De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

stationibuς sint, praefati Capellani exhibere teneantur Iiteras patentes ejusdem Capellani Majoris super eorum approbatione locorum ordinariis, seu eorum Uicariis Genuralibus , si praesentes adsint; si vero absentes, Parochis, in quorum ParOchiis castra, seu stationes militum praedictorum politae sunt , a quibus licentia parochialia munera peragendi impertiri, &nullatenus, iisdem literis in specitis, denegari possit: Matrimonia autem coram Parocho loci cum interventu Capellani militum eelebrentur, & quoad alia omnia Sacramenta , & fun- 'iones parochiales peragantur a Parochis locorum , dummodo vocati interesse non recusent; Si autem adesse noluerit,

liceat Capellano militum easdem sunctiones obire cum dimidia parte emolumentorum, quae de jure integra ad Parochum loci spectarent ; eademque omnia pro militibus stationariis praescripta, quoad milites in castris, seu Fortalitiis Regni non clausis existentes, & proprium Parochum non habentes, omnino serventur.

XI. Eosdem autem milites, ac ossiciales tempore tamen actualis expeditionis dumtaxat helli actu existentis contra hostes, a crimine haeresis, apostasiae a fide vel per se , vel per alios absolvere, ea tamen lege & conditione, ut hujusmodi facultas in Italia, ejusque Insulis adjacentibus quoad eos dumtaxat locum habere debeat, qui nati sunt in locis, ubi haeresis impune grassatur, nec umquam errores judicialiter abjuraverint, vel Sanctae Romanae Ecclesiae reconciliati fuerint. XII. Omnibus insuper personis utriusque sexus in militaribus copiis existentibus, dum actualis expeditio contra hostes habetur , tam quadragesimalibus, quam aliis anni temporibus , & diebus, quibus esus carnium , Ovorum , casei, butyri, & aliorum laeticiniorum est prohibitus, eisdem ovis, ei seo, butyro, & aliis lacticiniis, atque etiam carnibus, excepta tamen quoad carnes hebdomada Sancta , & omnibus diebus Veneris , & Sabbati totius anni, & servata sorma jejunii, quatenus pro locorum , temporum, & personarum conditione fieri potest, praescripta in nostris literis novissime editis subdatum Romae die xxx. Maji MDCCXLI. utendi, & vescendi licentiam impendere.

XIII.

492쪽

servitio noviter constructis , tum etiam vexillis , aliisque rebus hujusmodi ad militiam spectantibus benedictionem in Q ma Ecclesiae solita impertiri. XIV. Et demum omnibus supranominatis personis utriusque sexus ejusdem Capellani Majoris curae in spirItualibus commissis ab observatione diei festi, si aliquod urgens opus in supra teli gnatis locis, nempe in Regia Aula; & Palatio, in Castris clausis Civitatis Neapolitanae, in Navali, seu interiori Portus parte , vulgo Darsena , in laospitalibus classiariorum , S militum, aliisque hujusmodi ficere necesse fuerit, dispensationem, cum obligatione tamen audiendi Missam, Ze aliquod aliud pium opus, quoad tempus, & occupatio, & persona rum conditi a linet, obeundi, concedere: Illos insuper per se vel per alios Eccletiasticos Uiros probos, & prudentes vi sitare , & corrigere , atque in eosdem omnimodam jurisdictionem ordinariam , atque Omnia alia, quae pro bona animarum

Ore directi ine Archiepiscopi, & Episcopi, ac alii locorum. Ordinarii in suis respective Dioecesibus facere consueverunt, iis dumtaxat exceptis, quae ad exercitium ordinis Episcopalispertinent, q iar in Regia Aula tantum, ubi Rex , & Regina, seu Prorex totius Regni moratur, & in Ecclesia Parochiali Sancti Sebastiani ab eo, si sit Episcopus, peragi posse volu mus, &constituimus, libere facere , & exercere; iisdemque

omnibus, & singulis a quibuscumque eorum peccatis, crimi

nibus , excellibus & delictis quantumvis gravibus, & enormibus , etiam Episcopis, & locorum ordinariis reserv.itis, de quibus ore consessi, S corde contriti suerint, futitari poenitentia pro modo, & gravitate culpae impolita , debitam abs lutionem vel per se, vel per alios impendere , & elargiri libere, ac licite possit, & valeat, auctoritate Apostolica, scientia , & potestate praedicta concedimus , & indulgemus.

XU. Decernentes praetentes literas, & in cis contenta quaecumque nullo umquam tempore de subreptionis, aut ob reptionis, aut nussitatis vitio, seu intentionis nostrae , vel alio quovis etiam quantumvis magno & in excogitato, & su

itantiali desectu , etiam ex eo quod super praemissis solemnita

493쪽

pleta minime sucrint, aut ex alio quolibet capite a iure, vel facto , aut statuto, vel consuetudine aliqua resultante, aut quocumque alio colore , vel cauci etiam tali, quae ad effectu inu,liditati, p at lietorum specialiter exprimenda st ret, notari, impugnari, aut in jus, vel in controversiam revocari, auta I terminos juris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum , aperitionis oris, aut aliud quodcumque juris , gratiae, & justitiae remedium imputrari non posse ; sed illas semper, & perpetuo validas, & essicaces existere, suosque plenarios, R integros effectus sortiri , ac perpetuo observari: Sicque , S non aliter per quoscumque Judices quavis auctoritate sun gentes, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, &causarum Palatii Apostolici Auditores, sublataeis, & eorum cuilibet quavis aliter judicandi, interpretandi, & definiendi facultate, & auctoritate, ubique, & in quacumque instantia, interpretari, judicari, & definiri debere, irritum quoque, R inane quidquid secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non ob- .

stantibus quibusvis Apostolicis, necnon in Provincialibus, vel Generalibus Conciliis editis constitutionibus, & ordinationibus , nec non quibusvis Ecclesiarum , & Monasteriorum, ROrdinum quorumlibet, atque etiam dictae Ecclesiae Neapolitanae, juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, consuetudinibus, Privilegiis quoque R indultis, & literis Apostolicis contra prarmissa quomodolibet editis, concessis, confirmatis, & innovatis; qui bus omnibus, & singulis, etiam ii pro illorum sussicienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis mentio, seu quaevis alia expressio habenda , aut aliqua alia singularis forma ad hoc servanda foret , illorum omnium , & singulorum tenores perinde , ac si de verbo ad verbum , nil penitus omisso , & forma in illis tradita observata , praesentibus in serti foret, pro plene & suffcienter exprestis, ac insertis habentes , illis alias in suo robore permansuris, hae vice dumta

xat harum serie ad effectum praemi lsorum scientia, & potestatis plenitudine similibus derogamus, & ad plenum derogatum esse

494쪽

esse volumus, & declaramus, caeterisque contrariis quibuscumque. Uolumus denique , mandamus , & decernimus, quod tam ipse Capellanus Major , quam alii supradiisti de caetero nullis aliis, praeter quam supra ex prelsis facultatibus, privilegiis, gratiis, & indultis, & quoad personas, res, loca&casus supra expressos dumtaxat respective uti valeant, nec

etiam aliam ipse Capellanus Major , quam supra expressam jurisdictionem, & superioritatem in Ecclesiis, & Capellis, ae

persionis hujusmodi habere , exercere , vel vindicare , aut praetendere, etiam vigore extensionis, seu comprehensionis, seu etiam rationis Majoritatis, aut sub praetextu cujuscumque privilegii, aut indulti praesertim Leonis X. aut quorun cumque aliorum Praedecelsorum nostrorum , seu Regaliae, aut possessionis etiam immemorabilis, & tituli ex ea resultantis, scientia, patientia, & tolerantia quorumcumque Superiorum, di Ordinariorum, etiam Sedis Apostolicae, roboratae, nequaquam possit. Nos enim quascumque alias facultates , exemptiones, privilegia, gratias , & indulta per quoscumque Romanos Pontilices, & praesertim Leonem praedictum , Praedecessores nostros, ac Sedem Apostolicam Capellae Regiae Capellano Maiori, aliisque suprascriptis personis hactenus concessa, literasque Apostolicas etiam in forma Brevis, aut sub plumbo , aut alias quomodolibet , & quibusvis clausulis, &conditionibus desuper expeditas, motu proprio, scientia, &potestatis plenitudine paribus perpetuo revocamus, an nulla mus, cassamus, & abolemus, ac revocata, an nullata , cassa,& abolita esse declaramus, & quamcumque quasi possessionem etiam immemorabilem, & centenariam & ultra improbamus ;ita ut nunquam in judicio, aut extra allegari , aut ad effectum aliquem eis suffragari possint: Salvis tamen omnibus juribus, praerogativis, privilegiis, & facultatibus in Scholares, Lectores , aliasque personas Regiae Universitatis Studiorum Neapoli existentis, tum etiam quoad causas, & personas, Rectores, seu Possessores nonnullorum Beneficiorum , & Ecclesiarum , vel iisdem Ecclesiis inservientes , quae ad nominationem, seu praesentationem , aut jus patronatus Regium spem stant, ab immemorabili tempore eidem Capellano Majori,

ut Diuitigod by Corale

495쪽

ut asseritur , competentibus, quae per praesentes neque approbare , neque ei S ullatenus derogire intendimus. Caeterum quit dissicile foret , praesentes nostras literas ad singula loca , ubi fortasse opus erit, deferri, volumus, ut earum exemplis etiam impressis, manu tamen publici N itarii

subscriptis, & praedicti Capellani Majoris sigillo munitis eadem prorsus fides adhibeatur , quae praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel Ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, privilegii indulti, decreti , mandati , declarationis, derogationis , & voluntatis infringere , vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesiumpserit, indignationem Omnipotentis Dei , ac Beatorum Petri, S' Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo primo pridie nonas Julii, Pontificatus nostri anno primo. P. Cardinalis Aldrovandus Prodat. di Pro D. Cardinali Passoneo. ci Caietanus Amatus . ta Uisia de Curia. α Loco I Plumbi. α N. Antonellus. α I. B. Eugenius. MΟ-

496쪽

MOTUS PROPRIUS

SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS

BENEDICTI PAPAE XIV.

SuPER NONNULLIS ALIIS FACULTA TIB et SCAPELLA NI MAIORIS CREGNI NEAPOLITA AI.

ω NEAPOLITAN A. Motu proprio &c. Cum alias per nostras literas sub plumbo , datas Romae apud S. Mariam Malorem pridie nonas Julii, Pontificatus nostri anno primo, ad supplicationemearissimi in CHRISTO Filii nostri CAROLI Siciliae, A Ierusalem cum tota Terra citra Pharum Regis Illustris , & Hispaniarum Infantis , varias & diversas fatuitates Venerabili Fratri nostro Coelestino Archiepisicopo Tliessalonicensi moderinno Capellano Majori , ejusque successoribus concesserimus, inter caeteras, ut Capellanos, & Presbyteros, juxta num rum, ac modum in iisdem literis stabilitum, ad audiendas consessiones pro militaribus copiis tam Regis propriis, quam auxiliaribus, tam in Regno Utriusque Siciliae, quam extra, ubicumque ab eis iter faciendum, vel morandum esse contingeret, praevio examine, caeterisque servari solitis, approbare ; & omnia parochi alia Sacramenta existentibus militibus in actuali itinere , & expeditione contra hostes per eosdem administrari facere ἱ necnon eosdem milites ac officiales tempore actualis expeditionis a crimine haeresis, apostasae a fide vel per se, vel per alios absolvere : omnibus insuper personis utriusque sexus in militaribus copiis existentibus , tam quadrage limalibus , quam aliis anni temporibus S diebus , quibus esus carnium, ovorum, casei , butyri, & aliorum lacticini rum est prohibitus, eisdem ovis, caseo , butyro, & aliis lacticiniis, atque etiam carnibus , exceptis tamen quibusdam Ooo die

497쪽

diebus, & servata forma ieiunii a Nobis praescripta , utendi,& vescendi licentiam impendere: ii silemque omnibus , & singulis dispensationem ab observatione diei festi , si aliquod

opus faciendum necessario fuerit, concedere : & praeterea quibuscunque eorum peccatis, criminibus,excessibus,& delictis, quantumvis gravibus & enormibus , etiam Episcopis & loc rum ordinariis reservatis, de quibus ore consess, & corde contriti suerint, salutari poenitentia pro modo & qualitat e seulpae impolita , debitam absolutionem vel per se, vel per alios impendere, & elargiri libere ac licite possit & valeat,

prout latius in praefatis literis nostris continetur , quarum tenores hic pro sufficienter insertis, & expressis haberi volumus. Cum autem postea a praefato Archiepiscopo Thessalonicensi Nobis expositum fuerit, ad Opportunam Sacramentorum administrationem , & procurandam animarum salutem pro militibus in actuali expeditione contra hostes existentibus, nonnullis aliis facultatibus, per se vel per alios ecclesiasticos viros exercendis, omnino indigere Nos animarum saluti, quantum in Domino possumus, consulere cupientes, motu simili&e. eidem Venerabili Fratri nostro Coelestino Archiepiscopo , ejusque successoribus in dicto Regno utriusque Siciliae Capell1nis Majoribus pro tempore concedimus & impartimur infra- scriptas etiam facultates, ad nostrum, & Sedis Apostolicae beneplacitum duraturas, per se, vel per alium seu alios Sacerdotes probos & idoneos, & juxta formam in praefatis literis nostris praeseriptam approbatos , ab eodem Capellano Majori subdelegandos, pro militaribus tamen copiis, tam propriis dicti Regis, quam auxiliaribus, in actuali expeditione contra hostes existentibus dumtaxat, non autem in hibernis, aut praelidiis commorantibus , exercendas: Videlicet absolvendi omnes & singulas personas in iisdem copiis militaribus existentes a quibuscunque eorum peccatis & delictis, quantumvis gravibus & enormibus, non solum Episcopis & locorum ordinariis, sed etiam Nobis & eidem Sedi Apostolicae specialiter reservatis, & reservari solitis: commutandi, relaxandi, dispensandi, & absolvendi respective, prout & in quantum Episcopis & locorum ordinariis juxta Sacros Canones, & Con-

498쪽

eilii Tridentini decreta id saeere lieet & permittitur, quoad

Vota, juramenta, irregularitates, & censeras Ecclesiasticas, nempe excommunicationes, suspensiones, dc interdictata; nec non quoad omissonem omnium, seu aliquarum ex denunciationibus, quae Matrimoniis personarum, ad praedictas copias pertinentium , & cum illis commorantium, contrahendis praemitti deberent: concedendi quibusicunque utriusque sexus CHRISTI fidelibus, ad praefatas copias pertinentibus, in articulo mortis, saltem contritis, si confiteri non poterunt,

necnon in Nativitate Domini nostri JESU-CHRISTI , Paschatis Resurrectionis , & Assumptionis B. Virginis sesiis diebus vere poenitentibus & confessis, ac Sacra Communione refectis plenariam omnium suorum peccatorum indulgentiam &remissionem: singulis autem diebus Dominicis, & aliis sellivis de praecepto relaxandi iis, qui ejus concionibus intervenerint , decem annos de injunctis illis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in sorma Eccletiae consueta e celebrandi Missam una hora ante auroram, & alia post meridiem, &si cogat necessitas, etiam extra Eccletiam in quocunque loco decenti, etiam sub dio, & sub terra, & gravissima omnino urgente necessitate , etiam bis in die, si tamen in priori missa ablutionem non sumpserit , ac jejunus fuerit; necnon super Altari portatili, & non integro , seu aliqua in parte fracto , aut laeso, & sine Sanctorum Reliquiis; ac demum , si aliter celebrari non possit, & absit periculum sacrilegii, scandali,

R irreverentiae, etiam praesentibus haereticis, alii sique excommunicatis : benedicendi quaecunque Vasa , tabernacula , vestimenta, paramenta & ornamenta ecclesiastica, aliaque ad Divinum cultum pro servitio earundem copiarum dumtaxat

necessiria, & pertinentia λ exceptis tamen iis, in quibus si-cra unctio adhibenda erit: reconciliandi Ecclesias, Capellas,& Cinnaeteria, ac oratoria quomodolibet polluta , in illis partibus, in quibus ipse copiae consederint, si ad locorum

ordinarios commodus non pateat accessus , aqua tamen prius

per aliquem Catholicum Antistitem, ut moris est, benedicta, imo etiam, magna urgente necessitate, ut Miss, Dominicis,& aliis festivis diebus celebrari possint, illa etiam a memorato Ooo a Anti

499쪽

Antistite non benedicti. Demum celebrandi Missam de Requiem in quocunque altari, etiam portatili, si aliter celebrari non pollit, & per ejus applicationem liberandi animam alicujus ex pie desunctis dictarum copiarum , secundum celebra tis intentionem , a Purgatorii poenis per modum suffragii. Caeterum cum facultates prindictae ad animarum salutem admodum pertineant, prEentes, & desuper conficiendas literas nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis vitio , aut intentionis nostrae, vel quoquam alio desectu notari, vel impugnari posse , sed eas validas & essicaces sore &esse , suosque plenarios & integros effectus sortiri & obtinere debere, Apostoli ea auctoritate decernimus. Non obstantibus quibusvis Apostolicis, etiam in universalibus , provincialibus,& synodalibus Conciliis editis, vel edendis, generalibus , vel specialibus constitutionibus& ordinationibus, privilegiis quoque indultis & literis Apostolicis , quibusvis superioribus , &personis in genere, vel in specie, etiam motu pari &c. concessis, approbatis, & innovatis: quibus omnibus & singulis , hac vice dumtaxat , specialiter, & expresse derogamus, carterisque contrariis quibuscunque , cum clausulis opportunis. Fiat. Motu Proprio P. Et eum absolutione a reniris ad effectum &c. & quod aliae dicti Cappellani Majoris concessiones & facultates habeantur pro expressis , seu in toto, vel parte exprimi possint in literis, & de concessione & impartitione hujusmodi, aliisque praemissis, ut supra latissime extensis , & quod praemissiorun omnium, & singulorum aliorumque necessariorum major, &verior sp. R expositio fieri possit in literis per viam de Curia, ut vocant, si videbitur, expediendis, aut sola praesentis schedulae Motus proprii Nostri signatura sussiciat, & ubique fidem faciat in judicio, & extra illud, regula quacunque contraria

non obstante. Datum Romae apud S. Mariam Majorem I v. Idus Novembris, anno secundo. Fiat P. S. V.

500쪽

S. V. Motu proprio coneedit Capellano Majori in toto Regno Neapolitano , ejusque successsioribus facultates, ad U. S.& Sedis Apotholicae beneplacitum duraturas , pro militaribus copiis in actuali expeditione contra hostes existentibus dumtaxat , celebrandi in casu necessitatis in quibusvis locis; benedicendi paramenta, & alia necessaria ad Divinum cultum ; reconciliandi Ecclelias , & oratoria quomodolibet polluta ; absolvendi a peccatis, etiam Summo Pontifici, & Sedi Apostolicae reservatis ὴ commutandi , relaxandi , dispensandi, &absolvendi respective quoad vota, juramenta , irregularita tes, &censuras; celebrandi Missam de Requiem in quocunque altari, & per ejus applicationem liberandi animam alicujus pii defuncti a Purgatorii poenis; eoncedendi plenarias pee eatorum indulgentias diversis sestis diebus, & praesertim in articulo mortis, omnibus utriusque sexus m N. Antonellus Abbreviator de Curia.

APPEN DIXDE CAPELLA , LITURGIA , ET SACRIS CAEREMONIIS AULAE LUSITANAE.

Apellam Aulae Lusitanae vetustissimam esse tradit Clarissimus Antonius Caietanus Sousa Tea tinus lib. q. cap. 78. Historiae Regum Portu galliae. Nam Alphonso I. regnante, Ecclesia Sanctae Mariae de olivetra Capellae Regiae dignitate ornabatur; tum etiam in Civitate s

nimbricensi, ubi aliquando Regium fuit domicilium , Ecelesiae Sanctae Crucis, & Sancti Michaelis , eadem insignitae sunt praerogativa. Regibus in Santa remi Civitate degentibus, Capella Regia fuit Ecclesia Sanctae Mariae de Alcaeova e & in Civitate Ulyssi ponensi , Ecclesiae S. Bartholomaei, S. Martini,& Sanctae Mariae de Escada. At Dionysius Rex Portugalliae Capellam in Palatio suo excitavit Sancto Michaeli Archangelo sacrani ; & ibi S. Elisabeth Regina Divinis vacabat officiis, quae a Capellanis plurimis persolvebantur , uti dictun

SEARCH

MENU NAVIGATION