장음표시 사용
11쪽
ratius, quam Naturam rerum opus illiit admirabile , quod sui cognoscendi gratia effecit Artifex summus, intime perspicere, ac in eo veluti in speculo ipsum mel ADtificem venerabunda mente intueris Nullus igitur dubito, PRINCEPS SERENISSIΜE, eam philosophiae partem , quae tam sublimia tradit, in conspectum l uum proseris. Etenim Summus rerum Arbiter quam sublimes SERENITATI TUAE concessat animi dotes & eam comitem esse jussit co poris formam, quae spiritum excelsum latere non sinit intuentibus, ut in admirationem venerabundam toti protinus rapiantur. Nihil vero tam sublime a Natura datum, quod non industria augeas, amplifices atque perflatas, ut jamiam in tenera adhuc juventute illarum virtutum haud fallacia edas documenta, quae in Rep. prudenter ac feliciter administranda omne ferunt punctum. In primis etiam avitus ille, scientiarum profundiorum amor, quibus Naturae ac Artis arcana revelantur, tam altas in animo egit radices, ut quotquot ad eas excolendas animum a Ppellunt, certissimum sibi praesidium polliceri debeant. Totiorbi erudito, PRINCEPS SERENISSIME, haud fallacis spei indicium minime fallax edes, ubi quod humi In me assero opus gratioso vultu intueri dignatus fueris: quo cum si amctorem alias respicere volueris,sere ut voti compos reddar, haud vana spe lachor. In Te spes Hassiae omnis: quae ne fallat, Deus Ter Optimus Maximus SERENITATEM TUAM sal vam & incolumem esse jubeat.eminentibus,quibus iam excellis virtutibus, nova in dies incrementa addat. Haec mecum vovet Hassia, vovet Academia Marburgensis , vovent boni omnes. Tu vero DOMINE CLEMENTISSIME, Tuam in me gratiam perennem esse jubeas, qua mihi nihil antiquius esse debere intelligo. SERENITATIS Tb E.
12쪽
SyehoIogsae partem aIteram iam in Iucem emittiamus, quam rationalem appellamus. In ea rati nem reddimus eorum, quae in Psycholosia empirica experientia magistra nobis innotuere. N vum est, fateor, hac ausum: nemo enim hacteinnus philosophorum exessentia animae rationem a priori reddere conatus est , cur istiusmodi potius in sint facultates, quam aliae, & cur anima has potius in modificationibus suis sequatur leges, quam alias. Non tamen ideo eensuram meruisse mihi videor, eum nemini philosophorum non sit integrum in scientiae terminis provehendis vires suas periclitari. observavimus vero leges, quas Philosophia prima n tionum directricium eonditrix praescribit. Idcirco primum inquisivimus in essentiam atque naturam animae, tum ut constaret, unde intelligatur, quaenam Disiligod by Gorale
13쪽
universum convenienter mutationibus, quae in organis sensoriis contingunt, sensibilibus in eadem agentibus. Evicimus autem independenter ab omni systemate explicandi commercium , quod animae cum corpore intercedit, inesse animae vim sibi repraesentandi hoc universum eo, quem diximus, modo & in hae vi pro diverso ejus respectu non minus
essentiam, quam naturam animae consistere. Mox vim istam altius scrutati ostendimus , animam continuo producere singulari quodam modo ideam totius universi quoad omnes mundi status, ita ut ideis partiali bus singulis infinita insint, atque ideo ex uno colligi possint cetera, quam. vis diversa ratiociniorum serie. Ex finitudine autem animae deducimus, quod non omnes perceptiones, quas idea ista universi continet, sint immediatae, ac inde porro docemus, cur harum certae sint leges, quas anima violare nequit. Loquuntur leges istae perpetuam quandam hasemoniam Inter modifirationes animae & quosdam in corpore existentes motus, ut adeo subinde ex iis, quae in corpore fiunt, colligatur, quaenam animae inesse debeant, quamvis eorum nobis conscir non simus, & vicissim ex iis, quae in anima observantur, intelligatur, quaenam in corpore accidere debeant, quamvis ea in sensus incurrere nequeant, harm nia animae ac corporis, cum harmonia praestabilita Leabnitii non coniundenda , inter principia heuristica psychologi ea hoc pacto sibi locum vi
dicante. Reipsa igitur ostendimus nullum dari modificationum genus in anima, quocunque tandem nomine veniat, quod per vim repraesentativam universi, qualem animae inexistentem stabilivimus, mtelligibili modo explicari non possit, & quales singulis in corpore respondeant mutationes harmonicae perspicue docuimus. Theoriam, de qua diximus,
eerto consilio independentern ab hypothesibus pbilosophorum de uni
ne animae cum corp0re effecimus: cum enim illae disceptationibus sint obnoxiae, parum consultum videbatur alienis litibus eandem implicari.
Eo fine aperte docuimus , quod salva theoria nostra nomen hypothesidare possis, quodcunque volucris. Tres hodie celebrantur philosophorum nypotheses commercii, quod inter animam atque corpus intercedit, explicandi gratia excositatae, systema scilicet innuxus physicr, causarum occasionabum di harmoniae praestabilitae. Singulas fideliter exposui, ut ab omnibus facilx intelligi possint. De sinsutis citra partium studium dixi sententiam, liberum unicuique relinquens, cuinam assensum suum praebere velit. Mea enim parum refert, quid de causa commercii animae cum corporς stptuatur. amvis autem haec Psycholopiae pars tota hypothetiea videri possit, di eo etiam consilio a Psychologia empirica sep/rair fuerit, ne principiat quibus in Moralibus praesertim ute
14쪽
ligi vix possiunt. Eadem singularem quo G usim h-δet philosophia
morali, in qua perceptionum evolutio ad compescendos affectus & d trahendam Ipeciem bono apparenti mirifice prodest. Dogmata de spiria tu di animae spiritualitate ac immortalitate non modo in Theologia natu.
rati diphilosophia morali; sed in defendenda quoque Religione christi
na adversus Antiscripturarios omne fert punctum. Alios usus tacemus,
quos lectores seduli atque attenti operis hujus psychologici in se experientur. Quoniam vero Theoria nostra psychologica nequidem a systemate harmoniae praestabilitae pei αν- unde ansam calumniandi desums runt invidi ae malevoli ι, tu sis liniωhim i melligent omnes, quam sita veritate alienum, uiuuartam nomaas 'hi 3phiam harmonia praestabilita tanquam unies fi lamenturales a citerum mntio praetereunda non
sunt singularia prinis pinvidentia divitiae s latis documenta , quae
eo ipso tempore expertu&-mitu operi Mila psychologico edendo incubui. Cum enim annii superibvli: imp dies, illucesceret, a Potentissimo Suecorum Rege, Hassust Lais iis , luge ae Domino meo longe clementissimo , nummum auredini iuςfltis ponderis in tesseram gratiae singularis accepi. Splendent in Milix uni imagines Regis atque Reginae,
in altera imagines Majorum augiobrum, unde genus suum deducit Regina , in orbem dispositae, Rege tentrum occupante. Vix quarta anni pars elapsa fuerat, cum novum gratiae documentum adderet Rex clementissimus: etenim praeter expectationem ad dignitatem Consiliarii Regiminis me evehebat, eum inter Professores in ipso corpore tribuens t eum, qui splendori huic convenit. Nondum ad medium perductus iae. rat annus, cum Rex christianissimus in illustri Academia Scientiarum, quae Parisiis foret, locum morte illustrissimi Comitis de Pembrore vacantem mihi decerneret, quem more consueto rite electum una cum
Mathematico quodam celeberrimo praesentaverat illustre hoc corpus e . de quo Disiligori 1ν COORle
15쪽
de quo honoris eximio augmento cum publice mihi gratulatus sit, vir maxime Reverendus, Ioannes Iac vis Karabea, Pastor Lutheranus Ge- revensis , quem non solum facundia, verum etiam rerum omnium scientia commendat, ut ei hac data occasione publice gratias asam, ipsa aequitas jubet. Tandem denique ultimo anni quadrante Potentissimus Bois. russorum Rex, munificentia vere regia, quam seri praedicabunt nep ites, Halam reversuro, splendidissimas dignitates una cum minervali lautissimo obtulit. De Regum Potentissimorum corda in me direxit: ejus adeo providentiam publico cultu venerari debui. Non leves ea stimulos addit ad laborem Numinis optimi auspiciis coeptum alacriter eontinua dum , quamdiu animi corporisque vires conservaveris. Nullus enim
dubito fore, quin aliquando genus humanum percipiat fructus, qui ex nostrophilosophandi o in ipsum redundare possvat. Dabam Nacturosi Cattorum me a 3. Aprilis A. o. R. I73
16쪽
Bebologia rationalis est scientia eorum, quae per animam humanam possibilia sunt.
Dedimus hane Psychologiae tanquam partis philosephiae definitionem in Discursu praeli minaris 389, eamque rati nati ab empirica distinguendae convenire monuimus F. II1Disc. - . S. 24
Quoniam Psychologia rationalis scientia est β. I. , scientia vero in habitu demonstrandi quod a firmamus, vel negamus, consistit I. 39 Log ὰς quae in Ps bologia rationali traduntur , demonstranda sunt.
Nimirum si sumimus Psychologiam rationalem esse seientiam , quod sumi posse mox evincetur; concedendum quoque in eadem locum esse demonstrationi . Et sane ubi in iis acquiescis, quae de anima a posteriori innotescunt; in Psychologia empirica acquiestis, quam nuper peculiari volumine explicatam dedimus , nee ad Rationalem progrederis, sed eam insuper habes, consequento partes omnes Philosophi adimplere negligis, cuius est reddere rationem eorum , quae sunt g. 46 Dise. pratim. . Nos igitur, quibus philosophiam tradendi animus est, in id pro vitili eniti debemus, ut demonstrationuin illarum hactenus desideratarum contextum exhibeamus, desectum, quantum datur, suppleturi, quo ad- Iiue laborat nobilissima Ilaec philosophiae pars.
In ridicbologia rationali principia demonstrandi ex Ontologia , Cosmologia oePhcbologia empirica, o non aliunde petenda sunt. Innumerum principiorum pia Ise demonstrandi non assumuntur nisi definitiones, experientiae indusitatae, monstra- axiomata&propositiones jam demon stratae s61 L Q. γ. Sed definitiones di μ' eorum, quae ad animam pertinent, Psychologia empirica tradit, quemadmo- p dum ex tractatione ejusdcm liquet,eademque stabilit principia per experientiam manifesta I. I Pheb empir. in . In Psychologia igitur rationali principia demonstrandi petenda sunt ex Psychologia empirica . Quod erat primum. Porro anima humana cum actu existat S. 2I risbol. empir. , in numero entium est I. r 3 Ontot , consequenter ad eam tanquam speciem applicari possunt, quae deente in genere demonstrata sunt I. 36o. 36IPucri empla. P. Quamobrem cum in Ontologia demonstrentur, quae de ente in genere praedicanda veniunt cI. t Onto 2 ; in Psychologia rationali principia demonstrandi petuntur ex Ontologia. Quod crat secundum. Denique anima percipit corpora mutationem organis sensoriis, qua talibus inducentia, mutationi in organo factae convenienter S. 67 Pochia. empir. , & ab hac secultate sentiendi pendet imaginandi facultas cf. 9t Pocboc empla. 9, pendent quoque facultates mentis aliar I. 237.2 7Sc. Po ML empir. 9. Imo mentis mutationes a mutationibus corporis nostri S.
17쪽
948 NWbH. e nr. 9, & motus quidam corporis a voluntate animae pendet I. 9s 3 PBcbol. empla. . Quamobrem cum generalem mundi seu uni versi corporei S. IC M. atque corporum theoriam Cosmologia tradat
s. ii; oeseqq. Gμοι) ; ex Cosmologia quoque demonstrandi principia
Jam cum anima entis quaedam species sit, quemadmodum paulo ante demonstratum est, & quidem simplicis, quemadmodum inferius ostendemus, aliud genus propius quam ens simplex seu substantiam simplicem , nec remotius aliud praeterquam ens agnoscit, consequenter nec aliam nisientis in genere, & entis iam plicis in specie theoriam supponit. Quamobrem cum entis in genere & entis simplicis theoria in ontologia tradatur S. a 32 & seqq. ac S. 673 & seqq. Onto , quae vero de anima quoad di Gferentiam specificam ab aliis entibus simplicibus a posteriori observanda sunt, in Psycholqgia empirica tradantur I rachia. empir. de animae ad corpus relatio pateat per theoriam corporis in genere ac generalem mundi theoriam, prout i ex inferioribus constabit, in Cosmologia traditam per ea, quae jam demonstrata sunt ό praeter principia ex ontologia , Cosmologia & Psychologia empiri ea mutuanda aliis ex disciplinis aliis petendis non habemus opus. Goderat quartum.
Atque haec est ratio, cur ontologiam, Osmologiam & Psychologiam empiricam rationali praemiseriimus F. 93 Dis. praelim. .
In PDialogia rationali reddenda est ratio rerum, quae animae insunt, aut inest possunt. Psychologia enim rationalis philosophiae pars est, quae de ani ma agit sy. 38. Ir 2 Di .praelim. I. Ergo in ea reddenda est ratio eorum, quae animae vel actu insunt, vel inesse possunt S. Dibo praelim. P .
Hane esse differemiam Psveholog ae rationalis ab empirica dudum monuimus alibi sIIa Disc. praelim. Jatque ex collatione utriusque patebit. Nullus enim dubito lare , ut lector seria usus attentione intelligat, de iis quae ad animam spectant, non minus evidentes r tiones reddi posse, quam Physici moderni de rebus materialibus reddere solent.
S. s. PBGologia rationalis pusibilis. In Psychologia enim rationali reddenda est ratio eorum, quae animae insunt, aut inesse possunt I. ). Iam cum anima humana actu existat S. 21 Prurit empla. , adeoque ens sit I3 Ont . I in ea quoque quaedam reperiuntur, quae sibi mutuo non repugnant, non tamen per alia, quae simul insunt, nec per se invicem determinantur g. I a Onta P, consequenter essentiam habet I. I 3 Ontol. atque in ea ratio continetur sufficiens eorum, quae praeter eam animae vel constanter insunt, vel inesse possunt s. I 67Onto j. Psychologia igitur ratiotialis possibilis 6. 9I Ontol. 2.
Hane propositioitem ideo addimus, ut intelligatur, Psychologiam rationalem, qualem definimus, non esse terminum inanem l g. 31- , neque adeo inanem in ea condenda operam sumi . Ceterum ex ipsa notione possibilitatis quoque constat, quomodo in Psycnologia rationali sit procedendum. Nimirum conceptus quidam essentialis formandus est ce
18쪽
cter eoa peiori eolligenda sunt, quae in Psychologia empiriea a posteriori stabilimul , id quod obtiaetur, si expendamus ea , quae ibidem de anima annotata fuere, & inquiramus vi notionum disti acharum ibidem evolutarum, quaenam eorum ex aliis demonstrari ponsint. Hae sane methodo usi sumus, dum vires ingenii in Psychologia rationali condenda periclitabamur .
Si in Ps bologia rationali error committitur ; nullus inde in Theologiam na- Error in turalem, Logicam ct Pbil opbiam practicam serpit. Etenim in Psychol Psicho-gia rationali reddenda est ratio eorum, quae animae insunt, aut inesse possunt S. 49, quaecum in Psychologia empirica doceantur cf. a Phebo empi . , non alia animae tribuuntur in Psychologia rationali, quam quae sis horide eadem indubia experientiae fide in empirica evincuntur. Quamobrem 1 Mius sicubi error admittitur in rationali; non animae tribuitur, quod eidem serpat. non inest, vel inetae minime potest; sed tantura modo ratio spuria redditur ejus, quod eidem inest, vel inesse potest, seu propositio, quam a posteriori veram esse constat, minus recte demonstratur. Utimur vero propositionibus, non demonstrationibus, tanquam principiis demonstrandi cs6a g. . Quare etsi in Psychologia rationali error committatur, nullu tamen inde cum principiis, quae Psychologia empirica Juri naturali , Theologiae naturali, Philosophiae practi eae ac Logicae tradit car. 6&seqq.' MD D. I, in has disciplinas error serpit.
Uanus eorum metus est, qui nescio quam virtutis ac iustitiae in civitate iacturam a Ps1 chologia rationali, siquidem eam erroneam esse contingat, imminere somniant. Ad eum igitur sugandum propositionem praesentem appfuimus. Mquis sibi metuit, ne intereat genus humanum, nullis amplius nominibus senilis, propterea quod theoria generationis a Phylico tradita veritati non respondeat s Maxime ab eadem abhorret hypothesis ad Nam iusque tem ra recepta de generatione hominis ex commixtione seminis masculini &foeminini, inallarum informium, ab anima iactar id quod hodie tantum non omnes agnoscunt , qui Physicae operam impendunt. Hac tamen non obstante homines fuerunt geniti, tactis iis quae experientia fieri jubet.
g. 7. Per P dissologiam pathnalem plenius ae rectius Inteniguntur, quae Inem - Cur PB. rica docentur. In Psychologia rationali ratio redditur eorum, quae animae ς Ut
insunt, aut inesse possiant S. 4 . Quoniam itaque per rationem intelligitur, cur aliquid potius sit, quam non si S. s6-; per ea , quae in Psychologia rationali traduntur, plenius intelliguntur, quae in empirica e)m a
docentur. cuod erat unum. fundat.
Et quoniam qui novit, cur aliquid potius sit quam non sit; clarissime perspicit, utrum subjecto alicui vel vi definitionis, vel sub conditione quadam adjecta, aut quibusdam determinationibus accidentalibus supervenientibus tribuendum sit praedicatum, quod vi experientiae eidem vindicatur S. I 3o Oorol. & g. 4 Phra. rarios. . Psychologia rationalis docet limites, intra quos praedicata animae tribuenda coercentur. Quamobrem Verendum non est, ut eidem unquam tribuat aliquod praedicatum in eo casu, quo eidem convenire nequit. Rectius igitur intelligit per rationalem, quae in empirica docentur. Quod erat alterum.
19쪽
Neeesse est ut utilitatem Psychologiae rationalis evincamus, ne quis existimet eam tanquam rem nullius momenti contemni prorsus pol se ; sed ut digna intelligatur, quae excolatur . Inter utilitatem is itur Psychologiae rationalis primo loco resero , quod dogmata de anima de plenius, & rectius intelligantur. Utraque non contemnenda est . Neque enim solum prior satisfacit animo sciendi cupido, ut in veritate agnita acquiescat; verum oc consevissum praestat confirma torem. Posterior vero immunitatem ab errore pollicetur, ex perversa principiorum phsychologicorum applicatione metuendo. Non nego supponi, quod Psychologia rationalis hasce utilitates habere nequeat, nisi ubi in eadem Mu tangitur veritas.
S. 8.POcbGgἰa ratisnalis auget acumen in observandis iis , quae animae infunt. Etenim in Psychologia rationali redditur ratio eorum, quae animae in sunt, aut ineste possunt I. . Quamobrem si in ea reddenda, difficultas quaedam nobis objiciatur; unde ea sit inquiritur, atque adeo animus as vertitur ad ea, quae in anima nostra insunt, vel occasione observandi sua sponte oblata, vel facto experimento, sicque nobis conscii fimus eorum, quae alias attentioni nostrae sese subducunt. Quamobrem cum jam in anima plura distinsuamus, quam antea; acumen nostrum studio Psychologiae rationalis perlicitur. Similiter cum in Psychologia rationali ex iis, quae de an ma nobis innotuere, deducantur alia, quae nobis per experientiam nondum innotuerant; experimento Veritatem comprobaturi denuo animum adverti. mus ad ea, quae in ipsa contingunt, & antea attentioni nostrae sese subd Nerunt, propterea quod deesset ejus in ea convertendi ratio sy.7o Onto Unde patet ut ante acumen observandi ea, quae animae insunt, augeri.
Veritatis propositionis praesentis omnium optime convincimur, fi eam in nobii metipsis experiamur. Qui in Astronomia fuerint versati, vel ptii losophiam experimentalem noIitae methodo pertractarunt ; ii quod in specie experti sunt animadversa universalitate notionis, ad Piychologiam transserent. Utilitas igitur, quam praesens inculcat prop'sitio, egregia prorsus est: etenim patet Psychologiae rationali tribui debere , ut, quae de anima cognoscumtur, & firmiori affensu eomplectamur, ει ut in interiorem animae cognitionem penetremus, a qua alias arcemur. Quantum hoc acumen in Moralibus juvet , suo loco palam eritia
Philologia rinionalis de anisa detegit, quae obseruatisni soli impervia forent Etenim in Psychologia rationali ratio redditur corum , qtiae animae insunt, aut inesse possunt S. 49, atque adeo propositiones in ea fiunt determinatae S. 3 ao Log. , consequenter ad ratiocinandum aptae S. 9 0 Log. . Quamobrem cum per artem inveniendi ex propositionibus determinatis cognitis colligantur aliae incognitae S. 46I Potrit empla. r, de anima jam innotescunt, quae a posteriori detegere non licuerat. Psychologia igitur rationalis de anima detegit, quae observationi soli impervia fuissent.
Equidem cum per Psychologiam rationalem augeatur quoque acumen in observandis iis, quae animae insunt g. 8γ, fieri potest ut a priori in Rationali detecta iam observationi etiam pateant, ubi ante nobis perspecta fuerint: experimur enim sae ilius observari quae jam nobis perspecta sunt, quam quae penitus incognita: non tamen ideo nehari potest, cognitionem psychologicam heneficio Piychologiae rationalis locupletari. Imon quis ea, quae in subsequentibus trademus , cum illis conferre volueris , quae in Psychologia empirica exhibuimus, oculatam habebit fidem.
20쪽
ET FACULTATE COGNOSCENDI IN SPECIE.
De Natura & Essentia Animae. '
Vae tit percepta an uase impium distinguis, eo rum sita conscia ess ; & contra quorum sibi conscia est, ea a se invicem esistinguit. Aposteriori res adeo
clara est,ut uno ouolibet momento experimentum
ejus quisque in se capere possit. Dabimus exemplum vulgare, ut dictis constet fides. Quando candelam accensam intuentes flammam ab ellyci nio, ellychnium a sebo, flammae partem lucidam a caerulea inferiori, et lychnii partem nigram a candida, sebi partem superiorem lucidam ab inferiori obscuriori distinguimus; tum nobis utique conscii sumus & flammae, & et lychnii, & s bi, eX quo candela consecta, nec minus nobis conscii sumus luciditatis in parte flammae superiori & caerulei coloris in inferiori, coloris nigri in parte ellychnii superiore & candidi in inferiore, claritatis in parte sibi soperiore, obscuritatis io laseriore. Hic sitaui percipimul in candelam accensam strando
