinum et Basilium tunc imperatores fuisse Graecorum, et proelium illud ad Arenulam prope Fertorium flumen esse factum. t- qui aliis locis sere innumeris a nostris Barensibus autoribus Graecos imperatores aut capessivisse imperium aut mortuos esse memoratur atque ita quidem, ut alius saepe habeat, quae alius omiserit. Sic anno 104 2 Lupus et Anonymus Michaelem defunctum esse, Constantinum Monomachum Successisse referunt, in Annalibus Bar nulla eorum sit mentio.
Quod si illo loco ex veteribus annalibus eos hausisse patet, nonne etiam hoc Gulielmum Dei de loco pugnae sufficit id meminisse quod jam semel ad illustrandum, quae inter
Barenses nostros autores intercedat ratio, attulimus anno
42쪽
10 19 proelium inter Normannos et Brioannem eatapanum quo loco commissum sit Lupum non dicere, Annales Bar et Anonymum dicere ergo veteres annales dixisse esse concludendum. Hic aeque verisimile est quem locum pugnae Gulielmus nominat, quamvis Lupus et Anonymus non nominent velares annales nominasse. Atque eundem quidem originem ducere, quae de Sinodiano I. v. 410-418 Gulielmus refert, conjecerim. Sed vere sunt in hoc primo libro, quae facta Gulielmum non ex Barens sonte hausisse constet. Quorum tria discernenda esse genera puto. Ac primum quidem genus continet, quae a Gulielmo ipso non tam ficta quam conjecta sint ex eis, quae apud Barensem breviter admodum atque interrupte narrata invenerat. Quae ratio ejus clarissime apparet versibus 326-330:
Indigenam Latii propriae praeponere genti Dilexere magis, Beneventi principis hujus Nomen Adinolsus, quos forsua ipse vel aurum Dando vel argentum pacti mutare prioris
Sunt etiam alii loci, quibus hunc in modum egisse poeta videtur, ut L 4, ubi Meli in Germania commorationem et
Imperii ama inAinuat rectoribus arva Appula Normannis Melo duce depopulari. Hunc his auditis sibi curia indicat hostem, S eapitur capitis neri caesura Jubetur.
Quae quidem ficta sunt eaque inepte. Quum enim jam inde ab anno 100 Melus a Graecis defecerit minime verisimile
puto, anno 1017 eum esse pro Scriptum. Secundum genus continet quae e populari sermone accepta Gulielmus in carmen suum incluserit. Sunt ejusmodi quae libri primi initi, - . 41 de causa atque occasione Normannorum in Italiam adventus narrat, deinde v. 104-240ὶ quomodo primas illic sedes collocaverint et res ordinaverint. Quae quidem qua sint fide digna examinare non est nostrae dissertationis. Id solum monuerim etiam ipsis eis, quae e Barensi fonto hausit, aliqua ejusmodi inseruisse eum videri,
43쪽
ut versibus 42b-44 quae singula de principatu Argyro a
Normannis delato, versibus 454-465, 493-495 de Maniacis erudelitate narrat. Sed dubitaverim num quae singula de proeliis ad Oliventum, ad Cannas ad Montem elusum annis 104 et 104 inter Normannos et Graecos factis tradit, eundem ducant originem. Hic enim in eo offendi, quod plurima eorum tam accurate essent relata, ut ex litteris potius quam ex fama et rumoribus hausta esse viderentur. Sic Gulielmus scribit in prima pugna Normannos b00 pedites 700 equites fuisse, quamquam Barensem autorem, quem alioquin hic sequitur, ex Annalibus Barensibus et ex Lupo discimus 2000 aut 3000 eorum numeraSSe. Neque vero fama numeros nisi valde exaggeratos tradi puto, neque Gulielmum numeris, quo fama comperuerit,
plus habiturum fuisse fidei quam quos apud Barensem Scriptos repererit. tque accedit aliud. Quae libri II versibus 80 2b poeta eo piosissime de proelio inter Normannos et Leonem papam ad Civitatem facto narrat, quis sit fons unde ea hauserit, ignoramus. Sed quia diligentissime ac certissime quaeque exponit, facere non possum, quin litteris eisque ab homine pugnae illius aequali scriptis usum eum esse arbitrer. Atqui loci, in quibus hic haeremus, ejusdem cum illo suo generis, quippe qui et ipsi proelia Normannorum contineant descripta. Nonne igitur seri potest, ut inter hos et illum aliqua intercedat cognationis ratio, nonne conjiciendum est extitisse olim litteras qualescunque proelia in Apulia a Normannis lacta illustrantes, easque Gulielmum ante oculos habuisse Si res ita se habeat tertium genus eorum, quae non e Barensi fonte Gulielmus hausit, ea contineat quae ex
alio illo libro didicerit. Jam absolutis quae de Gulielmo Apuliensi nobis dicenda
erant de ultima et Lupi et Anonymi Barensis parte disputemus. Atque hic quidem gravissimum est idemque facillimum intellectu nullam jam inter ea, quae inde ab anno I 052 uterque refert, intercedere necessitudinem.
44쪽
Ac de Anonymo pauca adjicere sufficiet. Vere Barii annales eos esse compositos ipsi pluribus locis indicant, ut:
1064. AEt Robbertus dux venit in Bari et sucimus ei acramentum et ille nobis.
et in monasterio quidem S. Benedicti inde conjecerim, quod
saepissime ejus faciant mentionem. Quamquam ea de re utrum unus eorum fuerit autor, an paullatim a pluribus sint compositi, item utrum ipsi genuini sint annales, an ex aliis excerpti ac repetiti, qualem prioris eorum partis esse rationem demonstravimus, nil ausim certi affirmare. Id solum constat eorum, quae ultimis annis Ilib, 1117 1il reseruntur, diversum esse autorem quam reliquarum partium. Is enim solas res Barenses easque uberrime narrat, reliqua autem et brevius scripta sunt et praeter quae in urbe illa acciderint plurimum in rebus principum Normannorum Versantur, qui post victos Graecos et Longobardos tota fere Italia inferiore dominabantur, quamvis etiam hic eorum ae-enratissima fiat mentio, quae in ipsa orientali Apuliae parte
Paullo difficilius est de Lupi annalibus disputare. Ac
primum quidem quod nomen autoris vulgo usurpatur, inceditum est, seu potius suppositum esse verisimile est. Neque enim antiquorum codicum ullus id profitetur, et qui primus introduxit, Caracciolus in apographo satis recenti eodemque vilissimo invenit. Ergo quaecunque viri docti Italiae de illustrando eo nomine disseruerunt parvi sunt momenti. Itaque nos praetermisso eo quae sit ipsorum annalium hujus posterioris partis ratio, quo tempore, quo loco scripta sit examinemus. Ac de loco quidem discrepant inter se virorum doctorum sententiae. Alii enim Bario, alii Matera oriundos eos existimant, erigius duas discernendas esse conjicit partes, quarum altera sit Bariensi, altera qua ultimi anni 1091 1102 contineantur Materano tribuenda autori. Sed neminem eorum satis accurate satisque recte dixisse arbitror. Ac primum quidem monenda mihi esse videtur vis ac natura qua-
45쪽
Iem prioris esse annalium nostrorum parti probavimus, scilicet ut non ex uno, sed ex pluribus simul fontibus ex annalibus Barensibus antiquis et ex vetere chronico Beneventano sit hausta. Eandem hujus quoque partis esse rationem puto. Ubi enim diligentius quis eam examinaverit, eorum, quae referuntur duo esse genera inter se diversa reperiet. Quorum alterum res continet singulares in Apuliae partibus gestas qua ex annalibus Materanis haustas esse inde concludendum est, quod ejus urbis et saepissime et
copiosissime res memorentur, ut: 1054. obiit Sic prothospatarius Materiensis.1080. et in mense Julii 2 die eiusdem mensis mortuus est Robertus comes eximius et Hecti sunt Normanni de Matera secundo et coepit regnare Osredus comes, filius ejus, pro eo in Matera in vigilla sanctae Mariae mense Augusti.
et ejusdem modi sunt res annis I 024, 1064, 066, 1079, 1082, 1093, 110I, 1102 scriptae. y Barensium quoque re
rum aliquot locis I 069, 07l 1079, 080 1087 sit mentio
neque vero unquam ita, ut ex ipso Barensi fonte haustae eae esse putandae sint, id quod clarissime apparet si et nostrorum annalium et Anonymi Barensis qui in eisdem rebus versantur inter se comparentur loci sic: Lupus. Anonym Bar.
1057. in mense ali corpus 10 17. ind. 10. Nono die n. beatissimi icolai irrensis epi trante Magi adduxerunt nostri seopi a quibusdam Barensibus o Barenses beatissimi S. Nicolai praedicta irrea ablatum in Ba corpus. rum devectum, caput civitatum
Nihil hic indicat, eum qui priora scripsit arensem fuisse, immo vero non est alia de Barensibus quam de rebus
Nescio an etiam quod anno 1042 Iegimus: Et in mense Septembris Gulielmus electus est eomes a Matera'. ex Maurano illo fonte haustum sit. Noque enim Gulielmum, quem Melitae tunc comitem Normannorum electum esse novimus cf. AmatnmII. 28ὶ hic eomitem a Matera dici explicari posse vi-dgtur, nisi ipse Materanna hoe seripserit. Dissiligo b c Orale
46쪽
40 aliarum Apuliae urbium Acheruntiae, Brundusii, Oriae etc.
disserendi ratio. Alteri generi tribuenda esse videntur quae non in Apuliae solum sed in totius Italiae atque universi orbis quasi conspectu gesta referuntur. Sunt aut res a Normannis principibus gloriosissimo aut infra aut extra Apuliae partea
1076. Comprehensus est quidam nepos Africani regis a Ro-gerio, fratre ducis Roberti, qui praeerat Siciliae, cum Ibo navibus in civitato Magaria. Et hoc anno dedit praefatus dux filiam suam nurum imperatori Constantinopolitano.
aut quae ne ad eos quidem pertineant, ut:
1047. . . et in mense Junii supradictus papa Benedictus per poculum veneni occidit papam Clementem. 1067. in mense aii mortuus est Constantinus o Ducos imperator et Michael, filius ejus, suscepit imperium. Et hoc anno apparuit stella cometes et comes Normannus Robertus seeit hellum cum Araldo rege Anglorum et vicit Robertus, qui et sactus est rex super gentem Anglorum.
Qua ex eodem fonte unde priora illa, id est ex annalibus Materanis, hausta esse minime persuadere mihi potui. Primum enim Materam eum locum esse, unde annales ejusmodi quasi universalem historiam spectantes oriundi sint, negaverim. Erat enim et est urbs parva, ne maris quidem littori contigua, neque aut civibus ejus aut monasterii alicujus infra eam siti monachis ullam singularem cum Normannorum principibus rationem intercessisse, qua ad res eorum scribendas incitatos illos esse conjiceremus, memoriae proditum est. Accedit aliud argumentum, quod ipsius orationis spectat formam. Quibus enim locis una in annalibus nostris et rerum Apulicarum et quae ultra eos fines quasi progrediantur fit mentio tanta earum est discrepantia, ut ipso initio ab eodem utrasque autore scripta esse minime vero simile sit sic:
I082. Et hoc anno Alexius imperator coli in grandi exercitu iniit bellum eum Roberto duco haud longe a Durachio et terga versus fugit cecideruntque in ea pugna plus quam 6000 ex suis, suerunt autem in ejus exercitum milia hominum. Et
47쪽
dominante isto Alexio imperatore episcopus Rubensia nomine Guislibertus donavit priori Montispilos ecclesiam Sancti Sabini, quae est in civitate ubi eis.
Nonne hic ipsa illa verba, quibus inepte res inter se coisputantur: et dominante isto lexio indicant duos quasi
pannos diversi generis ac coloris esse consarcinatos 7 Rectam hanc esse nostram sententiam clarissime apparet alio quasi in auxilium vocat autore Romualdo Salernitano.
De quo quum infra sit fusius disputandum, hic quae cum nostris annalibus ei intereedat ratio exponere suffiei Duplex ea est. Nam primum jam vir doetissimus Meo M animadvertit plurimos Lupi annalium integros locos Romualdi chronico esse insertos. sunt ei de annis l044.1046.1063.1064. 1066.1068. 070 107l. 072 10 76 1077. 080. 08 l. 088.1089. Quos quidem jam idem ille vir conjecit non ipsum
Romualdum recepisse, sed quum ab alio in margine essent notati, postea ab imperitis librariis orationi ejus esse interpositos. Rectam hanc esse opinionem locis, quos assert, probari arbitror Quorum aliquot in usum eorum, quibus liber ejus praesto non sit, repetam. Anno 1077 ubi alium autorem secutus Romualdus copiose Salernitanam urbem a Roberto Guiscardo oppugnatam et captam narrat, inepte mediae ejus orationi interposita sunt Lupi verba: 076. Et hoc anno dedit praefatus dux filiam suam nurum imperatori Constantinopolitano', inepte in fine sequuntur Lupi verba I 077, obsessa est civitas Salerni a Roberto duce Normannorum et compraehensa est ab eo. Anno 1066 postquam Romualdus scripsit: Hinc etiam ipse dux Barum obsedit Apuli civitatem et triennio eam incessanter oppugnavit terra marique', sequuntur Lupi verba ad 07lὶ , pontem quoque ibi in mari secit. Totus autem ille Lupi de a. 107 locus post
quae de eodem anno Romualdus memoravit iterum repetitur. Sed etiam alia inter utrumque autorem intercedit ratio
48쪽
multo gravior quam nemo adhuc animadvertisse videtur, ea scilicet, ut plurima, quae inde ab anno 1086 Romualdus resert ex eodem fonte hausta sint unde pars eorum quae apud Lupum inveniuntur. Id quod aliquot utriusque locis inter se eollatis illustrandum est:
LupuS. 1087. In mense Mai corpus beatissimi Nicolai Hirrensis episcopi a quibusdam arensibus a praedicta irra ablatum in Barum devectum, caput civitatum Apuleae. Hoc anno abbaa Desiderius Sancti Benedicti montis Casini consensu quorumdam no-hilin Romanorum faetus At papa Romanus vivente adhuc Clemente papa, qui fuerat Ravenna archiepiscopus.1092. Dum Mideretur Ortes civitas a Boamundo auxilio quorumdam Orietant dissipaverunt ejus obsidionem et ipse Boam undus fugam petens cunctum ejus apparatum et signa ceperunt.
1087. Ind. 10. Menso Hadio corpus B Nicola demirrhaea translatum in Barum Apuliae civitatem fuitque virtus domini ad sanandum nullio infirmos. Eodem mense Victor, qui et Desiderius, Casinensi abbas genere Samnis, Post duos annos, ex quo Gregorius oblit papa est ipse ordinatus.1091. Eodem anno dum obsideretur Oria civitas a Boamundo
auxilio Roberti de Anse Oritani
dissipaverunt obsidionem suus, ipso Boamundo fugam petente, cum toto ejus apparatu.
Et eundem in modum inter se respondent plurima, quae
uterque memorat. Atque hanc quidem eorum esse rationem,
ut pauciora Lupus, Romualdus plura ex communi fonte hauserit quum jam loci, quos citavimus, indicent aliis etiam clarius monstratur; ut anno 1097, ubi de cruciferorum expeditione agitur Lupus ait: Boamundus cum comite S. Egidii et en mcomite Normanniae et aliis comitibus occidentis etc. Ro- mualdus etiam aliorum illorum comitum nomina exscribit; anno 1088 Lupus brevissime bellum inter Rogerium et Boa-
mundum fratres ortum memorat, Romualdus idem copioso exponit.
Quamquam igitur intima quadam necessitudine hae Lupi
49쪽
annalium et Romuald chronici partes conjunctae sunt, tamen nonnulla, quae narrant, inter eos autores non conveniunt. Id quod si accuratius persequimur, reperimus quibus Lupi annalium locis nil simile apud Romualdum respondeat eo eSSe, qui bus de Materae, Acherontiae, Brundusii Barii, id est de singularibus Apuliae rebus agatur contra quae et Lupus et Romualdus habeant communia plurima ejusmodi esse, ut universalem quasi historiam spectent res Normannorum principum, paparum cruciserorum expeditionem etc. pauca ad ipsius Apuliae res pertinere, sed eas quoque majoris momenti ut 1087 corpus s. Nicola Barium translatum, quae res quam fuerit celebris inde liquet, quod etiam in annalibus procul scriptis, in Annalibus Beneventanis, Cavensibus, memoratur 1090 ingens Acheruntiae urbis incendium . Jam id quod in Lupi annalium hanc ultimam partem inquirentes modo posuimus, ex duobus libris eam esse conscriptam, quorum alter res majori momenti, praecipue Normannorum principum tractaverit, probatur. Nam quae alteri illi tribueramus, etiam apud Romualdum Salernitanum reperiri, quae alteri, deesse ei ostendimus. Ac ne quis nobis objiciat id quod comparatis Lup et Romualdo conclusimus non necessario inde sequi, fieri enim posse, ut, quum liber quo Romualdus usus est idem et maximi et minimi momenti res continuerit, alteris omissis ille alteras solas receperit, ad chronici ejus priorem partem provoco. Quum enim illic et gravia et levia promiscue memoret, omnino non quae in fontibus repperit cribro quasi crevisse eum concludendum est. At qui ille est fons, unde et Lupus et Romualdus hauserunt Accurate definire non valeo, neque enim ulla sere repperi indicia. Id solum ex tota eorum, quae a duobus illis autoribus servantur, ratione conjecerim annales fuisse in
Italia inferiore ab homine ipsis rebus, quas narrat, aequali scriptos, qui idem ex altiore quodam fastigio, non ut alii plerique annalium scriptores ex monasterii quasi cellae fenestra res spectaVerit.
50쪽
Jam quae esset Lupi annalium ratio, ut et priore et posteriore parte o compluribus sontibus hausta rea conjunctas inter se continerent, cognovimus. Quamquam qui fuerit ille totius operis confector et quo tempore scripserit valde ambiguum es Sacerdotem seu monachum eum fuisse eis ex verbis fortasse conjici possit, quibus anno I 08 utitur, siquidem ipse, non vetus autor, quem secutus est, ScripsiSSee putandus est:
1081. dux Robertus . . . praeparans se qualiter cum grandi
apparatu navium et militum innumera multitudine ad regiam tenderet navigio urbem, Dam misericord mi omnipotentia dei, qui dissipat ac reprobat cogitati one atque consilia principum
non eae suo procedentia, profluvio ventris extinctus esti
Neque enim, ut Peregrinus vult studio Graecorum dicta ea, sed nil esse nisi verba putaverim, qualia sacerdotuli conterere solent. Denique monendum est et Lupum et Anonymum Barensem in annis ordinandis calculum Graecum adhibuisse. Id quod multi loci ostendunt, ut:
Lupus. 1081. Robertus dux intravit Trioarim mense Octobris. Et in mense Aprilis est. Anonym Bar. 1085. Transiit ipse Robb. in Romani in mense Octobr. In mense Ianuarii. . . Et in mense Iulii . . . .
Id quod si quis animadverterit rectissime dicta esse cognoscet, quae alii obiter intuentes Ialsa putaverint. Sic Lupus anno 1077 Salernum a Roberto duce captum esse falso retulisse videtur, quoniam 10 76 eam urbem expugnatam esse constat. At Idibus Decembribus. Ergo Lupus recto scripsit, quippe qui a Kalendis Septembribus anni sui faceret initium. Ac Periaius quidem Lupum nonnunquam Salernitano calculo usum esse, id est iude a die 5 Martii annum incepisse eonte nitit. Nam stella erinitam, quam anno 1067 memoret 8 l. Maias 1066 apparuisse, synodum Barensem, quam n Πο1099 tribuat, I 098 esse celebratam. Sed dubito an recte vir clarissimus dixerit. Nam synodus illa mense Octobri anni 1098 congregata est ergo etiam hic Graeco calculo nostrum
