De rebus gestis Petri De Andrea comitis troiae aliorumque virorum ex eius stirpe orationes auctore Christophoro Coppola

발행: 1856년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

modius Hui periculo unum remedium repertum , si illis ea sive custodia sive tractatio committatur, quibus cum ingentes haereditariae divitiae sint, expletis iam ac penitus contentis, nulla sit domestici census augendi cura cui cumulum ex foedissimo peculatu addant. Verum si hi ex illo genero sunt, quibus cum divitiae sint omnia, in quibus summum hominis bonum constitutum putant, nulla suerit animi excolendi ac doctrina comparandae cura num tantae rei agendae pares erunt, aut nullo illis cum communi censu publica incolumitas reditura Haec illa disseultas est, haec sollicitudo, qua magnopere principes torqueri videmus, cum gravissimo huic negotio aliquis praesciendus st: aut enim stupido e ditiorum genere stipiti, aut allido e columnariis veteratori publica se tuna committenda. Par in utroque consilio periculum sive enim ex imperilia, sive ex cupiditate , semper illi

pereundum.

Age ex tristissima hac consideratione animum expediamus ac ex viri memoria eum reficiamus, cuius virtuto difficultates omnes explicatae, ac publica incolumitas confirmata. Ioanni quidem nonnisi modicae erant divitia, tenuis census ex temporum enim iniuria, Crerum publicarum conversionibus laetum erat ut domestici census summa graviter minueretur. Verum avitas

illi opes adversa fortuna eripere potuerat nullo ero modo splendidiorem ab avis acceptam virtutis haereditatem. Hanc ille et custodierat cautes; et doctrina , ac exercitationibus homino ingenuo dignis auxerat modicus igitur opibus Ioannes animo ditissimus. ullum ergo ex sua tractatione publicae pecuniae periculum. Quis enim suani abstinentiam non commemorata uis non miratur cum

82쪽

meminit sua illum tenuitate contentum , eum posset subito ex angustiis illis so expedire, maluisse honeste, die sua fortuna uti, quam cum dedecoro ac reipublicae detrimento ditari Qua non erat tum hominum admiratio, cum viderent eodem vultu, eodem habitu, eadem severitato nobilissimum virum in publicum prodire, ac sui muneris negotia expedire, qua antea utebatur Imo si quid in vitae suae cultu immulatum est, illa macies erat ac squalor quem studium illud suum adsiduum ac acerrima in communi bono curando cura asserebat. Hinc illud laetum, ut publica fides, quem primum suo admini

strationis ructum eum collegisse novimus , subito recreataeonvalesceret. Cum enim vix nomina sacer aerari liceret tenui admodum aceepla summa pro ingenii laenore, uno die citatissimo cursu eo evecta est, ut nullius nisi qui ocio

Supra centum nummos asserret, nomen reciperetur. Τanta

scilicet invaluerat in omnibus ordinibus docloanno de Λndrea existimatio, ut fides quae pone Omnino conciderat, firmissima ac tulissima haberetur. Haec salis sit commemorasse, ne tanta viri abstinenlia praeconio suo careret Verum alia longe maiora, vocant quae nefas esset praeterire. Haec enim gloria si cum hominum cupiditate comparetur, magna quidem est atque inaudita verum tenuis omnino ac in minimis ponenda, si publica utilitas spectetur. Quid enim commodi est, si nullum detrimentum publicus census capiat iunc augeri, hunc ditari, hunc adeo explere ac cumulari, ut ex opia et pene satietato aliqua in commune Ommodum evadant atque Oxundent, id ingenii est solertis atque industriae ; id dei atque osticii Primum enim cogitandum qua id ratione seri possit. Huc animum advertile,

83쪽

audi ores, ut eum quantum in hoe incommodum si vi- Ortiis, quid de Ioanne de Andrea iudicandum sit statuatis. Dilandi enim aerarii ratio quamplurimis expedilissima ea vero est ut a privatis pecuniae quamplurimae novis vectigalibus imperatis corrogentur. magnum illud dissidiorum omentum, quo populi, ac populorum reciores seinduntur ut nulla ope nullo studio gratia conciliari possit, ac diuturna eonsagratione civitales incendantur. Quantum pecuniae aerario additur, tantum devotionis ac studii in principem detrahitur. Quis igitur durissimam illam publici census augendi rationem probet,qua privatorum domus penitus exhauriuntur Excilentur, adsint viri sapien. tissimi, quorum ingenia haee iampridem eura torsit, quo

rationem hanc landiu expetitam invenirent, ac emtatum rectoribus proponerent, qua cum commune ditescat, privati census non exhauriantur Ioanni illa sive ex aliorum seripsis

hauserit, sive ipse meditando extuderit, sane facillima. Dissicilis uim haec cura est , ubi aut pauci aut steriles agri sint, ex quibus copia colligatur , aut desit agris hominum labor, atque alacritas , quae subigat, ac colat: verum ubi haec adsunt , quid superest nisi ut haec cessaro ac liari non sinantura Ergo huc omnia Ioannis studia conversa in hanc cogitationem animum demisit; hoe dies noctesque accuravit quid autem profecerit, testis vastissimus illo Apuliae inferioris tractus, quo velus illa

ac celebratissima Daunia continetur. Huic pene omnino cessare necesse erat. Ex veteri enim instituto perpetuis illo colonis locatus erat; verum ea lego, ut nonnisi minimam agri conducti partem aratro subigere, ac frugibus Dequentare possent reliqua pascuis mutandis relinquerentur id vero annuo vectigali non modico redimerent.

84쪽

Quid ineommodi in hoe esset , malo in aliorum iudieio relinquere quam in oratione mea ponere. Illud praestat

eommemorare hoc per Ioannem amotum dum magno animo ausus est legem proponere , qua liberi omnino essent agri illi ac omnibus copia fieret illos qua liceret ratione excolendi, ac culturae, quae aptior videretur, addicendi Legem magno animorum motu agitatam , ac tandem sapientiorum iudicio non consirmatam modo , sed maxime collaudatam mors Ioanni impedimento fuit quominus a Rege sapientissimo ratam habitam cerneret, novamque indo sibi comparatam esse gloriam laetaretur.

Utinam eadem ille lego omnia, quae instituerat, perseere potuisset Verum specimen praeclarissimum illud sui ae

exemplum, ad quod cum non Νeapolitani modo rerum moderatores, ged exterae gentes se componerent, magnam publicae rei, a communi thesauro aeeessionem attulerunt. d nobis certe, quibus tantum virum Deus largitus erat fructus non modisus cessi Verum quae tanta potest esso dicendi saeuitas, quae ne dicam exornare, sed vel enum rare ea possit, quae hae ratione publico censu in commvno commodum esseeta sunt Duo tamen laeero non

possum, quin ommemorem pontis primum Liri trajiciendo constructionem a celeberrimum illud haeus Fucini aquis deducendis emissarium. Me ampridem inchoata, haeserant ae desperato pene ex Meunia desectu pere, miserae genies, quarum maxime intererat illa perfici, non medioeri aegritudine metuque laborabant Laeus enim illius intoreepta ex obstructo veteri emissario aquae aeaestuantes, vastationem , ae ruinam sinitimis minabantur: exeis vero ponte, qui ex coniuneiis ratibus onflabat,

85쪽

interelusa omnino erant inter eapolim ac Romam itinera. Ergo omnium pene votum fuerat, ut ille non reficeretur

modo verum ea ratione construeretur , ut lutum ac stabile iter trajicientibus praeberet. Quamobrem eo molestius

intermissum opus videbant, quo gratius antea suerat, quod illi per nostros Reges manus admoverentur. Verum omnis formido per Ioannem soluta publico enim censuper suas curas subito instaural alque aucto praesto fuit summa hac publica incolumitas asserta ac confirmata.

Nam et pontis absoluta sui instauratio, et Fucini lacus alveus ita aggestionibus detersus, ut in Liris siuenta emissasi aquae interminatam planitiem aratro subigendam tradiderint, uberrimasque fruges vicinis oppidis suppeditarint. Verum quae pars vita est cui Ioannis beneficentia desulta Derivationes eo frequentiores, ac uberiores quo

auctior census ac publica summa sarta tecta per eum

praestita. Ergo militiae stipendia, artibus praemia, Publicis operibus praesidium, omnibus ornamentum, ac deeus paratissimum. Verum illa lacero non possum, quin propius attingam, quae ad studia attinent. Intelligebat vir sapientissimus se quantus erat totum studiis deberi cumque ea esset in patriam charitale, ut nollet commoda quae illi ipse asserret cum sua vita extingui, id egit, in id incubuit, ut ea instituerentur per quae ipse continuo reviviscere quodammodo posset, ac publicis commodis adesse. Ergo eo cogitatione abiit, ut cum nostra hae iacivitate quamplures sint ludi omnibus pene diseiplinis excolendis constituti , duo adderentur, quibus id pra cipue propositum , quod ad ea studiorum genera pertinet, quibus quae sui sunt muneris illustrarentur ac exc

86쪽

lerentur. Quamvis quodnam ex publicis his nostris muneribus est, cui per Ioannem non provisum aut quodnam est quod illi inerementum ac decus se non debere satetur Adesto, auditores, a quem animum vir hic in patriam ac bonarum artium deeus gereret, considerale. Cum enim hic saepe accidat ut certamina ac concertationes instituantur quibus multis concurrentibus definiatur, cui litteraria aliqua ars publico profitenda mandetur, accidit ut cum uni victori praeclarum illud munus cedat, reliqui Omnino exortes ac vacui diseedant. Verum ea conditione illi non sunt, ut omissi, sibi et reipublicae essent. Consilio igitur providendum, quo sua etiam his et laborum merces et praemia essent consilium addidit Ioannes Dolebat hic iamdiu aegerrimeque serebat honores et Teia apud nos saepe illitteratis ae rudioribus mandari et neque enim si Sinensibus ea ex veteribus institutis cura , ut rempublicam non capessant nisi qui facto periculo se doetosae eri quadam eruditione expolitos probarint ullo modo ferendum arbitrabatur, publica munia etiam ex minimis ab his exerceri, quorum vel nulla vel levis esset cultura; minima scientiae opinio. in enim alissi inam alere vidit viam ielerrimae illi regnorum pesti, ex qua nulla non pernicies pertimescenda. Haec ut labes a nostra republica abesset, rationem Ioannes de Andrea suppeditavit. Illis enim certaminibus aderat eorum qui certabantis

mina recipiebat quos victos abire videbat, his praesto erat sibi adiungebat aut aliquem in publicis muneribus locum ipsis dabat. Verum in quae maiora hinc commoda derivata dicam, in publicos honores ae ossicia, an in litterarias disciplinas ae ludos Hinc enim excitata ingenia: hine additi ad studiorum labores stimuli quibus enim lau-

87쪽

tum ingenium non esset, ui summos honores adsequi possent, illa lamen spes supererat, sibi aliquem locum non defuturum , dum aliquod sui specimen dare posse Di. Ergo recreati Iudi renovatae Oetrinae instaurata instituta, an ut discentium numerus, ita in discentibus ardor ullus, illo nunc reliqua quaedam enim menti veluti

extra Se raptae Occurrunt quae eam hic immorari non sinunt.

Nam illud quaerere libet virono huic erant nati erat uxor, erant omnino domestica negotia, in quae suarum eurarum pars impendendi Natos duodecim ex uxor tum nobilitale generis, tum splendore virtutum elarissima su- fleeperat, quorum natu maior avilo nomino insignis, i signi etiam lumine enitet, cum et eques hierosolymitanus, et publicis muneribus in exemplum iungatur. Negotiis igitur vacuus certe esse non poterat. Quomodo autem lania ae lanio studio in commune commodum conserro poterat Te, Paule sanctissime, appello: le hic monitoroae doctore opus est; neque vereor ne aliquis me reprehensurus sit quod tu hic testimonio utar, cum de viro civilibus studiis dedito, verba facio. Fallitur prosecto si quis pulat nullam inter divinam ac humanam prudentiam eoniunctionem intercedere ac alia lego eos regi qui vitas huic brevi ac siuxae consulunt, ac qui aeternae illi ac incommutabili comparandae student. Quid enim ad vitam recto agendam opportunius quam consilium ac constanti ΤFinis per illud qui sit attingendus lum via qua ad eum perveniatur, eognoscitur per hanc autem dissicultatibus, quae sorte occurrunt, obsistitur. Hae vero unde ducere licet nisi ex altissimis illis rationibus quae sanctissima nostra religione eontinentur Quid enim in vita maxime

88쪽

sequendum oui studendum quo tendendum omnino aeproperandum quis recte novit, nisi cui religio adsideat eustos, ae monitor fidelis , a facem praeserata Prope ranti autem quantae obieetae dissicultates, quanta discrimina opposita, quanta veluti bella imminentia, quae nisi Superentur, beatus ille terminus non attingitur His vero quis se expedit nisi cui vis illa e lestis ae tacitus amatus adsit, qui tum assilientium undique hostium insidias aperiat, ac vim repellat, animo vigorem addit, quo non seiat Ergo merito hominem religioni impense addictum hune in civili vita ac communibus negotiis expeditissimum suturum praedicamus. Quare ea Pauli sententia fuit Epis pos , quos informabat, eo accuratiores in sacris re in gundis fore quo fidelius res domesticas expedirent. Ergo id ossiet ab illis exigebat ut domus curam haberent hos

considebat, deles sacrorum ministros quales me eos e plebat laturos. Mirari igitur desinamus, si ea mente , ea virtute, ea omnino vita Ioannes sui ut eum duas voluti milias haberet quibus consulendunt, ita sua studia inter eas Partiretur, ut uni non de pssse , quod altera haberet. Et de sua quidem domo si illi adesset Ioannes, O trales appello viri praeclarissimi qui ex eo orii, persectam eius imaginem moribus expressam, quotidie nobis fruendam xhibetis ac te in primis, quem aera purpura ornatum, ac supremae librorum edendorum Romanao censurae praepositum, omnibus Virtutibus longo latequo fulgentem universus orbis suspicit ac veneratur. Quare

si quid adhuc deesso videtur quo hoe viri in sua domo regenda studium constet, ab illis ipsis petatis, qui ora tione non indigent, quo doceant, sed vila sua ac mori-

89쪽

bus ostendunt. equo enim mullum Ioanni laborandum. quo non informaret a moderaretur, satis erat se illis videndum praeberes in eum enim oculos cum intenderent, iam persectissimum omnium virtutum exemplar intuebantur. Hoc illos exemplo tenens ac lacrimabundus, ostendant, aieba, gnati, magnificas alii aedes ac currus qu0s a parentibus acceperint vobis satis sit ea relinere quae a me accepistis. Amplissimam ego haereditatem V bis tradere arbitror, si quidquid virtutis in me est, ac sapientiae cum vobis communicem hoc vobis patrimonium carum sit ac iucundum 'o omnibus divitiis potius hoc si vos ornatos ostenditis, nihil erit quo aliis lariunam ad opes invideatis. Hac illo oratione Os Onfirmabat.

Haec cum penitus viri animo insculpta essent, quid mirum si tanta inter negotia constitutus cum se totum uni daret ab aliis non desideraretur' i quid enim invii titubatur; si quid aliquando ambigi aut mulari videmus , id totum ex animo est, ac iudicio quod parum

firmum sit, ac certum. Cum enim, nulla desinit Sententia est, nulla certa doctrina, huic semper veluti in pelago turbido ac aestuanti nutandum. Id illis contingit, quibus cum aut nulla , aut levis eruditio sit, ab eventi bus semper ac rerum vicissitudine pendendum. Verum certa haec ac firmissima doctrina, unde homini suppe-iit An aliquis horum ludorum est quibus o homines eommittunt, qui id iactare possit Aut quinam hi sunt, quaeso, aut quae tandem corum doctrina monne aeterna inter ipsos pugna est, ac absque sine concertatiori na, una, doctrina firmissima eaque est, quae ex religione dueitur. Qui igitur huic haeret, hae regitur, hanc ma-

90쪽

gistram a consiliariam habet, ut firmissima erunt iudicia, ae illa qua ex iudiciis vim habet, constantia. Quibus iactationibus , quibus procellis obieeius fuerit

Ioannes do Andrea, quis merito proseret Mitto invidorumae obloquenlium iudicia millo muneris ipsius ac negotiorum quibus praeerat natura, quae eum ab hominum studiis ac laboro pendeant, siuctuare ac variari necesse est. A cessit acerbissima ex domestico luctu cura. Duo enim ex natis quos ut maximo norentes, ita carissimos , Ioannes habebat, subito pono casu erepti sunt Aloisius nempe, eques hierosolymitanus, et iam litibus iudicandis in curianeapolitana praepositus, et Henricus, qui in romano Obilium collegio tantum in humanis litteris , et in distiplinis philosophicis progressus erat, ut decem numismata argentea, praemium quidem singulare, tulerit. Tunc aliquis Neapoli metusu tune vel ipsis bonis atque amicis formido, ne Ioannes tanta iactura percussus , ab assidua illa sua cura desisteret. Verum omnis metus brevi solutus, cum virum solertissimum viderunt eodem studio publica rei atris vestibus obsitum peram dare ac an te lectissimis illis natis stipatus , cum communi habitu utebatur. Omnia illi suo impensissimo religionis studio debebat.

Et re quidem vera si quid in publicis muneribus tentatur ac concussa nonnunquam solertium virorum instituta titubant, ac in praeceps ruunt, id, si causam aculescrutaris, ex hominum iudieiis fieri reperies iudieiis autem , si recto intelligis, levitatem ingenii, ac mal rum consiliorum conscientiam vim addere patebit. Cui enim certa sententia non est, huic aliorum opinioni serviendum quem vero scelerum ac malarum artium me-

SEARCH

MENU NAVIGATION