Psychologia rationalis methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide innotescunt, per essentiam et naturam animae explicantur, et ad intimiorem naturae ejusque auctoris cognitionem profutura proponuntur. Auct

발행: 1737년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Natura smmae in

sistat Differ

tiae oe

naturae animae a

S. 67. Nattira animae is eadem es repraesentaris consistit. vi enim hae animae actuantur omnia, quaecunque per facultates animae possibilia sunt S. ss9.

Quare cum per naturam animae intelligatur principium mutationum in anima eidem intrinsecum, quemadmodum per naturam universi intelligimus principium mutationum in mundo eidem intrinsecum S.Io I CUML , principium vero mutationum se vis I. 87o Omol. ,& in anima, quae datur 6.s 39, vis universi repraesentativa tantum vis quoque illa universi repraesentativa est natura animae.

Videtur adeo in anima egentia & natura unum idemque esse, quemadmodum vulgo natura syllonymum essentia habetur. Atati fi penitiori acumine utaris , di fierentiam aliquam adhue inter naturam & essentiam anime intercedere animadvertes, et utraque in ea.dem vi consistat: quam disterentiam exponi fas est.

s. 68. Vis repraesentatisa unisersi est natura animae, quatenas repraesentatisnes istas actuat: sentia vero, quatenus ad tales portus, quam alias, tali potius , quam alio oraene actuandas restri/gitur. Patet idem ex demonstrationibus praecedentium immediate propositionum I praestat tamen peculiarem demonstrationem afferri. Cum perceptiones animae continua variatione sibi invicem succedant, quemadmodum unusquisque in semetipso experitur; in modorum numero sunt S. III ontia. . Quoniam itaque in essentia tantummodo continetur ratio suffciens, cur modi inesse possint, non vero cur actu in sint s. I 6o Onto , ex eo vero, quod vis repraesentativa universi in anima restricta sit adsitum corporis in universo & mutationes in organis sensoriis contingentes, intelligatur, cur tales potius perceptiones in ea possibiles sint, quam aliae , & tali potius ordine, quam alio sibi invicem succedant, consequenter in eo potissimum possibilitatis istorum

modorum ratio continetur, quod vis repraesentativa universi restringatur ad tales potius, quam alias perceptiones, tali potius, quam alio ordine ac uandas S. 36 Ouol. ; vis repraesentativa universi utique essentia animae est, quatenus restringitur ad situm corporis in universo & mutationes in organo contingentes, seu tales potius, quam alias perceptiones, tali potius, quam alio ordine actuandas. Oniam ver Nerinde in natura animae continetur ratio, cur perceptio nes, quae per essentiam ejus intelliguntur possibi Ies, actu in sint animae

quemadmodum in natura universa continetur ratio, cur mutationes in

mundo hae potius contingant, quam aliaec S. soy G H. 9 , ratio vero actualitatis perceptionum in anima sit vis illa universi repraesentativa, quatenus vis est g. 722 Iol. 9, consequenter quatenus perceptiones possibiles ad actum perducit c S. II 8 Ontes. 9 ; natura animae in vi universi repraesentativa consistit, quatenus repraesentationes istas, seu perceptiones cI. 24 ridichol. empiλ. Pactuat.

Manifesta

42쪽

Manifesta adeo est disserentia, quae inter essentiam animae & naturam eius intemedite una enim eademque vis alio rei pectu natura animae est , alio essentia, ut adeo non minus in anima, quam in corporibus, alia ex estentia animae, alia ex natura ejusdem consequantur.

S. 69.

Naturale in anima est, cujus ratio su eiens in vi repraesentativa universi continetur, qualis animae inest. Etenim cum vis ista sit & essentia . 66 γ,& natura animae I. 67 etsi diverso respectu S. 68 s cujus ratio suff- ., is .

ciens in vi repraesentativa universi, qualis animae inest, continetur, ejus ratio in essentia & natura animae continetur. Quoniam igitur naturale in genere est, cujus ratio sufficiens inessentia& natura entis continetur S. so9GρηοO; naturale in anima esse debet, cujus ratio in essentia &nδ- . tura animae continetur, consequenter in vi repraesentativa universi, qualis animae inest . . .

Absit ut quis inde inserat, nos in anima non admittere naturalem nisi mundi materialis cognitionem. A vi enim illa universi repraesentativa deducemus omnes perceptiones ac appetitiones & aversationes, δc si quae aliae diversae eidem inexistunt, mutationes. Oplectiomiusmodi eadem laret cum hac altera, quod affirmans naturale triangulo esse, cuius ra tio in numero ternario laterum continetur , quorum duo fimul tertio ma;Ora sunt, non admitteret in triangulo ni fi latera, cum tamen etiam in sint anguli Sc ab his non minus, quam ab illis pendeant mutationes ac proprietates trianguli. In utroque nimirum casu oblectionem proferens palam iacit, se vel ignotare, quid fibi velit, rationem unius Inexistentis contineri in alio inexistente, sive quatenus possibile, sive quatenus actu est, aut quoad utrumque, vel saltem ad id animum non advertere. Nostrum vero est ostendere, quodia vi ista limitata universi repraesentativa ratio sufficiens earum mutationum, quae in animma contingunt, contineatur. Et id potissimum est, quod nobis in tractatione praesente incumbit negotium.

versi, qualis in anima eri , non tantinetur. Etenim cum vis ista sit essentia natura σ& natura animae 66. 67 , utut diverso respectu I. 68 ; cujus ratio in eadem non continetur, ejus ratio in natura & essentia animae non contine- Vtur. Quare cum in genere supernaturale illud sit, cuius ratio sufficiens inessentia & natura entis non continetur I. s Io Gμοι ; supernaturale in anima esse debet, cujus ratio lassiciens in vi repraetentativa universi, qualis in anima est, non continetur.

Eodem sane sensu operationibus Spiritus s. debitae mutationes in anima dicuntur Iupernaturales, propterea quod per naturam animae non intelligatur, quod istiusmodi mutatio. nes in anima fieri debeant, si ita per essentiam apparere, quod animae non repugnent , consequenter possibiles sint. Cum enim possibilitas absoluta non sufficiat ad existendum c I, 71 onui. , sufficiente autem ratione posita poni debeat actu mutatio animae cg. 1 8sηιοι. 3 non ideo ratio lassiciens eius in anima continetur, quod in ea possibilis intelligatur. Accedit quod possibilis intelligatur non naturaliter, sed supernaturaliter, ubi ad possibilitatem quoque extrinseram animum advertis, quatenus nimirum non delicit cau-

ia mutationis.

Quoniam quod supereaturaliter accidit in hoeun; verso miraculum di l. is ci soleto sto Cψ hJ ; miraculum quoque ita anima factum dici ibςr, quod arima in ea supernaturalς s.

43쪽

GR. L Cap. L

Tanto minus difficultatis habet praesens propositio, quanto certius est definiti es nociminales arbitrarias esse. Si quem tamen vo1 miraculi ostendit, etsi in sensu Tlleologis r cepto accipiatur; eum ab hac denominatione abstinere iubeo. Rerum enim denomination hus nulla inest veritas. Matibias Marsinius in Lexico Philologico: Miracti tam , inquit , ορ-

autem hanc definitionem uberius explicans inter alia monet, se eer action simplicitet mirabilem intelligere eam , culus causa naturalis nu las, neque interna, neque externa apparet. Addit tahae opera esse omnibus creaturis impossibilia& inimitabilia. Qiodsi striacte inhaereas huic significatui, inter naturale & supernaturale non datur aliquod intermedium, nisi supernaturale per extrinsecas differentias in species distinguere velis, velut quod quaedam fiant usitato uinio in natura & ecclesia ; alia inusitato, oc ad posteri in s gnificatum miraculi restringere . Praestat tamen intrinsecis deficientibus differentiis entia praeter necessitatem nou multiplicari. Sed de voce cum nemine litigabimus, modo ru

re conveniamus .vi

Arelas, ura sum aut, fi mavis, mutario supernatu se non emtrviscit essentiaeco illius animae , in qua contino, seu talis mutati upernaturalis, qualis conti in ea animo, in qua contingis , pusibilis- pone enim miraculum contra

i i με' dicere essientiae illius animae, in qua contingit, si fieri potest . Erit igitur absolute impossibile g. 79 , consequenter existere nequit S. 13 3mran : quod cum hypothesin evertat, qua illud actu eontingere sum, mus, patet id essentiae animae, in qua contingit, nou contradicere, adeinque in eadem possibile esse g 8s Oatu.

Miraculum adeo, seu supernaturale quemadmodum in mundo materiali, sLγcομοι. )s ita quoque in anima non ex possibilitata ejus, quod contingit, sed ex sola ac litate agnoscitur.

S. 7 D Phriri S tet iraculumseu es msu maturalis is anima conflagis ; naturasin is linis V,-- ficiunt causae actum ejus , quod possiliae est, determinantes. Etenim ut ath. Eo in quid existat, praeter. F bilitatem alitia quid adhuc reqvrritur c S. 373Mηima Ontia . Ponamus adeo esse in anima, vel alio ente finito, si fieri possie, rationem lassicientem actualitatis quoque ejus, quod in eadem contingit , non tantummodo per essentiam ejus possibile intelligi. Eritigkur id, quod in an a contingit, naturale quid s. 69λ, mini- autem miraculum c g. 7o. 7s λ: quod cum hypothesin evertat, ratio suffici ens ejus, quod in anima contingit, nec in anima, nec in ente quodam finito alio si qui dem is in animam agere posse sumatura continetur, consequenter causa

naturalis deficit g. 88i mran .

De miraculo adeo seu effectu sueernaturali in anima iudicaturus perpendere debet οῦ quaenam ad actualitatem ejus determinandam requiruntur, ut appareat momodo isti uia modi effectus in eadem contingere possit: ut adeo palam si quantum ad evincendam veritatum miraculi in anima facti, seu effectus supernaturalix in eadem conspicua, conferat Psychologia, praesertiis rationalis, utpote cujus est tradere raciones suffcientes eorum, quae

44쪽

g. 7 God naturale in anima est, idem erit 'pematurale seu taracusisum, si cismo. deficiente ea a naturasis aciente contingit. Quoniam enim miraculum est Me smutatio in anima possibilis S. 72 sed quae, dum contingit, non agno- 'ν scit causam naturalem lassicientem S. 73 , adeoque ab actualitate habeat mutatio, quod miraculum, seu supernaturale dici possit; ideo non o stat, quominus hoc tempore miraculum seu supernaturale sit, quod alio naturale fuerat eritque. Quamobrem ubi deficit causa naturalis lassiciens,

miraculum seu supernaturalis quaedam mutatio utique erit.

Idem plane obtinet in mundo materiali I. st sc ψ-ι.J, &miracula hujus generis, de quibus praeseus loquitur propositio, mirifice illustrantur per ea, quae in mundo materiali ad idem genus referri debent. E. gr. in mundo materiali IUssibile est ut pluat, nec pluviam habere vulgo causam naturalem, quando pluit, ignotum est . Sed ponamus caelum esse sudum & Solanum advehere ex improviso nubes imbre gravidas, in quem resolutae destillant, dum teste barometro aer gravior evadit. Ecquis non videt imbrem hunc esse miraeulosum, cum solanus nunquam advehat, sed, ubi a tempestate pluvia primum spirat, tantummodo revehat nubes, nubes autem dissolvi ac per atmosphaeram dissipari constet, dum gravior evadit. Habemus adeo effectum eundem nunc miraculosum, qui alias naturalis est, deficientibus iam causis naturalibus qui alias adsunt. Similiter in anima Passibilis est habitus linguis exoticis sensa sua exprimendi; sed is quemadmodum ceteri omnes non acquiritur nisi praeviis crebris exereitiis c s. 43o P -. mpir. . Quodsi erso ponamus habitum hunc absque ullo exercitio praevio in anima hominis in instanti oriri ι ratio actualitatis nulla dabitur in anima , deficiente causa naturali Qua acquirendi. Erit adeo in hoc casu miraculum.

s. 7y. Si actus supernaturalis is anima produceadus I ab ente quodam ab anisa ct a Causa mundo maIeriali diuerso id feri debet. Si enim actus supernaturalis est, ejus μβη su ratio sufficiens in vi repraesentativa universi, qualis in anima est S. 7o ) , ρ μμ μ' adeoque in essentia& natura animae S. 66. 67 , non continetur. Quamobrem cum praeter hanc vim alia in anima non existat I. 3 7 , & ab ea enisis. ac uentur, quaecunque per facultates ejusdem in eadem possibilia intelliguntur g. ss. , ratio actus supernaturalis in anima sufficiens minime comtinetur, adeoque anima ipsa causa ejusdem efficiens esse nequit g. 886OODL . Erit igitur ens ab anima di versum S. I 83 Ontes. . Ponamus jam hoc ens ab anima diversum esse corpus quoddam in mu do materiali existens I. II9-Quoniam corpora vi activa, quam habent c&r a Cis adeoque motrice ar. 137 agunt, nec agunt nisi in contiguum S. I 28 Cosmi. I corpus istud in animam nostram agere non posset, nisi mediante corpore nostro, consequenter quatenus mutationes inducit organo sensorio cuidam, cum praeter mutationum in organo sensorio & in mente coexistentiam cs. 948 PINM empir.9 alia mentis a corpore dependentia non observetur. Quamobrem hac actione corporis non poneretur in anima nisi perceptio, qua ipsum tanquam extra animam repraesentatur c S. 9 8 P sb. empir. . Mutatio igitur in anima com

tingens explicabilis per viae repraescatativam iniversi, quata babet Κου,

45쪽

Vis antis

consequenter naturalis animae foret S. 69γοῦ quod cum hypothesi repugnet, corpus nullum in anima mutationem supernaturalem producere valet. Erit igitur ensistud a mundo materiali diversum S.I83ontOLIo Sume corpus aliquod in mundo immediate in animae producere mutationem quandam supernaturalem di verse prorsus modo ab eo , quem modo expotuimus Cum in corpore alia vis activa praeter motricem non datur, quemadmoduo ex iis intelligitur, quae de essentia dc natura corporum capite integro in Cosmologia demonstrata sunt admittenda erile in corpore, quod iii an imam agit, actio quaedam Per ejus vim activam, sive nais turam S. a s Cosmi γ&es lentiam minime explicabilis, consequenter culus in ipso corpore ratio sufficien L nulla datur S. 6 onto Erit adeo

actio ista casus purus cs - ρε Cos t. t quε cum impossibili; sit c s. 9 s

ci mot) , nec per miraculum in corpore nngi possit , cum actio, alias ista miraculosa in corpore agente talis , qualis supponitur, possibilix esse deberet S. 1 17 Cosmia 9 ; actio immediati corporis cujussiam in munco existentis in animam admittῆ nequitia Quamobre ratum manet, animae mutationem supernaturalem induci nota posse nisi ab ente, quod diversum esta mundo materiali.

Ratiocinandum est ex idein rerum se quas habemus --inde abffractis noti ibus ali-- enim concedenda erit unicuiquae libera fingendi' potestas. Sane quod, hane potestatem sibi communiter arrogent qui philosophantur,. plurima' in philoisphiam monstra initoducuntur. Et admissa hac potestate, nihil erit pam firmum, quin cum aliqua speeie impugnari de in incertitudinem addue, possit Sed cum istiusmodi hominibus nihil nobix negotii est Ceterum dum in demonstratione indirecta sumimus se mediante corpore nostro corpus quoddam aliud in animam agere posse, non ideo supponimu influxum corporis in animam pha scum tanquam verum; sed eundem in dubio adhuc relinquimus donec insetius distutia tur, quid de eodem se sentiendum . In Psyehologia autem in medio relinquimus, utrum, dentur mutationen supernaturales in anima nec ne. Cum enim non tractemus nisi ea , quae ad philosophieum spectant forum se in iis acquiescimus , quae naturalia suns; quae theologiei sunt sori ad Theologiam remittimus. salticic in philosophia tradi principia , quae ad istiusmodi mutationes supernaturales defendendas sufficiunt Quae enim naturalix non sunt rationis sphaeram transcendu sequatenuν tamen eidem non repugnant, possibi litis eorum absoluta agnoseitur: id quod as detensionem susscit. cum eas tanquam fallax reiicere nompossit, nisi qui impossibilitatem demora are vale . Quamobrem ubi possibilitas evicta est,. conatum impossibilitatem demonstrandi irritum esset patet. His in igitur iis, quae superaaturalia sunt, ad naturalia explicanda pmgredimur

S. 76. Vis animae in actu dis iis, quae sur facultater ψ ρρ PMasunt se ereto sisereat leges. Quando enim anima ideas sensuales pro sucit, legem tenet sensationum I. 81 Psictu. empir. . Quando phaninisatae producit, I gem sequitur imaginationis c S. II7-M Moriae quid mandatura certa tenetur lege T. I 79 Poctes. e vr. ; nec minus adlegem sese componere debet, ubi cujusdam reminiscitur cap. 13a PINM . e r- .. Similiter in formandis notionibus I. 3 26 P NML empir. , in conde dis judiciis c g. 3 3. 3 s oe . mactes. empir. , in ratiociniis praescriptas

sibi leges observat S. 314 ο seqq. mulac emplata, ut adeo intellechus

46쪽

elationes ad certas leges exigantur. Denique appetitus quoque & ave sationis lex datur S. so . 9o I risboc empi . , quam anima in appeten do & aversando violare nequit. Jam cum in anima non sit, quod non a sensu, imaginatione, memoria, intellectu&appetitu sensitivo atque rationali cum aversatione sensitiva& rationali pendeat, quemadmodum ex Psychologiae empiricae tractatione palam fit, si sngula ad experientiae noris

mam exigantur, vel vice versa quae in anima observamus & quorum antea observatorum recordamur, ea ad Psychologiae empiricae capita referimus ; vis animae, qua actuamur per facultates ejusdem possibilia S. 11 , certis legibus adstricta est.

In eo convenit vis animae cum vi corporum, quod utraque ad certas leges adstringa itur. Quemadmodum enim ex Psychologia empirica hic ostendimus, dari perceptionum, operationum mentis & appetitus leges , ita ex Cosmologia palam est dari leges motus I. 3os. I O. 3ν -- .

S. 77. Ex vi animae labe considerata tantummodo ratis redditur in genere actu Raiis Italis perceptisntim ae apperituum; ex legibus vero quibus adpringitur, reddem res quo- Aa es eorundem ratisspeciaos. Nimirum vis animae in se considerata non ex- modo

hibetur nisi sub schemate vis perceptivae S. 68 γ, adeoque per eam non intelligitur, nisi quod continuo aliae aliaeque perceptiones, consequenter etiam appetitus, quos ex perceptionibus nasci constat cas. 9o , ML ὰ,μὰ empiri , di in serius clarius docebitur, ad actum perducantur cf. 729 injunt. onta. , adeoque Donnisi ac ualitatis perceptionum variantium ac appeti- tuum ratio in ea continetur S. 3 6 Ontol. . Enim vero cum nihil si sine ratione sufficiente, cur potius si quam non si I. Io Onto J ; ratio etiam adsit necesse est . cur hae potius ac uentur perceptiones, quam aliae, di curtales potius snt, quam aliae. Quare cum eadem ex vi in se considerata dari non posse per demonstrara; ex legibus, quas Observare tenetur, reddenda erit. Imo eam inde reddi posse patebit ex sequente pertractatione.

Hic denuo analogia 4nteroedit inter vim motricem corporum de vim perceptivam animae. Etenim ex illa quoque non reddi potest in se confiderata ratio nisi generalis actualitatis mutationum 3 Tatio vero specialis motuum ac pendentium inde mutationum ex motuum legibus deri atur . Quemadmodum itaque ad vim motricem non provocamus nisi in generali phaenomenorum explicatione a ita quoque nonnis in generalibus ad viis animae Perceptivam provocamus. Ubi vero ad speetalia descenditur, ad leges vis illius perceptivae & animae euentiam consulendum. Quae hic dicuntur, ex subsequentibus clarius elucescent.

Lex sensationum continet determinationes essentiales animae. Lex enim sen- Lix senis

sationum haee est propositio: Si in organo aliquo sensorio ab objecto ali- satisηκm tuo sensibili quaedam producitur mutatio; in mente eidem coexistit senatio per illam intelligibili modo explicabilis, seu rationem suffcientem, μ' cur se & cur talis sit, in illa agnoscens f. 8s P Got empla. . Lex adeo ista determinat objectum, quod percipi debα, di una modum, quo petr

cipi

47쪽

animarua vi mo trice cre-porum

eipi debet atriobrem eum vis animae repraesensativa, In qua essentia

ejus eonsistit, limitetur materialiter situ corporis sui organici in universe, & formaliter constitutione organorum 1ensoriorum s . , ade que determinationes essentiales redeant ad determinationem objecti, quod percipiendum, nempe id quod vi situs corporis in universo agere in org num sensorium potest, & determinationem modi, quo percipitur, nimi. rum qualis est mutatio in organo sensorio producta 22 6a i lex sensiti

nu in continet animae essentiales determinationes.

Quoniam omnia illa, quae enti conveniunt, si non rationem suffetentem; attamen eius aliquid in essentia entis agnoscunt 3 a lese sensationum aliquo modo pendent mutati nes animae ceterae omnes a sensationibus diversae. Aliquid eius iam apparet ex ortu omnium operationum animae a sensationes s. 64 r plenissimam vero lucem id ipsiun consequetur ex subsequente tractatione, ex qua elucescet dependentia omnium mutationum ceterarum manima a sensationibus.

S. 79. Vis pereeptisa aesmarum a vἰ motrice corporum prorsus disersa eII. Ex vi enim perceptiva nascuntur perceptiones & appetitus in anima ceteraeque ipsius actiones per leges perceptionum & appetituum, quas paulo ante

I. 76 in enumeravimus: eX vi autem motrice corporum nascuntur eorundem motus secundum leges motus, quas in Cosmologia exhibuimus quarumque not. S. cit. mentionem iniecimus. Jam vero regulae motus ita comparatae sunt, ut per eas perceptiones & appetitiones explicari nequeant; regulae autem perceptionum ac appetituum sunt istiusmodi, ut ser eas motus intelligi non possint: id quod ex regularum istarum contemplatione extemplo apparet. Prima sane lex motus est: Corpus unumquodque perseverare in statu suo quiescendi vel movendi uniformiter in directum, hoc est, eadem celeritate & secundum eandem directionem, nisi a causa externa statum suum mutare cogaturis. 3os fines. . Enimvero nascuntur in anima perceptiones aliae ex aliis non modo vi imaginationis cf. rI7 Phebolem r. dc eidem sese adjungentis facultatis fingendi f. r 44. I y PBcboce in , verum etiam vi operationum intellectusc I. 3 asseqq. Psicri empir. r, nascuntur etiam appetitiones & aversationes, volitiones ac nolitiones ex perceptionibus S. 9o . so 7 PDcbol. empiri P. Ideo animae in decreto mutatur situs corporis, ut alia in organum sensorium agant corpora sensationesque mutentur S. 6 3 Pisciat empla. . Quamo rem cum mutatis perceptionibus ac appetitionibus aversationibusque animae status ejusdem mutetur car. 7o9 Ontia. 7; status animae mutatur pr pria ipsius vi nulla requisita causa externa . Atque adeo patet animam non perseverare in eodem statu percipiendi & appetendi, vel aversandi, donec a causa externa eundem mutare cogatur, quemadmodum in corporibus accidit, consequenter legem primam motus corporum, quam in Cois logia s. 3os protulimus, non inservire mutationibus animae, quemadmodum corporum explicandis. Et idem eodem modo inendi poterat de legibus Dissiliet Coos la

48쪽

Iegibus motus aliis, quemadmodum animum ad eas advertenti fiet te apparet. Ex adverso omnes leges perceptionum & appetitus atque aversationis, quas in Psychologia empirica in medium produximus, non loquuntur, nisi de ortu perceptionum ex aliis perceptionibus praeexistentibus de appetitionum atque aversationum ex iisdem. Enim vero in motu non specta. tur nisi celeritas & directio, quemadmodum experientia obvia intelligitur. Celeritas autem cum perceptionibus appetitiones atque aversationes

cum directionibus eadem non sunt, si vel maxime quidpiam analogi finge. re velis, neque illam per leges perceptionum, neque has per leges appetitus atque a versationis explicari posse patet. Lex imaginationis est: si qua semel percepimus & unius perceptio denuo producatur, imaginatio producit & alteram S.II7 P μοι empir. , atque phantasmata minus clara sunt ideis sensualibus s. 96 ms ol. empir. , quae ab imaginatione producuntur S. ' 3 PhcbM. empir. . Quod si vero vel maxime celeritatem cum claritate perceptionum componas, nihil tamen in lege imaginationis praesidii

deprehendes ad celeritatum in mobili mutationem explicandam: imo obstat Iex motus , de qua modo ostendimus, quod ad animam transferri nequeat , quippe quae celeritatis immutationem seu diminutionem in mobili non admittit sine causa externa, qualis in phantasmatis producendis non requiritur, ut nihil dicamus de eo, quod in eodem mobili diminuatur c teritas, hic vero claritas minor insit non eidem perceptioni persistenti, sed diversae recenter demum produc ae. Abunde igitur patet vim motricem substitui minime posse vi perceptivae, nec vim perceptivam vi motrici sal vis modificationum regulis. Diversae adeo sunt vires c S. I 8 I Ontia. .Q-dsi quis exeipiat. ieges cogitationum seu percipiendi ac appetendi vel aversandi tanquam regulas speciales ex legibus indeque pendentibus regulis motus tanquam tenerali ribus deduci ; is affirmat quae probare nunquam poterit. Faciat enim huius deductionis periculum , qui tam facilis est in asserendos non dubito fore ut intellisat se omni conatu nihil agere . Materialistae multa sumum , sed non probant. Quodsi ad affirmandum non adeo solent proclives s lubricum Materialismi fundamentum protinus animadverterent.

g. 8o. Anima a corpore prorsus duersa est. Anima enim habet vim perceptivam in quacum essentia ejus consistato 66 ) , ab eadem inseparabilis est cf. 3oo toly. Corpus instruitur vi motrice, quae cum in corpore ex substantiis simplicibus resultet S.I8o Cosmol. , consequenter a Viribus , quibus elementa praedita sunt S. I96 Cosmia. , non minus a corpore inseparabilis est , quam vis perceptiva ab anima . Enimvero vis p rc ptiva prorsus diversa est a motrice g. 799, ut adeo salva utraque substantia una alteri substitui nequeat I 83 Onto P. Anima igitur a corpore prorsus di versa est S. cit. Ontol. .

Equidem diversitatem animae a corpore iam in superioribus evicimus , ae inde materialismum subvertimus t g. 3o . Quoniam tamen ipsa experientia convictus didici, quod dudum in genere rationibus confirmatus admiseram, diversitatem animae a corporesaeae facilius intelligi ex diverfitate vis activae in anima & vis motri eis in corporibus , Pro

mae a

corpore.

49쪽

tatum .

34 sea. I. Cap. I.

pter divinitatem lamin, iuxta quas ipsae modifirantur, quam ex ripi amis cogitati num eum empore vel materia; non inconsultum mihi vitum fuit propontionem p lantem . non obstante superiori s s. 31 γ, hic apponi.

S. gr. Facultares ammis eidem non a sint, nisi quaremia vis perceptiva seu εαμ versi repraesientativa diverso modo mo Mitis. Facultates enim animae sunt

potentiae activae ejusdem S. 29 'serit empir. . Quare cum sint nudae agendi possibilitates S. 7r6 Ontia. 9; animae tribuere diversas facultates idem est ac affirmare, possibile esse ut diversae eidem inexistant actiones , consequenter mutationes intrinsecae status diversae in eadem actu contingant S. 713 DI. . Ita animae tribuere facultatem sentiendi idem est aeaifirmare, nossibile esse, ut anima percipiat objecta externa mutationem organis sensoriis qua talibus inducentia, convenienter mutationi in Org. no factae S. 67 P sobol. empiri . Animae tribuere facultatem imaginandi idem est ae afirmare, possibile esse ut producat perceptiones rerum sensibilium absentium S. 9a empir. J. Animae tribuere facultatem si gendi idem est ae a firmare, possibile esse ut phantasmatum divisione ac compositione rei sensu nunquam perceptae phantasma producat F. IVP6. boc empir. . Et eodem modo sese res habet cum ficultatibus ceteris, ipsa etiam facultate appetendi & aversandi: tribuere enim animae facultatem appetendi & aversandi idem est ac assirmare possibile esse ut anima inclinetur ad objectum pro ratione boni in eodem percepti S. s79 empla. 9,&ab eodem reclinetur pro ratione mali in eodem percepti I. 38r Phchol. e tr. I. Necesse vero est ut detur ratio lassiciens, eur talia in anima possibilia sint g. OOMOl. . Quare cum inessentia contineatur ratio eorum, quae praeter eam enti vel constanter insunt, vel inesse possunt S.I6 7 Onto P,

animae autem essentia in vi, qua praedita est 6.- , consistat 66ὶ; per vim istam intelligi debet, cur talia in anima possibilia sint f s6 σοι I,

quatenus scilicet ad tales potius, quam alias perceptiones, tali potius, quam alio ordine actuandas restringitur S. 68 . Tribuuntur itaque animae tales facultates, quia possibile est ut talia per vim ejusdem diversiste gibus obtemperantem ac uentur. Quoniam vis constanter durat, utpote essentia & natura ejus S. 66. 67 , perdurabile quid est. Et quia actiones eius continuo variantur perceptionibus aliis succedentibus aliis, appetit iqnibus item aliis& aversationibus in locum aliarum succedentibus ; percepti nes & appetitiooes ac aversationes singulares in modorum numero sunt S. I si Oorol. , consequenter quatenus istae vatiantur, vis animae modificatur S. 7o4 Ontoc , dc quatenus possibilos, vis eadem modificabilis S. 7ε Ontol. . Liquet igitur, quatenus vis animae modificabilis, eatenus ipsi tribui facultates, & diversas quidem tribui, quatenus modificationes non per eandem, sed diversas leges explicabiles sunt, consequenter quatenus vis animae diverso modo modificabilis.

50쪽

De Facustate sentiendi , sive sensu. 33

Modus , quo facultates animae insunt, probe expendendus, ne fingamus , quae non sunt, nec ex notionibus imaginariis dissicultates ne stamus . Eodem nimirum modo facultates animae insunt animae , quo possibilitates agendi seu activae corporis potentiae insunt corpori , aut vi eiusdem motrici inesse intelliguntur , & figurarum mutabilitas inest materiae, imo quaelibet modi mutabilitas corpori . Ita aer condensari potest, & condensabilitas est condensationis possibilitas. Quo igitur modo haec inest aeri: eodem modo facultas anima eidem inesse intelligitur . Similiter lapis calefieri potest. Hac calefiendi potentia quo modo inest lapidi, eodem modo lacultas quaelibet animae inest animae. Elater aeris intendi potest. Ista intensibilitas quomodo vi elasticae inest; eodem quoque modo lacultas animae quaevis eidem inesse intelligenda venit. Probe expendendus est modus, quo modorum possibilitates insunt rebus materialibus seu corporibus, nempe quatenus per ea, quae corpori actu insunt, vel tanquam actu inexistentia ponuntur , aliud quid in eodem esse posse intelligitur, quia istis positis in actu , haec ponenda sunt in potentia . Quodsi enim exemplis specialibus notionem istam tibi familiarem reddideris; tanto clariora quoque tibi erunt , quae de modo, quo facultates animae eidem insunt, in praesente propositione docentur. Huc autem spectant tanquam notiones directrices, quae de ratione modorum & potabilitatis eorundem in Ontologia tradidimuso Ioa. 164. I 6s λιοι. .

s. 82. Facultates Igitur animae non concipiende instar entium diuersorum, quae Milo

actu dantur inanimis oe perdurant, O quae per actiones ct passiones, quae ab facula a ipsis procisci observantur, modiscantur. Finge enim haec ita sese habere: erunt facultates istae entia perdurabilia cS. 766 Ontia. & modificabilia S. 'l 12 76 Oατοι , consequenter substantiae I. 768 OMM. . Et quoniam versae sunt per Θpoth. diversae erunt substantiae. Anima igitur erit plurium substantiarum aggregatum, consequenter substantia composita cf. 794. OntoLI: quod cum sit absurdum S. 8 , facultates quoque animae non concipi possunt instar entium diversorum, quae in anima perdurant & mo. dificabilia sunt.

Non ignoro equidem, vulgo facultates ita fingi, sed notione imaginaria, non reali I. IIo Ontol. , quae si intra limites suos coerceatur, iubinde in philosophia reali ad facillistandam demonstrationem de quaesiti investigationem substitui potest. c. si vero pro reali accipiatur, nascuntur dissicultates circa simplicitatem animae & ex iis Hiae propullulant , nec videre Iicet, quomodo sine extensione concipi possit animar id quod in argumento de immortalitate animae plurimum negotii facessit. Imo quamdiu notionem imaginariam eum reali consudetis, nihil in Psychologia rationali effetes , sed continuis dissicuitatibus iisque inextricabilibus urgeberis, ut cerio tramite progredi minime liceat.

De Facultate sentiendi, sive Sensu.

I. 83.

sentimus, objecta externa nobis repraesentamus, quae mutationem tiones

organis sensoriis qua talibus inducunt s. 67 Pochοι. empir. . Con- ρημ' stat vero obvia unicuique momentis singulis experientia, objecta ista esse ςorpora. Quamobrem cuta sentimus , corpora nobis repraesentamus. Jam

E a - corpora

SEARCH

MENU NAVIGATION