Rei rusticae libri quatuor, vniuersam rusticam disciplinam complectentes, vnà cum appendice oraculorum rusticorum Coronidis vice adiecta. Item, De venatione, aucupio atque piscatione compendium, ... Auctore D.D. Conrado Heresbachio ..

발행: 1571년

분량: 878페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

521쪽

l LIB. III. DE RE RVITICA.

o lanis annis. Quare capellas ustra octo annos non esse tertiandas suadent, quod

asii duo partu sterilescant . Mutilos . conuenit esse, sicut & aliarum gregum M thqrumaritos diximus superius , quoniam r- ' A. c0rnuti perniciosi propter petulantiam. Mutilis etiam capris maiorem lactis copiam esse asseuerant.Columellare si in illam quoque probet quieto coeli statu, attam e procelloso &i mbrifero cceio cornutas no improbat. Quibus cornua sunt, in his indicia annorum per incrementa Cornua ἀ- nodorum aestimantur. Traditur noctu tare indi- eas non minus quam interdiu cernere. I- cant. tem auersas iaceye,nec in pascuis contue- Caprarum

ri inter se. Frigus nocere huic pecori pro mores oeditur, maxime foetis, nocet & aestus. Sol lerbia eius animalis Mutianus sibi vis ini prodit in ponte praetenui,duabus obiiijse diuel io,cum circumactum angustis no

caperent, nec reciprocationem longitu do in exilitate caeca,torrenis rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcate supergressam. Gregem unum totum quam e plaribuS Particulatim cOparare melius,& meliorem,qui non ex collecti scoparatus sit

Led ex cosuetis una. Greges plurcs potius

522쪽

qu)m magnos Varro probare videtur exemplo cuiusdam Gaberij, quod a gnus facile peste inficitur, satisque magnum gregem quinquagenas. Columella plus quam centum uno clauso stribit non habendum,cum lanigerae mille pariter stabulentur.Morsus earum arboribus extitialis. Quare Baccho immolari solitae,quod vitibus noxium sit hoc pe- Caprile ipsum vel naturali saxo,

vel manu constratum probauit Columella , quoniam huic pecori nihil substernere opus, nisi cum foris pernoctandum,virgulta quaeda substernut. Pastor subinde stabulum conuerrere debet nec pati stercus aut humorem consistere,quq capris sunt i ni mica. uoniam, Ut supra memoratu,raro sine febre iunt . . & pestilentia vexant. Atqui alia pecora Dc mq' ' elim peste corripiuntur prius morbo re vr languorib. macescuntdolae capellae qua-uis optimae & hilares subito concidunt& veluti ruina aliqua gregatim prosternuntur. Idque maxime accidere pabuli ubertate solet. Quapropter statim cu V- . nam aut alteram pestis percutit, omni bus sanguis detrahendus, nec tota dic pascendae sud med ijs quatuor horis intra sept

523쪽

iopia claudenda. Sin alius morbus infe- . at,pabulo medicantur arundinis& al- spinae radicibus quas, cum ferreis pili diligenter contuderis, admiscenda a- 'R pluuialis solamque potandam pecOxi p raebcbis. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora, Vel si id fieri nequit, mactanda saliendaque. Mox interposito spatio alius grex reparandus, nec tamen ante quam pestilens

tempus anni, siue id hyemis vertatur aestate, silue autumni vere mutetur. Clim singulae laborant,cadem quae ovibuS re media adhibentur. Florentinus tradit si ciconiae ventriculum aqua coiritum cochlearii mensura infuderis, pestilentia

neque capras neque ouestentari. Si aqua

distenditur cutis, quod vitium Graeci υδωρπα vocant,sub armo pellis leniter incisa perniciosum transmittit humorem, vulnus iatum liquida pice curetur. EVPHORB. Iam de tuo peeore curando satis nobis secise videris. Vnum ab omnibus nobis praeter missum in te recidit, ne pelactis cura, praecipuo nostro alimento.HEDIO. Quoniam ex hoc animaliu Iacii cura genere, quorsi curae narrauim', no asper suurum,

nandus lactis prouentus redit, ius quoq; Casem.

ratio

524쪽

bi causa sumimus liquentium maxime alibile.Discrimina lactis vel ab animalium natura, humanum, bubulum, ouinci, caprinum,asininum,equinum, camelinum. Maxime alit humanum,mox in

prinum.Vnde Iouem capra nutritum dixere poetae. Dulcissimum post humanum est camelinum. Cameli lac habent donec iterum grauescant. Efficacissimuasininum.Asne continuo pregnantes lactescunt. Bos non habet lac nisi a partu.

Stomacho accommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba Vescuntur. Bubulum medicatius & aIuum maxime soluit. Ouillum du Iesus& magis alit,stomacho minus utile,quoniam est pinguius.Omne vernum aqua titis aestiuo,& de nouellis. Innocentius decoctum,praecipue cum calculis marinis. Lac nigrum oues praebere in Ponto ad flumen Astacem Plinius tradit. Lacgeneratim omne,ut Dioscorides tradit,

boni succi est, stomachum & intestiva

inflatione vexat, vernum dilutius & aIuum magis emollit. Distri mina lacti a pastionibus &pecudum natura atq; mutictu su-

525쪽

sirinuntur,Varrone teste. Λ pastionibus,quod fit ab hordeo &stipula & omnino arido & firmo cibo pecude pasta, idque alibile. Ad perpurgandu id, quod ii viridi pascuo,&eo magis fluxe ex herba quae eadem & ipsa sumpta perpurgare corpora nostra solet. E salicis cortice, si Beryto credimus,pasta pecora acerbu& praestantius lac praebere,& multo magis acythi si pabulo. Nostrates maximEprobant e sporta,& trifolio, & pascuis luteis floribus abundantibus. A pecudum natura lactis distrimen , quod melius Evalentibus,& ab iis, quae nondum vete res sunt,quam contra. A mulgendo optimum est,quod neque emuletum longe abest a mulso,neque a partu cotinuosiumptum, ut est olostra prima a partu spongiosa densitas lactis. Probari autem lacan purum & non corruptum,iunco acuto immisso& extracto lacteque ad unguem instillato,si mox defluxerit,indicium est aquae admistae, sin constiterit in ungue,purum iudicatur. Schiston lactis gen' adiectione guttulae mulsi vel aceti a concreto lacte discriminatum,ut docet Dioscorides.Pingue lactis cremorem appellat Celsus.E lacte butyrum fit,

cuius

Colost . Iac quo pacto /betur

an purum.

526쪽

euiusvius&sii in serioribus Germanie pω , pulis plurimus & commodissimus, alias tamen nationibus quoque & veteribus atque adeo Patriarchis usurpatum butyrum & sacrς&prophanae testantur historiae. Huius utilitas cum ad alia tum ad famem sedandam & ad vires coseruandas commendatur. Fit autem butyrum e lacte statim e mulctralibus in conchas te sticulasque,fictiles magis probantur, eslata magis quam profunda effusum. Inde altero die aut tertio pingue illud, quod summum lactis tegit, ante cremorem vocari diximus, id ademptum collectum in vas immitti itur oblongii magis qua latum cylindrica figura,&si sint

qui etiam alia vasorum serma prona at que iacenti viantur, crebraque agitatio ne sursum ac deorsum lac concutiunt donec pingue a liquidiore secernatur, primum velut in micas& post continuata

agitatione in massam cogatur. Inde ex emptum aut recens manditur, aut sali-- tum reconditur.Tenue autem lactis abutyro separatum velut Schiston famiIiae aut porcis vitulisque in cibum datur Decastosa non insalubrem neque ingratum. Fit &ciemio. caseus ex omni sere lacte quadrupedum

527쪽

inuctile vas insuso, indito adiecioque pauxillo coaguli, nempe lactis duobus eo ghs magnitudine oles, ut coeat. Probat coagulum leporinum authoe dinum ma Coagalum gis quam agninum Varroni: Nos plurimum utimur vitulino. Sunt qui addunt lac ficulneum & acetum. Alij ut titur pellicula quae auium Ventribus adhaeret vel agrestis cardui floribus . Lac quo re centius & purius hoc caseus fit mel ita or, nam eXm isto aut cui pingue sublatum factus caseus celeriter aconem concipit & indurescit neque struari diu poterit, quare celerius absumendus aut dis. trahendus dum adhuc viridis succum retinet. E pingui & recenti lacte factus diuturnae custodiae idoneus est: caseus,&teneritudinem succosamque pinguedine diutius retinet. Duabus aut trib. ho- .ris a coagulo indito lac concrescit, cras

sumq; ipsum in formulas aut fiscellas calathosq; vimineos mittit,aut P tyrocneste exprimit, vel si casei pusilli sint manu

xime em resert mox seru sic liquid hi il- serutictis.lud quod defluit vocam')sicolari,&ὶ cocreta materia separari neque permittere ut sua sponte pigro humore defluat . Qui grandiores caseos faciunt,

528쪽

sormas in hoc paratas habent, ac pondera su per imponunt,quibus serum exprimatur. Deinde calathis aut sormis exemptos in crates vel mundissimas tabulas loco opaco &frigido atq; a vetis remoto salibusque conspergitur, ut & acidum liquorem exudet atque ita componunt ne

se contingant.Vbi iam conspissatus duratiorque factus, vehem et ius premitur,torridoque sale contingitur ac rursus ponderibus cou densatur,sic neque fistulosus neque aridus prouenire creditur. aure vitia solet accidere, si vel non satis pressus, aut nimium salitus. Sunt qui virides pineas nuces in mulctra demittunt &super eas mulgent lactique permiscent atque congelant. Alii thymum tritum frequenter gelatum cum laete cogunt. Similiter qualemcunque velis saporem es licere poteris adiecto,quod elegeris,c5dimeto seu pi peris seu cuiuscunque pigmenti. At Columella optimum caseum iudicat, qui minimum medicaminis habet. Casei maximi cibi sunt bubuli & qui disti iacillime transeant sumpti. Secundo Io co ouilli sed minimi cibi,&qui facillimὰ deiiciantur, caprini .Equinos eosdem esia sectus quos bubulos habere tradunt.Fiut

529쪽

& camelini casei &asinini:bubulini Romae in delitiis E caeteris animanti b. quae Casios non utrinque dentata, & quae plures quater- fieri exaninis mammas habent, caseum no fieri pro mantib qilitum,quod horum lac non coζat, Sca- plures quassio sit inutile. Commendantur nostra qu iter in1tate ad Padum facti,qui Parmenses Vor trabeant cantur magnitudine & sapore in precio ... habiti. Nam octoginta librarum & ma- χiores in externas regiones transportans. μ m υς Plinius scriptum reliquit Luneses ad sin gula milia pondo premi. Martiali celebrantur Lunenses, Vestini, Velabrenses, T rebulani. Laudantur & Batauici atque Anglici, qui&ipsi mercimoniis cum exteris permutatur. Vitia caseorum, viattigimus, si sicci,si fistulosi. Seruari aiunt caseos &durabiles fieri, si aceruo leguminum maxime cicerculi aut frumenti teguntur. Molles casei magis sunt alibiles quam aridi,&stomacho utiliores,neque

in corpore resides, veteres contra: unde tritum prouerbium, Caseus nequam nisi recens, senescentes autem in musteum saporem redire, aceto e thymo maceratos, aut etiam vino. Si ob vetustatem durior

aut amarus sit,in omelysi hoc est farinat s x hordeo non torrefacto) permadescat, Omeluli.

deinde

530쪽

brosia loca maxime ubi aqua sit c. Priusqv m procedant ad pascua conditivis cibis si istinentur, ne immaturis& viridibus herbis aluus citetur,quo vitio maxime emaciantur. Post meridiem rursus lenito feruore pascunt. Hyberno temporς non prius educuntur, quam pruina eua nuerit& colliqueat glacies. Et si ad suarii vocem agnitam accurrunt, tamen ad buccina vel pastum, vel domum porcos reuocados mauult Varro, siue sint pascedi,seu includendi. Pabulum pr bendum logius, sic enim minus deperit,&, Vt spatium sit pascendi minoribus, ne a maioribus depellatur. Vbi buccinam sonuerit, et iasi loginquo &sy luestri loco dispersi νημημ'

sint, mox accurrere dicuntur. Polybius porci l tradit Italos ea cosuetudi ne uti, ut subul g liri. ci porcos no sequantur e vestigio, ut alijs locis, &Graecis mos est, sed ad spatium aliquot progressi buccina sonant, porci Vero a tergo buccinae sonitus consuetudine assueti ad miraculum sequuntur et i am numerosissimi greges. Adeo vocem subit agnoscit & obsequitur, si Aeliano credimus, ut etia piratae cum in Tyrrheno mari appulissent, & ex hara por- cos plures impositos naui abduxissent,

SEARCH

MENU NAVIGATION