Vindiciæ diatribæ de mutuo, esse alienationem auctore Johan. Jacobo Wissenbach ..

발행: 1646년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

271쪽

quae mutuo datur , alienatur. An C

jam praedium Emphyleuticum p Speciei , quae mutuo datur, datio est An etiam datio rei Emphyleuticae. l. 3. D. iuger vectig. ides. emph t. pet

Ad objectionem petitam ex Τheo, philo, qui lib. a. In l. tit. q. 9. dehis autem . dicit, Servum domino ex re domini acquirere, Pipecuniam ab eo accepit, ut eam mori daret: respondi 1. Theophilum ineptas subinde interpetationes, de suo, praeter verba Justiniani interjicere. a. Theophilum hanc recipere interpretationem, ut servus qui pecuniam domini foenori occupat,domino CX re. ejusdem acquirat, id est, ex foeneratione pecuniae dominicae actionem paret domino , ad usuras petendas: Pecunia domini credita sub usuris, res domini dicatur, quia ex

bonis ejus sit prosecta, ejusq; nomide actionem

272쪽

l aetionem Kalendarii habeat. Has responsiones paulli acerbius excipit Salmasies. Primam ait esse nugatoriam plane Unihili. Attentius consideranti secus videbitur. I heophilus saepe turpiter lapsus est, ut cum Draconem LM cedaemoniorum L: Latorein fuisse tradit, cum Macedonem, non sienerat

rem, sed filiumfamilias fuisse scribit cum Pompilium Rufum servum fui

putavit, cum Divos fratres interpretatur , Severum & Antoninum, cum incertam esse stipulationem ait , si quis stipuletur ταω τῆ mcωτω, quae fiunt in arca. cum, quod Justinianus ait olim alieno nomine agere licuisse, pro tutela, exponit, tutela adipiscenda. quo nihil obtusius dici potuit. Scatet paraphrasis Τheophili perperis interpretationibus aliis. quod libro singulari Animadversionum se ostensurum pridem pollicitus est Emundus Merillius, Insigne Τogatorum decus in Academia Metropolis Biturigum.

273쪽

Au id ab eo iam sit pristitumι ignoro.Qtii tam foede hallucinatus est toties; eum etiam hic impegisse, non usque improbabile videri poterat. Jam quibus rationibus secunda mea responsio confodiatur. Salmasius Lectorem ex Disquisitione de Mutuo petere jubet. Frustra. Resert ibi interpretationem Theophili , quid ex re mea mihi acquiratur per servum, in quo usumfructum habeo. quid explicat de eo servo, quem Dispensatorem dominus

iacit, his verbis , ἔ-w- s

nisi pecuniam meamfaenori dare , α quem Distensatorem meum feci. quae explicatio

tantum abest, ut hanc Thesin confodiat, ut vel maxime tueatur certum euim est,hunc servum Dispensatorem ex re sive foeneratione pecuniae fructuarii , actionem pararo Fructuario,

qua is usuras servo promissas petat, qui hactenus habetur pro domino; cui obliga-

274쪽

obligatio & aetio per servum quςri- tur, L 38. f. siteri. II. D de V. o. g. a. t Inst. per quas perseu.nob. obligat. asquir. l Pecuniam itaneratam Tlaeophilus rem fructuarii appellaverit, non alio respect v, qua in quo pecunia credita sua crediori esse dicitur ab Ulpiano , in l. 2II. f. r. D. de V . S. & meum Dominil testimoniis , quod mihi debetur.

recepissem meum cum fenore. Suum, Meum, quid in tali negotio valeat, jam saepius, data occasione, repetitum. Eodem pland respiciunt verba hujus I hesis, composita nempe, non divisa cum Salmano : pecunia domini, credua bubusiuris, res domini Ucitur, quia ex bonis 'us est prosectu , ejusque nomise actionem Olendaris habet. pecunia mutuo data, creditoris res dicitur, non ideo solum, quia ejus aliquando fuit, Scex bo-

275쪽

ex bonis ejus prose sta est , sed quia

condictio certi ex Mutuo, qua tantundem petat,ei competit. quanquam nec male pecunia mea vocatur, quae inea fuit. ut insula dicitur, quae insula fuit. l. i an M. D.de acquir. rer omin. Hereditas, quae hereditas fuit, ι .D.ad Falc. ἀναλφονκωs l.δάnpr. D. delegit .hereo leprosus,qui talis fuit, imciι 4.v. 3 Erroremq uod attinet, quem

Τheophilus commisit, cum illud , fia1upervacuum esse scripsit in g. is υπὸ.I . de D. miror eodem errore se induere Salmasium.Duo sunt , de quibus in isto g. tractatur. primum de modo percipiendi fruct ns. Alterum de transmittendis fruetibus in heredem. In primo conveniunt Fructuarius 8c colonus. Sicut enim fructuarius eos fructus suos facit; quos ipse percepit: ita & colonus, i. messem. . D. locat. l. or. g. locuti. 8. D. desert. In altero differunt. Fructuarius qui maturis, at nondum perceptis fructibus

276쪽

bus decedit, jus percipiendorum fructuum ad heredem non transmittit: transmittit verti colonus, ι. ult. In l. elocax conduct. l. viam. Io. c. de locat. hac ratione, quia, cum merces intelligatur constituta annua, pro quantitate fructuum , qui eo anno nascituri fiunt,

insignis heredi coloni inferretur injuria, si locator & mercedem acciperet, de fructus quoque sibi assereret. quare eos etiam fructus, qui finito te mpore conductionis percepit nondum sunt, colono, hujusve heredi deberi puto; contra AEmilium Ferretum. .sero jam an illa vox, sere, in his Iustiniani verbis, eadem ferὸ S de colono dicuntur, redundet, quod Salmasius Theophili hyperaspistes hic scribit' a quo etiam.

comparatio inter fructuarium, & colonum quod ad dominium, instituta, supra refutata est. Nullum plane dominium acquiritur colono. Cujus heres domino pumet, ae Loo I. I. i, C. no-

miue domini possidet, sicut ipse colo-

277쪽

r. Inst. do interdict. I. ult. c. 4e aequir. psipsi. ut adeo otiosa sit haec Salmasi emendacio, pro imino pulsi π, 4. L oo. ne ususfruetus quidein dominium comductione transserri , suprὶ ostendi. Dixeram hic, inepth eti m Theophilum ad 9. is vero 36. Inst. d. t. is in perceptionς fructuum distinguere inter colonum, qui nummis Δc qui partibus colit: Illum nou ante fructus tuos facere , quas si eos perceperit-

hunc autem suos facere, an equam eos per ceperit. Salmasius, Obiter in-

spe a hac Thesi. inquit , tale puto dici ea loco a Theophilo. eo loco, nempe in , . ult. In l. de Dost con uE. quem allegat. Indicat hoc subitariam, tumultuariana Salmasii scriptionem.

Decimo octavo Salmasi argumento: legatarii inutiliter ei legatur:

Atqui pratania credita legari debitoripotes:

278쪽

respostaderam, Non ipsetii pecuniam' creditam, sed re ni t mollem actionis, quam testator habet, legari. quam responsionem Salinastis Lipra se ostendisse ait, ridiculam esse & ine-

ptam , & vero ac Jurisconsulto indignam. Desinat in posterunt salmasitis nos remittere ad sua supra, quae jam enervata sunt satis Fundamentum certe haec Responsio habet in l. i. D. de liberat. Mat. Creditor legando debitori, quod hic debet , non tam ipsam rem, sive corpus, quod debet, cujus debitos adhuc est dominus, legat, quam liberationem, id est, remissionem juris ad rem petendam sibi competentis. Si actio eadem

omninti est coeti re debita, ut vult Salmasus, creditor etiam est dominus rei debitae , ante traditionem;

quod falsissimum, s. s. ins . Infl. deae t. vendit. d. L i. deliberat. leg. Cum debitor creditori legat, quod debet, inutile est hoc legatum. non idcirco, ne

279쪽

ne dominium rei duabus ex causis Creditori obtingat, sed quia actione legati creditor non plus esset consecuturus, quam actione mutui.

AD XVII.

Ad ultimum argumentum Salmasii, Carolam Mollisum in tractatu de Uum, scripsisse , mutuationem non esse alienationem , sita administratistum respondi, Molinaeum non negare , pecuniam in mutuo alienari, sed eam prorsus, selute, ac in totum alienari,& quasi ' pro derelicta haberi negat,ita nempe, ut animum repetendi, omnemque recipiendi spem creditor deposuerit. Quam responsionem ineptam esse. Salmasius ait, & praeterea etiam falsam. Nimis quam inconsiderate. Sin, gula pene verba probabo ex Μolinaeo.

Dixi, Molinaeum non negare, PCCu niam , i. e. nummorum corpora, in Mutuo alienari. En ejus verba, num.

My. Si veris alienata quidem sit, quod ad

corpora,

280쪽

cor ru, seu eorum proprietatem. Addidi, negare Molinaeum, pecuniam prorsus alienari, & quasi pro derelicta haberi. An aliud voluit numero x . In quo lices pecunia fiat accipientis, haea tamen libera, neo prorsus abalienatur λ Quid ita, quia,

inquit in d. num. 449. remanet obligatio ad eandem quantitatem generis,senitatis. Propter quem obligationis nexum, indeque actionem competentem scripsit, Mutuationem non esse alienationem, sed administrationem, ut exposui ad Thesin primam Disputationssprimae. Ne speciem quidem nummorum sive corpus pro derelicto omninci habere creditor dici potest, arg. g m. Inst. δε R. D. qua fronte alioquin con- diceret pecuniae tantundem p Quod derelinquendi animo abjicitur, non obligat Occupantem ad reddendum aequivalens, aut idem genus. Vigesimum argumentum quod hic repetit Salmasius, Si mutuum alienatio est, ex parte dantis, dis acquisitio dominiis ex

SEARCH

MENU NAVIGATION