Opera omnia

발행: 1757년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

INTRODUCTI o. 13li hora prorsus dissimiles effectus exerant. Quibus accurate expensis stupendae illae quas apud Author es congestas legere est, hiitoriae haenomenorum quae morte a varii generis serpentibus , in Africa praesertam inflictas , comitari di cuntur, aliquam certe fidem mereri videbuntur. Nec certe excidit e memoria doctissimum Paulum Hermannum multis jam abhinc annis in Leydensi Academia Bolanices Professorem , qui magnam aevi partem, in Indiis exegerat, mrmatum reliquisse , quod in diversis Indiarum partibu venenata occurrant animalia , qualia in Africanis defcripta habentur historiis, quae per dissimiles omnino

aditus ad eamdem mortem deducant Qquod ac curato aerum examine deprehenderit pulcherrimas illas a Lucano a allata Viperarum descriptiones , quae diverso adeo genere in arentibus Lybiae desertis Catoni sese ob talerunt, non a poetica fingendi libertate ; sed ab ipsa rerum natura desumptas fuisse. Ipse in suo Musaeo spiritu vini

condita asservaverat aliqua Serpentam horumce genera, speciatim vero aspidem quam intipolon gh Zeylanica vocant Ad cujus morsus lethi ferosopore excipitur Dipsadam vel Situlam Macassaricam quae cum inextincto potandi ardore interimit,3 Haemorrhoum acalsaricum cujus Venenum brevi sanguinem ab omnibus corporis partibus, i thali dii Fundit harmorrhagia. Hic enim observandum est quod quantumcumque prima Veneni actio in spiritus nerveos frundi videatur integra tamen sanguinis moles , brevi partitam labem concipit. Nec eam quidem inde deducendam crediderim quod ulla a partium i Lib. X.

52쪽

'i INTRODUCTI O venenosarum miscet , sed ab illa partium corruptione, quam brevi necessariam inducit, sanguinis circuitus abnormis , lecretionum interruptarum perversus ordo, d stagnantis intra minima vascula sanguinis degener conditio , quae omnia vitiatorii quid nerve succedunt. Nec est cur miretur quisse quam quod latex sanguineus dissimili adeo artium compage contextu , sol motu vitiato , tantopere pessum detur. Haec de Venenis in genere dicta sint. Quae quidem a peculiaribus cujusque generis effectibus quos in sequentibus Tentaminibus prosequemur; novum, meo saltem judicio , lumen, novam nanciscentur confirmationem.

53쪽

TEN TAMEN URIMUM

ENENO suo semper adeo famosa fuit Vi

per , ut vel remotissimis aetatibus pro simillimo emblemate habita fuerit rerum omnium quae certam labem dc perniciem invehunt Et certe tantum incutiebat terrorem exitiosa horumce animalium natura , ut vulgo tanquam divinae in homines vindicta ministri spectarentur , quorum morsu poena, rependeretur sceleratis capitibus, quae vulgarem judiciorum animadversionem eia fugissient. Hinc ab Herodoto AEliano b accepimus, apud primos , ut scientiarum sic superstitiosi cultus , praeceptores AEgyptios , angue tamquam sacros , excultos futile imo unum singularius fuisse illorum genus, cui divinae voluntatis ministerrim concessum crediderant , quo scilicet vindice a bonis mala quaecumque avCrterentur improbis vero contra poena infligeretur. Hinc

Dea Isis aspide caput circumdata cci depicta est, quo simillis ejus sapientia, potestas declararetur. Ab illa Graeci Romanique suam eodem ornaverant emblemate Minervam , ut in gemmis simulachrisque antiquis exhibitam videre est. Et

es Lib. ij0. cap. q. De Animalibus lib. vij. '. c Aspide cincta comas Valer Flacc Argonautic. lib. Q. Verc. I 8. DeXtra laevaque sulcis insiurgentium Uiperarum , cohibita Apuleius Metam lib. ij i. m. ao,

54쪽

16 TENTAMEN IRIMUM Pausanias observat a nefandum apud Arabas haberi, aliquid violenti in illas perpatrare Vip Ta quae prope Balsami arborem reperirentur has scilicet sacras arbitrabantur. Cuius superstiti biicultus aliqua adhuc hodie apud hosce populos remanent vestigia. Vidit enim Vesti ius b ipsorum multos , haec animalia intra sitas aedes assumere , ipsa en urire chil tu demum divino tari quam genios loci, prosequi. mo in Indiis Orientalibus eadem obtinet antiquitus recepta elligio Rex enim alicuti tuo uria Serpentibus su- pestrui jubet , ut a pluvia serventur immunes , cillos morte mulctat, qui violentas ipsis manus in tulerint. Eos scilicet divido amatos numine ratus 'quo 1 homines adeo subita morte valeant assic re sc). Quantum vero mentibus haec insederit opinio . exemplo notabili satis indicatur in Sancti Pauli historia, quem in Melitens insula naufragum, populus, statim credidit homicidam

clim pendentem videret a manu Viperam nec minus temerario Deum autumavit , cum ne dum

inflammationem manus ejus conciperet, aut ipsis concideret mortuus, qui solent hosce morsus vulgo excipere effectus , sospes contra Mab omni noxa integer , anguem in flammas X cuteret. Praejudicatae scilicet ipsorum opinioni consonum maxime videbatur , maximam interest assinitatem , Numen inter& illum hominem qui tantum in illius

ministros exerceret imperium, potentium adcoagentium malignitatem po illa evincere.

Ea mihi saepius hac de re cogito lati ratio appa-

ah Beotic. p. m. O3. 40 Not in alpin deplant. EgyPt. c. q. c F. Purchas' piigrimage lib. s. cap. O, ruerat,

55쪽

ruerat, cur Antiquissimi homines, vetustos Medicinae Magistros Hermetem , Uculayium , Hippocratem, non solum in ipsorum statuis .nummis serpentibus pinxerint adornatos, sed etiam iacipsos figura larvatos coluerint. Morbi enim hisce temporibus , praesertim vero qui maximam functionibus vim inferunt, ut pesti S, variarumque febrium cohors , a numinibus immissi videbat tur, ut more horumce animalium , irae divinae ministri, Deorum vindictam in homines exercerent a). Qui igitur arte tua , morbos per sanare ipsorum impetu poterant contra Obssistere , id non. sine numine. sed singulari divinithis concesso privilegio praestare bosse , censebantur divinos ipsis honores rependi, aequum ducebant. Hinc Viperarum ipsis adjuncta Egies , hieroglyphicum erat divinitatis signum. Vipera enim annotante

doctissimo Spanhelm 4 divinae potestatis symbolum erat se emblema. Verrum ut dicam quod res est, Anguis ille quem in fanitatis imaginem Vetere assumpserant, Viperarum genere fuisse , non Videtur, sed serispens ille innocuus, de quo Lucanus c)

Vos quoque , qui cunctis innoxia mimina terris Serpitis , aurato nitidi fulgore, dracones.

Quod si porro res ita se abeat, optimam nobis hujus instituti rationem Macrobius suggerit Sanitatis scilicet id aram perfecte nobis exhibet, ea

Ci Corn. Celf. Praefat. in MedicIn Morbos ait ad irarn Deorum immortalium relatos esse, ab iisdem opem posci solitam. b Divinae potentiae symbolum. V. Zech. Panhelm,

Pharsal. lib. X. Vers. 72',

56쪽

quae cuicumque frpentum generi communis est proprietas Exuvias quotanni d ponendi, sta cuticulam exuendi. Sanitatis enim a morbis S lai guore me genti restitutio , nova quaS reviresiacentis vita perio ius haberi lotest, ut abacta senili pelle nova veluti juventus , serpentibus assiari, videtur Ea vel quacumque ratione se habeant , ceristum est superstitioia hujus moi ctica Viperam opiniones, cum priYjudicat si mul errore quo paucas Viperae parte veneno carere sibi persuaserant, omnino obstitisse, ne sedulius in ejus naturam aut experimenti aut anat Ome inquirerent. Inde porro caturiit plurimorum origo errorum,

qui ab ipsis ad nos quasi per manum traditi sunt. Donec dies paulatim lucem attulerit, dispulerit errores , distinctilis quein enucleati is uterior Viperae fabrica, proprietates, teneratio tan em e positae fuerint. Specialius vero multam in hisce rebus impenderunt operam D. Redi b , Charas cilla D. Tason in sua serpentis caudisoni ana tome Anguis enim ille nihil est aliud praeter Via peram ampliori sub mole quorum quidem inventis , aliquid si desit, ad hujusce tentaminis

calcem additum , reperire erit. Symplomata qua Viperae morsum excipiunt, ubi ex dentibus suis majoribus , unum vel alte-CH Ideo simulachris eorum C E culani Scillulis' unguntur gura Draconum , quia praestant , ut humana corpora , Velut infirmitatis pelle deposita , ad pristinum revi-relcant vigorem. Ut virescunt dracones per annos singulos, pelle senectutis exuta Saturnal. lib. '. cap. 2.

57쪽

rum , in aliquam corporis larten defixit , talia observantur. Acutus demo iam partem dolor occupat, quem tumor excipit primum quidem rubescens, sed brevi in livorem degener, hic ei sim in vicinas partes proserpiti extenditur; languore interca summo , pulsuque celeriori, quantumvis demisso imo Waliquando intermittente. Fatigant simul aegrum ingens stomachi aegritudo, convulsivi biliosi .vomitus, sudores frigidi, imbilicum torquente cruciatus. Quibus omnibus si

matura non accesserit curati , mors prompta s pervenit, modo altem tantis evincendis tumultibus vires naturae non suffecerint. Imo si ex tot malis emerserit , tumor tamen in parte haeret in flammatorius. Imo aliquando eo tumet intensius quo caetera sympromata magis de pristina remittunt violentia Saepe ab exigua morsurae apertura , saniosus estiuit liquor , parvae supercrescunt Vulneri pustulae universae cutis color tempore minori

quam sit vel horae spatium flavore deformi inficitur , qualis clero foedatos dehonestat. Eadem fere symptomata iri omnibus pari ratione solent emergere licet iis aliqua incidat diversitas, pro Vatia aeris tempestate , vel aestuosa magis vel contra frigidiore , majori minorive vipetae furentis impetu aut mole corporis vel grandiori vel minori ac proinde plus minusve veneni communicaturae , prout ipsum vulnus aut altius inflictum , aut nerveae tendineaeque parti insedit , unde major veneni copia imbibitura pro variis demum accedentibus, quae symptomatum saevitiem , vel intendere valent vel contra hebetare, modo tamen admisso intra cutem dente simul musus fuerit liquot ille qui horumce tumultuum , dc adeo

58쪽

a TENTAMEN PRIMUM violenta perturbationis causa est proxima , primarium instrumentum. Antequam vero ad inquirendum in naturam agendi modum hujusce liquoris, ulteritis progrediar , opero pretium arbitror praevi ostendere verum hujus usum eum esse , ut conservationi animalis maxime momentosum praestet ossicium , ne cujus opera nullatenus possit Vipera vitam pro

ducor .

Nutriuntur enim ut plurimit Viperae, cometatis ranis, lacertis , bufonibu , talo is , muribus , aliisque hujus generis animalibus, quae nulla contrita masticatione vorantur integra. Sic in ventriculum detruduntur , quibu excipiendi ejus c pacitas si non ussiceret , manent illa partim iis stomacho , partim in clophago laxiori, membranaceo , donec per salivales harumce partium succos, auxiliantibus musculosis ventriculi fibris abdominaliumque musculorum actione , sensim sine ens . in pultem nutriendo aptam animalix solvantur , opuS quidem non unico die perficiendum , sed pluribus. Et haec quidem ratio ad enodandum concurrit, unde haec animalia , vi ram possint etiam nullius recentioris cibi adminiculo, adeo producere. Extenditur enim spatium illud ad quinque aut sex mense , ut experimentis mihi constitit. Altera desumitur ratio a fanguinis crassitie .partium ejus visciditate majori quam quae in aliis obse vetur animalibus. Hae ar- nioribus inter se nexae vinculis, minas perspiratione dispendium patiuntur , minorique indigent reparatione. Id non solum microi copio detegitur, sed ratione latis indicatur Musculosi enim ventriculi fibris minima vis inest qua comminuatur ci-

59쪽

D VipER A arbus 8 chyli partes tenuiores evadant. Hinc achylo crassiori sanguis viscositatem tenacitate insignis. Praeterea cor Viperae unico proprie donatur ventriculo Win ipsa perficitur eodem mechanismo circulatio, atque in rana uestitudine, in quibus vix tertia sanguinis pars ad pulmones appellit Minor ergo ipsi ab aere speranda comminutio , quam in aliis animalibus. Illa vero nutri tiseni ratio , necessiario requirebat, ut sub ipso gulae ingressu praeda confestim interficeretur in ventriculum enim , aliter detrudi nullatenus potui Tet , nec enim vis innata stomacho ad eam occidendam per se sumceret praeter enὶ nativam partis debilitatem , eludere visceris actionem satis valet animalis vivi industria , cum praesertim in aliorum animalium ventriculis, larentia vivere alia deprehendantur animalia. Con currunt ergo in ipso limine, his perimendis, dens simul N veneni actio, quae cum per se inferendae morti destinentur , nil mirum est si aliis etiam nociva aliquando animalibus evadant, ubi vel furore percita Viperae, vel externis excitatae stimulis ,

ad morsum provocantur.

Ad hujusce tentaminis calcem subjungam tum

venenatorum dentium descriptionem , eorum fabricam, articulationes, motusque varios, tum etiam

glandularum quae flavescentem illum tabificum liquorem secernunt, loculamentorum in quibus illa reponuntur, an atomicam expositionem. At succus ipse venenosus adeo exigua mole latet, ut vel una ejus guttula toti tempestati concitandae susticiat; hujus penuria fecit, ut in isti' tuendis circa de mors animalia experimentis , immorarentur authores, liquorem vero ipsum aut

60쪽

αι TENTAMEN PRIMUM ejus particulas , interioremque fabricam nullatenus CX plorare tentaverint. Quo quidem consilio Viperam commode apprehensam admotis ad iram excitandam stimulis , solidum aliquod corpus morissu ita impetere coegi ut venenum simul exsiliret, quo protinus vitrea lamina excepto parte ejuS

ejusque fabricam accuratissimo subjeci micros copio perlustrandas.

Primo quidem intuitu nihil aliud apparebat

praeter numerosam salinarum particularum congeriem , motu per liquorem raptarum agilislimo. Verum brevi mutato spectaculo , in crystallos summa tenuitate tartium acuti e praedito , concreverant intercedentibus nodis quibusdam exiguis , unde viderentur tenues illae crystalli exoriri. Hinc universus liquor araneae telam exhibebat licet tenuitate texturae foret multo minutior. At in tanta partium tenuitate , ea tamen erat salinorum horumce spiculorum rigiditas , ut in vitrum per menses plurimos immutata persiste rent sa). Multa vero tentavi experimenta quibus possum deprehendere , ad quam essent referenda classem hujus veneni salia , de quid tandem mutationis in sanguinem inducerent. Nec id sine labore, pro pter minimam liquoris copiam horum experi

mentorum pericula. Has tamen uncto , cum curiosis aliquibus ex amicis , labore, observationes elicuimuS.

Sanguinis humani uncia fere dimidia in calentem immi Lia vitrum , in quo quinque vel ex iuperini veneni recentioris grana admissa fuerant, nullatem,s aut colore aut consistentia alteraban- a Vid. Tub. I. Fig. I9.

SEARCH

MENU NAVIGATION