De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

batur ossicio Majoris Capellant: siquidem in quibusdam litteris Alphonsi Regis hoc anno datis, &a Chi Occaretio relatis, ut Nicolaum de Rainaldo Dioecesis Vicanensis in Regios adscriberet Capellanos legitur in illarum calce. Vi per Dominicum Capellanum Majorem . Hunc eumdem anno I 63. Oratorem egisse apud Ioannem Regem Siciliae pro rebus Siculis componendis , & obiisse Romae anno i 7 I. Pirrus testatur . XIV. URsus Leo DE LEONE Patritius Arianensis, Major

Capellanus Alphonti Regis,& Patriae Antistes. De eo ita scribunt Fabius Barberius, & Ughellius in Episeopis Arianensibus :Hie Praeful, qui fuit Patritius Ariani, jam fatis dilectus ab Alphonse Neopolis Rege ob ingentem ejus eruditionem indelitatem , atque in agendo eximiam peritiam. Idcirco antequam

Patrix Episcopus cooptaretur, non solum fuit Maser Capellanus iasius Regis , sed etiam peritus Orator, atque ita aliquot annis in Curia versatus es, quamobrem meruit pros ui uesserit quaedam privilegia, ct quidem non m inoris momenti ab

eo obtinere. Fuerat etiam Canonicus, & Thesaurarius Ecclesiae Arianensis circa annum I 8. tum Episeopus circa an. I 9.

ad cujus preces Nicolaus IU. instituit ossicium Saeristae Majoris in Ecclesia Arianensi, uti legitur in Statutis hujus Ecclesiae editis anno i 3 . sub Philippo Tibalda Episcopo. Obiit circa annum I 47o. Ex hac familia. prodiit nuper Joannes xaverius de Leone, vigilantissimus Episcopus AEsemiensis, deinde Melphiensis, Cardinalis Marcelli Passiari consobrinus, ante Episcopatum Auditor Cardinalis Laurentii Cortini, deinde Clementis XII. qui obiit Neapoli anno I 733. jacetque in Ecclesii a

S. Pauli Teatinorum. XV. JOANNEs GERALDi Mus , nobilis Amerinus, Pontificii Iuris peritis sinus, post diuturnam in Romana Curia moram, ubi Abbreviatoris munus exercuit, Alphonti Regis, &Ducis Calabriae Major Capellanus, & anno 1467. Episcopus Catacensis. Is etiam oratorem egit Alphon sii Regis apud Rommanum Pontificem. Praefuit Ecclesiae Catacenti usque ad annum I 8S. quo e vivis decessit. De eo Ughellius in Episcopis Catacensibus . Ex eadem familia Episcopatum Catacensem ad ml ni strarunt Angelus Geraldinus Joannis nepos anno IS 32.5c Ssor-

472쪽

& Ssortia Geraldinus anno Is 36. quos Ughellius pluribus laudibus extollit. In eadem quoque familia natus est Alexander Gera id inus Episcopus Uulturariensis, Major Capellanus Ferdinandi Catholici Hispaniarum Rcgis , rerum gerendarum peritia, functis legationibus, ac muneribus, editisque libris longe clarissimus. Nam is, nomine Ferdinandi Regis, plurima foedera composuit cum Alexandro Pontifice , cum M. xi miliano Caesere , cum Republica Venetorum , & cum Mediolanensium Duce: &ad Consilia sanctiora a Regibus Ferdinando, &Elisabetha adhibitus, expeditionem Christophori Columbi, cui plurimi e Consilio Regis reluctabantur , suffragio, & opera sua plurimum fovit , promovitque. Erudiendae Regiae proli praefectus quatuor Reginas sanctissimis moribus instituit. In Angliam missus, apud Catharinam Reginam functus est munere Majoris Capellani, & Apostolici Nuneii. Denique cum plurimas obii stet legationes nomine Maximiliani Caesaris, tum etiam Leonis X. cujus Legatum egit ad Omnes Christianos Principes ad ineundum foedus contra Selim uin Turcarum Imperatorem , donatus anno IIII. Episcopatu Sancti Dominici in India occidentali, ubi anno I I a I. supremum diem obiit ejusque vitam edidit onustius Geraldinus

XVI. PETRus BRus A Hispanus, Episeopus A versanus, Major Capellanus Ferdinandi I. Neapolitani Regis, circa annum Iq73. Hoc enim anno , die 3. Decembris, Rex Ferdinandus litteris suis graviter monuit Umbriaticen se in Episcopum, ut nisi vellet Regis iram in se provocare, abstineret a serenda sententia in causa Caroli Pycitae Regii Capellani, quin imo hujus causam sineret ab Episcopo Aversano Majori Capellano discuti, ac definiri. Idem Rex scripsit A versiano Antistiti Capellano Majori, ut ne Capellanus quidam Regius, cui nomen Matthaeus de Lauro solvere cogeretur decimas suorum Beneficiorum, a quibus solvendis, tamquam C pellanus Regius, erat immunis. Extant hae litterae to. q. MSS. Cla ioc- caretii. FIunc Ughellius in Episcopis Aversanis scribit creatum a Paulo II. Episcopum anno I 467. & vivere desiisse an

473쪽

XUII. IULIANus MYRTus FRANGiPANus , nobili apud Caiacenses natus familia, a Sixto IU. anno I I a. designatur Ca jacensis Antistes, a Ferdinando I. Rege, apud quem plurimum valebat gratia, R existi inatione, praeficitur Neapolitano Gymnasio, inter Regios adscribitur Consiliarios , ac Majoris Capellam munere donatur in locum demortui Petri Bruscae, Episcopi Aversant. Praefuit Ca jacenti Ecclesiae annis novem ,& Rege favente translatus est ad Trope jensem Ecclesiam anno 3 So. die IS. Junii. Mortuo Ferdinando Rege, una cum quibusdam Aulae Proceribus, & Joanne Brocharto Magistro

eremoniarum Pontificiarum moderatus est totum Ordinem

Coronationis Alphon si II. nuptiasque conciliavit in Capellata, Palatina inter Sanciam Alphonti II. filiam, & Ioisredum Borgiam Alexandri UI. Papae consanguineum. Tropeae mortens .

Obiit, die a 6. Septembris, anno 1499. sepultusque estis Cathedrali Ecelesia cum hae brevi inscriptione e Iulianus 3μrtus Frangi nur Tromiensis Episcopus, olim GDeensis, obiit anno Ddimini m. Sed antecedenti anno illum obiisse erae is Concistorialibus asserit Ughellius. Qui hoc de Iuliano

cenotaphium refert ex aedibus Myrtanorum Calatinae Civitatis:

Iulianus Myrtus Episcopus Tro sensis, olim GDeensis , Insim inii, ct Serenissimi D. Ferdinandi de Aragonia Sietii Regis Major Capellanus, ct Consiliarius, ae A istudii Ma-

Iitiari Gubernator . Anno Domini DCCCCLXXXII. Julii nuntlaudant Ughellius in Episcopis Tropeiensibus,& Ca jacensibus, Scipio Ammiratus de nobilibus familiis Neapolitanis, & ZaZetera de familia Myrta Frangi pana. XVIII. FRATER IOANNες de Mediolano Monachus Olivetanus , dicitur Major Capellanus Alphon si II. Neapolitani Regis a Ioanne Brocharto Magistro Pontificiarum caeremoniarum in su is Diariis MSS. ubi describit Coronationem Alphon si II. anno 3 9 . Ibi enim hi nominantur, qui Regi in solio adhaerere , eumdemque a Solio ad Altare comitari debebant: D. Iulianus Erisopus, qui Regi super thalamo genuflexo a smiseris Regis erit genu flexus, ct Frater Ioannes de Mediola no , ordinis Moruis Oliveti, Capellanus M or a dextris Regis

erit, ut supra genusexui, O ambo de Missuli Regi fersient.

474쪽

Cum duo in laisee Diariis oecurrant Maiores Capellam, Iulianus Episcopus Trope jensis, qui hoc ossicio fulictus est sub Ferdinando I. Rege, quique praecipuas partes egit in Coronatione Alphon si II. & nuptias Sanciat filiae Regis conciliavit,& Capellae Palatinae ministerio praeerat, ut ex iisdem Diariis constat,&Joannes; hine dicendum est, Ioannem de Mediolano, hoe munus gessilia, vel sub Alphonso Calabriae Duce, antequam imperio potiretur, vel in absentia Tro pejensis Episeopi. Illius tamen non meminit Lancellotius in Historia Olivetana, et ii innuat Alphon sum duos ex Olivetanorum ordine sibi a sacris rebus habuisse, quorum unum nominat Fratrem Micha lem Volaterranum ejus Consessarium. Quam vero Alphon susII. suerit Olivetanis Monachis addictus,iuem tradit Lancellotius. Hinc Isabellam Friderici Aragonii Regno deiecti conju- .gem, magna Oppressiam calamitate, grato animo subministrata pecunia illi adjuvarunt. XIX. ANTONIUM IACCONIAM Liciensem, Ugenti norun

Antistitem anno I 89. tum anno I 94. Puteolanorum, inu

nus obiisse Majoris Capellani, indicat epitaphium in Cathedrali Puteolana illius sepulcro insiculptum e Antonitis Paeonia L eiensis, Episcop. Puteol. Majorque Reginalis Capelianus LXX. ann. cum omni integritate vixit, suam Pons ficiam dignitatem XX. an. ossici egessit, tuc munere defunctus MDXIV. Gri . Anno sero III. Sanctis i mpar Leonis conditur : tavim hie bi tumulum ubi Dor insignes virtutum σItalos etiam ps funera servat. Omnes bis in oriso legenter valete, o pro eo femper Iesum orate. Quod Regium dicimus, id veteres interdum Reginale dixere, uti constat pluribus exemplis apud Cangium in Glossario. XX. JOANNEM CAITRIOTUM nobilissimae familiae ex patre Bernardo Castriolo Comite Galatonis, & Copertini natum , Majorem egisse Capellanum Perdinandi II. Neapolitani

Regis circa annum I 96. scribit Pirrus in notitia Ecclesiae M HZariensis. Is idem, uti refert Pirrus , cum esset annorum de cena & octo, Ecclesiae Magariensis Administrator constitutus

est, obtinuitque a Pontifice , ut Episcopalia munia ab Antistite aliquo ab eo nominando in illa Ecclesia exercerentur, do Lil a nec

475쪽

nec ad vigesimum septimum aetatis annum ipse perveniret. Constituit vero ad hoc munus Episcopum quemdam nominci Rainalduin, tum Iacobum Carduinum Liparensem Antistitem. At anno IIosia se se abdicavit Episcopatu . Porro Fer-di nandus II. regnare coepit anno i 93. cum Alphonsus II

ejus parens, Caroli VIII. Galliae Regis armis, & subditorum odio territus , imperio sponte cessit, quod anno uno administraverat. Tum Ferdinando II. e vivis sublato , anno i 96. successit Fridericus patruus, Princeps Altamurae, quiae annum usque I IOI. imperium tenuit. Quamobrem circa late tempora Castriolus Majorem egit Capellanum. XXI. JOANNEs MARiA Pu DERICus Neapolitanus, claris ortus natalibus , ab Innocentio VIII. die II. Aprilis, anno 3 9 i. fit Arcti piscopus Nazarenus, & a Ferdinando Catholico Hispanorum , atque Neapolitanorum Rege circa annum. I Fo6. Major Capellanus . In ea sede, cui vetera privilegia confirmari ab Innocentio Pontifice curaverat , cum sed libet decem, ac novem annis, translatus est ad Ecelesiam Tarentinam. Huic annis quindecim cum laude praefuit, obiitque Neapoli anno I 333. jacetque in Ecclesia S. Laurentii, cuin hac inscriptione : Ioanni Mariae riderico Tarentinorum Ponti i , ae intimo Regum Coniniario , de Patria, suaque familia optime merito , Paulus Puderieus Patruo benemerenti

pusillum gratitudinis munus Absuit . Anno Domini M. D. XXXV. Hujus cum laude meminit Lellus agens de Puderico rum familia . XXII. JOANNEs Ruppus Forolivi ensis, Archiepiscopus sentinus , Puderico successor datus est , Carolo V. impe rante , more ge Carolo de Lano ja . Hune a Iulio II. Ponti tace

creatum Bertinorii Episcopum, deinde anno II i I. die a Octobris translatum ad Cosentinam Ecclesiam , in locum Fran

ei sci Borgiae, quem Cardinatatu, & Episcopatu dejecerat, scribit Ughellius in Episcopis Cosentinis . A Leone X. Nun eius Apostolicus in Hispaniam missus, Caroli U. Imperatoris gratiam sibi conciliavit, a quo donatus est munere Maioris Capellani , & Episcopatu Gadicensi , quem tamen dimisit in favorem Hieronymi nepotis . Adriano VI. dum Cardinalisellat

476쪽

esset familiariter usus est , illique postea ad supreinum Pontificatum evecto in gravissimis expediendis negotiis egregiam , operam praestitit. Demum S. R. E. Thesaurarius geaeralis vivis excessit Romae anno IIa 8. sub Clemente VII. jacetque in Eceselia S. Mariae de populo. XXIII. CAROLus DE ARAGONsA subrogatus est Archiepiseopo Cosentino, anno II 28. ac Majorem egit Capellanum, regnante Carolo U. cujus vice Regnum moderabatur Philippus de Chalon Princeps Araulicanorum . XXIV. THOMAs CARACCIOLus genere , & virtute cla

rissimus, Episcopus Triventinus, Administrator Ecclesiae Caput aquensis per cessionem Cardinalis Laurentii Puccii anno II 2 3. quam deinde dimitit in favorem Henrici de Logredo,

tum translatus anno i 536. ad Capuanum Archiepiscopatum , cum retentione Triventinae Ecesesiae , quam dimilit circa annum i 3 o functus est ossicio Majoris Capellani sub Carolo U. Imperatore, &Rege, & Petro de Tolodo Marchione Uille-francae Prorege. Carolum U. Imperatorem Neapolim adeun tem tamquam Major Capellanus aspersit aqua benedicta in Ecclesia Cathedrali Neapolitana. Is idem primum jecit lapidem in erectione Ecclesiae S.Iacobi gentis Hispanae, uti scribit Engenius in Neapoli sacra. Obiit anno II 6. ac tumulatus est in Eccletia S. Catharinae de Formello ordinis Praedicatorum, uti idem refert Engenius. XXV. JOANNEs FomECA Hispanus ex nominatione Caroli V. Imperatoris a Paulo III. anno I 337. die I Martii

praeficitur Ecclesiae Stabiensi , seu Castri maris , defiuncto Archiepiscopo Capuano, gessit ossicium Majoris Capellani. Interfuit Concilio Tridentino, obiitque anno IS 62. XXVI. ANTONius LAuREo nobili familia Amantheae oriundus successit fonsecae, tum in Episcopatu Stabiensi , tu in in Majoris Capellani munere: eoque functus est, regnantc Philippo II. Cardinali Gran velano vices Regis obeunte, us que ad annum II 77. quo Neapoli e vivis decessit, sepultusque est in Ecclesia S. Mariae Gratiarum cum hoc epitaphio: D. O. M. Antonius Laureus nobiai familia Amanthea oriundus,

Scabie sum Episcopus , Regii Sacelli Antipes , Publici Θm-

477쪽

nosy Prae Iur, Mea III I Collegii primarius vetere Puris prudentia , conssui magnitudine , spectata in rebus maximis Isis , mi Apo Reg/ e Gon Ilii ' ct Patriae aeque ebarus. His Attis est. Vix. M LIXIX. obiit Aa ΜDLXXVII. Bartholomaeus,

Iacobus Laurei Patruo B. M. cum Iacbsmis P. P. XXVII. Ui MCENTius SpiNELLI sum m. loco natus, mo

eum integritate clarissimus, Episcopus Oppidensis a Iulio III.

Pontifice, anno IIIo. renuntiatus, Majoris Cipuiani officium administravit ab anno IIVI. usque ad annu n l Iso. sub Philippo II. Rege , & Mirchione Monde jarentium Prorege. Abdieaverat se Episcopatu Oppidensi anno II 6 l. mortemque subiit anno II 8 o. non vero anno II 68. uti scribit Ughellius, cum Uincentius anno I III. ad Majoris Capellam dignitatem fidelit aecersitus. Jacet Neapoli in Ecclesia S. Petri de Majella in Sacello gentilitio, hac posita ejus . tumulo inscriptione , qtram refert Engenius : Vincentio Spinello I. U. D. Marini

F. Oppidenr Episcopo , Fabritio S. Petri de Urbe GenerauCommissurio, in Reaeno Neapolitano Regio Capellano Majori,

tiro in tuenda In enuitate conflanti, atque in rebus agendis

I rii , qui majora studuis mereri , quam adipisci, quique

jam feYogenariur mortem obivit die IS. Anno II 8 o. Iacobus Spinelius Fratri amantissimo memoriam P. XXVIII. FAaius PuLvERIMus Neapolitanus, Episeopus Iselanus electus die S. Iunii anno I 363. donatus est officio Majoris Capellani ab anno II8 o. quo Spinellus vivis excessit , usque ad annum II 82. Hunc vero obiisse anno IS9o. scribit Ughellitis. XXIX. GAηRiEL SANCAEE Da LuMA Alphon si Grottu-

lensuim Marchionis, Regii aerarii supremi Praefecti, Regiique Consiliarii filius, Protonotariatu Apostolico, & Abbatia S. Joannis Majoris a Clemente VIII. donatus, & a Philippo II. pluribus Beneficiis Regii juris, nempe S. Nicolai de Pergoneto , S. Nicolai de Bucciano, S. Catharinae de Celano, S. Philippi de Lauria , Majorem egit Capellanum ab anno II 8 a. usque ad annum I 6 al. sub Philippo II. & Philippo III.

Regibus. Quo tempore Neapolitanis rebus praefuerunt Prore ges, Petrus Giron Dux Ossunentium, anno IS8a. Joannes Zunica

478쪽

niea Comes Mirandensium , anno I 386. Henricus Gusmanius Comes olivarensium, anno IS93. Ferdinandus de Castro C mes Lemosenlium, anno IIS . Franciscus de Castro Ferdinandi filius; Ioannes Pimentelius Comes Bena venti , anno Petrus de Castro Comes Lemosensitum , anno I 6 Io. Petrus Giron Dux Ollanensitum, anno I 6I6. Cardinales Bo gia, &Zappata, anno 162o. Denique Antonius Alvarus de Toleto Dux Albanorum , anno I 6aa. Gabrielem plurimum commendat Lellus agens de familia Sancheg , illumque seribita Philippo III. ob egregie navatam operam in suo exequendo munere, adsicitum suisse in Collaterales Consiliarios Status, ut aiunt , quem gradum Clericis conferre antea minime erat consuetum , ita ut primus ille fuerit ex Clericorum ordine, qui eam occupaverit dignitatem. XXX. PAuLus CAIATIA Patritius Capuanus, I. U. D.

N in Neapolitano Gymnasio Pontificii Iuris Interpres, Major

Capellanus, tum anno I 62 . ex nominatione Philippi III. Hispanile Regis Episcopus Arianensis. Praefuit Arianensi Ecelesiae annis tribus supra viginti, deque ea optime meritus, obiit anno I 6 7. cui in Ecclesia S. Mariae Novae Neapoli hoc monumentum illius consanguinei posuerunt: D. O. M. Paulo

Caiatia Patritio Capuano , Ariani Episcopo , Regii olim Sa-eelli Majori Capellano , qui Iuriι Canonici Interpres, σ vindex, sapienti gloria nobilitasem auxit, e Galieris Chatia deductam , gui Capuam in Rem Huam Friderieo Barbaros ferorum scierate interdicto instituit, yignavitque diplomata manu sua, ct laureata . Paulus G ita nepos funebre hoc

amoris monumentum anno Dom. MDCXLVII. M. P.

XXXI. JOANNEs SALAMANCA Hispanus , Major Campellanus Regni Neapolitani, Philippo IU. imperante , sub Proregibus Para sanio Ribera Duce Alcalensium, Emmanuelo Zunica Comite Monti fregit, Ramiro Gusimanio Duce Metim

nensium . .

XXXII. CAROLus MARANTA Uenusinus , vir doctissi mus, causarum in Foro Neapolitano Patronus, Consultor

S. Officii, R Nuntiaturae A postolicae, Capellanus Regius Honorarius , tum Major Capellanus, deinde Epistopus Iuvenacensis, Disit ipso by Corale

479쪽

censis, tandem anno I 637. ex praesentatione Philippi IV. Ep scopus Trope jentis. Opus edidit pluribus tomis distinctum, cui titulus: Controi Garum Puris utri que Responsionum in

Foro causarum Delesiasteo prcsertim discus arum , ct ad piare fas . Scripsit quoque librum cum hoc titulo: Medulla δε- ιreii alphabeticis distincta litteris, in qua, quidquid in De-ereto continetur,per propositiones distinctas producitur. Scripsit etiam : Apologetuum Tractatum pro juribus Ecclesia. Ex eadem familia prodiere Robertus Maranta, auctor libri in- scri pti: beeulum Advocatorum ; & Fabius Maranta Episcopus Calvensis. Caroluin laudant Ughellius in Episcopis Iuvenaeensibus , & Toppius in Bibliotheca Neapolitana. XXXIII. JOANNEs CEspE DEI Hispanus , ex Capellano Honorario Aulae Hispanae , Major Capellanus Regni Neapolitani usque ad annum II 6. Philippo IR & Carolo II. regnantibus. Et successor datus est. XXXIV. Hi ERONYΜus LA MARRA Neapolitanus, nobili familia , optimisque moribus conspicuus, Maioris Capellani munere functus eii usque ad an. Carolo II. imperante .XXXU. Di DACus UINCENTIus DE Vi DAN.A Hispanus,

diu gessit Majoris Capellani ossicium sub Carolo II. ς Phili po V. Hispaniae Regibus , & Carolo VI. Imperatore, usque

ad annum I 73 a. quo Obiit. XXXVI. CAELEsTi Nus GALIA Mus Monachus Congrega

tionis S. Petri intestini ordinis S. Benedicti, in humanis Divinisque litteris versetissimus. Romae in Monasterio S. Eusebii, & in Archigymnasio Sapientiae diu Theologiam, & Historiam Ecclesiasticam docuit, summa cum sui nominis laude. Illum tamquam rerum Mathematicarum peritissimum Clemens XI. Pontifex Maximus Bononiam misit, ut exploraret, sententiamque diceret, quibus modis aquae stativae in agro Bononiensi , quae magnam incolis perniciem inferunt, perennes fierent, ac in Padi alveum efluerent. Illius quoque opera ptu rimum usus est sub Benedicto XIII. Romano Pontifice Cardinalis Alvarus Ciensu egos orator Caroli UI. Imperatoris apud Pontificem pro restituenda Sicula Monarchia. Caelestinae Congrcgationis Procurator Generalis primum; deinde Abbas Ge

480쪽

neralis renuntiatus , eo in munere a Carolo VI. Imperatore,& Rege utriusque Siciliae nominatur anno I73 I. ad Archiepiscopalein Ecclesiam Tarentinam . Sed anno sequenti Major Capellanus Regni Neapolitani constitutus ab eodem Imperatore , ne ex sua absentia Ecclesia Tarentina aliquid detrimenti caperet, abdicavit se illius Sacerdotio , atque Archiepiscopali Titulo donatur Ecclesiae Thessalonicensis. Regnante dein de CAROLO BORaoNio Rege, Romam anno II o. mittitur, ut una cum amplissimo Cardinali Trojano Aequa viva, Regis oratore apud Pontificem, curaret quaestiones plurimas inter Ecclesiasticam & laicam potestatem diu agitatas definiri, modumque iis in rebus deinceps servandum p scribi. Ad eamdem rem Pontifex nonnullos statuit Cardinales, eorumque somnium opera Concordata Neapolitana inter Sacerdotium , U& Imperium, Romani Pontificis, Regisque consensu inita sunt, & typis edita. Sed & ab eodena Gloriosissimo Summo Pontifice Benedicto XIV. antiqua jura Majoris Capellani R

gni Neapolitani confirmari, nova insuper addi curavit, o tinuitque Galianus , editis Pontificiis Constitutionibus mox exhibendis. Dum vero is Romae ageret, interim in Aulata, Neapolitana vicario nomine munus Capellani Majoris administrarunt Dominicus Rossi ex Episcopo Cataeensi Episcopus Melphiensis deinde Archiepiscopus Panormitanus, & Nicolaus Rosa Episcopus Puteolanus, ornatissimi Antistites. Quoniam vero novis Concordatis statutum fuerat, ut in quibusdam negotiis mixti fori, neque soli Iudices Ecclesiastici, neque soli laici ius redderent; sed Magistratus quidam immineret ex Ministris Ecclesiasticis a Romano Pontifice, laicisque a Rege designatis, unde Tribunal mixtum nuncupatur, cutiolim in Gallia sub Carolo Calvo factum esse colligitur ex epi- solis Hinc mari Remenss) cui pmesset Antistes mutuo con sensu Romani Pontificis Regisque seligendus; hinc primus omnium huic Magistratui, faventibus Romano Pontifice, &. Rege, Praeses datus est Galianus. In bello ad Velitras gesto

Regem , & castra sequutus , ut sacrum moderaretur ministem

rium in Aula, & in castris; parta victoria, fusis , pulsisquebossibus, servata Neapolitanis rebus tranquillitate, Regnique

SEARCH

MENU NAVIGATION