De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

ratur. Deinde anno I I . ad Agrigentinam sedem transfertur . Per haec tempora Thomam Bellacera Abbatem S. Ioannis de Eremitis egisse Majorem Capellanum resert Pirrus in notitia hujus Abbatiae . Idemque Pirrus in notitia Capes lae Palatinae S. Petri, Bernardum de Figuera Cantorem Regiae ejusdem Capellae vocat Majorem Capellanum circa an. I 392. Hi rtasse ad breve tempus hoc ossicium administrarunt. XX. FR. ΤHOMAs DE CHRYsApi nobilis Messanensis , Ordinis Minorum, Patriae suae Archiepiseopus, legationem

obeunte apud Ferdinandum Aragoniae & Stelliae Regem Philippo Ferrario Episcopo Paehensi , & Regni Magistro Capellano, hoc munus Majoris Capellani a Rege obtinuit. Deinde Ferdinandus re comperta declaravit datis litteris Caesaraugustae die I 3. Maii an. IAI . quod cum ossicium Magistri Capellanatus Regni Siciliae a Martino Rege concessum fuerit Episcopo Pactensi: nostrae intentionis numquam fuit de dicto officio alicui providere eum juris alieni praejudicio. Attamen Thomas Chrysaphius donatur titulo Majoris Capellani in quibusdam litteris Ioannis Insantis Siciliae Proregis an. I I 6. ut refert Pirrus in Episcopis Messanensibus. Fuerat etiam Archimandrita, vixitque ad annum I 26. XXI. IOANNEs DE ST pMANO Monachus Cisteretensis Abbas S. Mariae de Altofonte, seu de Parco , & simul Regius Magi lier Capellanus, ut legitur in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio , anno I 24. XXII. GUILLELMus UiTALIs Cantor Regiae Capellae in quadam Bulla Eugenii IU. data anno I 33. nuncupatur Ma jor Capellanus Regius, ut testis est Pirrus in notitia ejusdem Capellae. XXIII. IAccisus PoRcus, Messanensis Archidiaconus, Alphonsi Regis Major Capellanus, creatus Paetensis Episcopus

anno I 38. tum ad Metropolitanam Messanensem translatus anno I 4 9.Obiit eodem anno. De eo Pirrus in Ecclesia Pactensi. XXIV. Puccius DE PALi Cio , clarissimo genere natus,

Canonicus Messanensis, Abbas S. Philippi de S. Lucia, &Major Capellanus Alphon si Regis, a quo declaratur immunis a collectis super Ecclesiasticis personis, atque Ecclesiis impositiss

462쪽

tis, dato diplomate Puteoli an. I sa. Extat hoc diploma in notitia Capes laniae majoris S. Luciae de Milatio. Idem Pue- eius anno I 33. mandante Alphon Rege litteris datis Neapoli in Castello novo,Jacobum Gallarat in possessionem immisit Cantoriae Regiae Panormitanae. Resert Pirrus in notitia Regiae Capellae .XxU. IACosus BONANNus nobilissimae familiae Sieulae ab Alphoni Rege S. Luciae Beneficium, & Majoris Capellani

munus obtinuit circa annum I Iis. ut ex libris Cancellariae narrat Lucas Barberius in Capi brevio Ecclesiarum . XXVI. JACosus GACLIARDUs Magister Capellanus, Beneficialis S. Luciae, & Cantor Capellae Palatinae S. Petri an

XXVII. GAuRiEL ENGUERRA Cantoris ejusidem Capellae dignitate, Abbatia S. Luciae, ac munure Regii Majoris Capellani donatur anno I 438. Praefuit Capellae Regiae ad annum i 67. De eo pirrus in notitia Capellae Palatinae, & in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio a XXVIII. AMGELυs STAYri nobilis Messanensis Uicarius Archiepiscopi, Magister Capellanus, & Abbas S. Luciae . Hujus spiritualem & Epistopalem iurisdictionem in oppido Sanctae Luciae Milatio vindicavit Comes de Cardona Siciliae Pro- rex, datis litteris die a I. Januarii anno I 79. ad Messanen seni

Stratig tum. XXIX. LEONARους DE ALBERTis ob Angeli mortem a

Gaspare de Spe Regni Prorege renunciatur Migister Capel- Ianus , & S. Luciae Abbas, ex litteris datis Suterae die 9. Octobris an. I 8 3. apud Barberium in Capi brevio Ecclesiarum , XXX. JOANNEI MARTiNUs DE UITALI Panormitanus, Archidiaconus Metropolitanae Ecclesiae, Cantor Capellae Palatinae ab eodem Prorege fit Abbas S. Luciae an. I 8 . ad Regium tamen beneplacitum. XXXI. DALΜATIO DE TOLosA , Messanensi Canonico, Capellania Major, & S. Luciae Ecclesia desertur circa an num i 83 ut legitur in hujus Ecclesiae notitia tona. a. Sici-

XXXII. ALPHONsυs DE ARACONA filius nothus Regis

463쪽

4 o Ferdinandi , Cantor Regiae Capellae, Abbas S. Luciae, Archiepiscopus Caesaraugustanus , aliisque pluribus beneficiis &muneribus cumulatus . Anno I 497. ejusdem Ferdinandi Regis ac patris sui munificentia omnia Ecclesiae S. Luciae privilegia, &jura, firma ac rata obtinuit speciali diplomate, quod resertur to. a. Siciliae sacrae loco citato. XXXIII. JAconus CONCHILLEs Hispanus, Episcopus Oppidanus in Calabria, & anno IIos. Capellanus Major in Sicilia, tum anno i 3OS. Episcopus Catanensis. Ex Pirro in notitia Catanensis Ecclesiae. Anno II 9. oratorem Regis Ferdinandi II. apud Imperatorem Maximilianum egit in Alemania, uti refert Sur ita in Ann. Arag. In Galliam quoque orator missus , & anno I S i a. a Julio II. ad Ecclesiam Ilerdensem in Catalaun ia translatus. XXXIV. JOANNEs MICHAEL DE MAYo Barcinonensis circa annum IIO8. Ecclesiam S. Luciae, & majorem simul Capellania in administravit, suaque jura strenue vindicavit,to. a. Siciliae Sacrae in notitia hujus Ecclesiae. XXXV. Di DACus HERRERA Caesaraugustanus , Sacrista major Reginae Ferdinandi II. uxoris, Capellanus Major , &S. Luciae Abbas, aliisque Beneficiis donatus. Ibidem. XXXVI. IOANNEs RICCIus , Decanus, Canonicus, &Patricius Messanensis , Protonotarius Apostolicus , Abbas S. Luciae, & Capellanus Major. Anno IIa I. fit Archimandrita, tum Regius, & Apostolicus Commissarius Eccletiarum juris Regis Patronatus. Obiit an. IIIo. XXXVII. HIERONYMus ZAppERANA nobilis Messianensis, Abbas S. Luciae , & Capellanus Major. Cum anno ISIS. a Tunetana expeditione victoriis auctus Augustissimus Carolus V. in Siciliam appulisset; Hieronymus sui ossicii, Majoris scilicet Capellani , munia omnia coram eodem Serenissimo Imperatore obivit, Mis ascelebrando, Regiasque dapes benedicendo. Obiit anno IS 76. . XXXVIII. PETRus Buaei RON DE MANRIQuEZ Hispanus an . I 577. Major Capellanus , Abbas S. Luciae, & S. Mariae de Roccadia constituitur, tum etiam Visitator Ecclesiarum juris Regis Patronatus. Eo Abbate Ecclesia S. Luciae vi

sita

464쪽

sitatur a Francisco de Puteo anno II 8 o. γξ Magis in Cape lamin teneri ad residentiam in propria Ecclesia , in qua exercet tamquom Praelatus ordinariam, ct quasi Episcopalem j

ri i nem, sicut quilibet alius Episcopus in sua Dia eos δε-

elaratu . to. a. Siciliae secrae in hujus Ecclesiae notitia . XXXIX. Hi ERONYMUs RIGGIo Panormitanus, genere,

pietate, doctrina ornatissimus, Philippi II. Hispaniarum Regis Capellanus, Archidiaconus Agrigentinus, tum Abbas San-due Luciae, & Major Regni Capellanus. Quo in munere institit apud Proregem Comitem de Alba , ut sibi tamquam Magistro Capellano restitueretur jurisdictio in Capella Palatina S. Petri. Quod cum evicisset, suo muneri ex antiquo more de beri, veteri juri restitutus est , ac tamquam Judex ordinarius ejusdem Regiae Capellae a Canonicis exceptus , Curiam, officiales, aemum Locumtenentem constituitὸ cujus rei monumenta asservantur in tabulariis Regiae Capellae, & Ecclesiae S. Luciae. Deinde Canonici Palatini mutato consilio, ex Regis praescripto se Iudici Monarchiae submiserunt. Obiit Hieronymus anno IIS postquam nonnullos seriplit libros , quos enumerat Clarissimus Mongitore in Bibliotheca Sicula . XL. JOANNEs. DE EsPINAR Hispanus, Regni Sardiniae In qui litor, ac Siciliae Major Capellanus circa an . I 39o. Obiit

ctae Luciae, Capellanus Major, & Beneficialis S. Angeli de Monte nominatur . Is primus omnium in sua S. Luciae Ecclesia resedit, & ab Apostolica Sede obtinuit, ut in lemni Missa omnibus ornamentis Pontificalibus uti posset. Fuit sede vacante Ecclesiae Montistegalis Uicarius. Typis edidit responsones ad dubia su per immunitate S jurisdictione Ecclesiastica , de quibus loco citato Mongitore. Obiit an. I 6I6. XLII. ANTONIUs DE FRANCHis Neapolitanus genere& virtute conspicuus, Philippi III. Capellanus, fit Abbas S. Luciae,& Capellanus Major Regni Siciliae an. I 6i6. De Ecelesia sua praeclarissime meritus, decessi an. I 626. cum magna sanctitatis opinione , ac populorum veneratione . Ejus 3 i tam typis evulgavit dodius vir Messanensis. J ι

465쪽

XLIII. UiNCENrius FiRMATURA Siculus Corieonensis , eligitur Abbas & Capellanus Major S. Luciae an. I 628. eamque Eccle a lacum laude administravit usque ad annum I 6 8. XLIV. MARTi Nos LA FARiNA nobilis Panormitanus, eodem anno Capellania Majori a Rege donatur . Jura Abbatiae acriter defendit. Anno I 6So. Regnum nomine Philippi IU. moderanteJoanne Austriaco ejusdem Regis filio , Martinus pro exequendo Majoris Capellani munere apud eum dem Ioannem institit; id enim contendebat extendi etiam ad Regiae cognationis Principes, quem id modum in Regnis Lusitaniae, Neapolis, & Belgio, cum Ducissa Mantuae, & ipsemet Joanne Austriaco actum suerat. Re delata a Prorege ad Consultorem, is sententiam tulit, Abbatem S. Luetae a friderici Ιmperatoris tempore Majorem simul esse Caput lanum , ac illi competere Majoris Capellani Ossicia . Quod etiam declaratum fuit an. I 633. a Duce de Infantado Regni Prorege. Fuit Martinus Abbas etiam S. Catharinae de Lin agrossa, Capellanus, Historicus, Regiusque Conliliarius ; nonnulla publici juris secit, quae recenset Mongitore in Bibliotheca Sicula .

Vivis excessit an. I 688. XLV. SsMON IMPELLI ZERi Syracusanus nobili sanailiata, procreatus, huic Eccletiae & ossicio praeficitur an. I 67o. Synodum coegit , constitutiones in ea editas typis vulgavit ,

Seminarium Clericorum, & Academiam Theologiae moralis in aedibus suis instituit. Vivere desiit an . Irol. XLVI. CARO ius MAssA Catanensis, Philippi V. Hispaniarum Regis Capellanus, donatur hac Abbatia anno 17o2. Sed anno i7o6. supremo fato functus est. XLVII. PETRus SOLERA ET MONTOJA , Hispanus, Ecclesia Contrensis vicarius , hanc Abbatiam obtinuit paucis annis: s quidem an. IIIo. mortem Obiit. XLVIII. FRANciscus BARBARA, Drepanensis, cum in Hispania pluribus annis egisset Theologum & Examinatorem apud Apostolicum Nuntium, cumque in patriam reversus varria Regni negotia gessisset: a Philippo U. nominatur an. Iria. Abbas S. Luciae , ac Capellanus Major Regni . Hoc vero murnere functus est paucos post annos coram Uictorio Amedeo

466쪽

Sabaudiae Duce, & Siciliat Rege, sacra faciendo , & Regias dapes benedicendo. Ab eodem Rege an. IIII. nominatur Episcopus P e ensis , & Magnus Eleemosynarius I tum a Carolo VI. Imperatore ac Siciliae Rege an. I as. Episto pus Ceplialudentis.

CAPELLANI MAJORES NEAPOLITANI REGNI.

Ι. ΟΛNNEs DE MENELiss Protocapellanus Caroli I. Ande- gavensis. Hujus extat mentio in Regio regesto ad an-Vnum II 69. ut testis est Clitocca relius to. 4. Isque ille idem fuisse videtur Joannes Misnelius, seu de Masneliis Capellanus Caroli Andegavensis, cujus meminit Pirrus in Chro- nologia Regum Siciliae, in notitia Panormitanae Ecclesiae, &in notitia Capellae Regiae S. Petri. Is enim fuit Caroli Regis Consiliarius, Magnae Regiae Curiae rationum Magister, Archidiaconus Panormitanus, Cantor Capellae Palatinae, Magnus Siciliae Cancellarius, ac tandem Archiepiscopus Panormitanus . Ad hujus Archiepiscopi preces anno IIII. Rex Capitulo Panormitanae Eccletiae privilegia confirmavit. II. PETRus DE BOLONNEsto Canonicus Beluacentis, Magister Capellae Caroli II. Siciliae Regis , eligitur Episcopus

Aversanus, ct confirmatur a Clemente V. anno I sO9. tum

creatur Patriarcha Constantinopolitanus, & abdicato Titulo Episcopali, fit Ecclesiae Aversanae Commendatarius per c Gsionem Leonardi Cardinalis Albanensis . Obiit anno II 2 .

Ita Ughellius ex regesto Vaticano in Episcopis Aversenis . Fortasse is suit ille Petrus Capellanus Caroli II. qui anno II oo. una cum Joanne de Monte sorti Comite Squillacii, ae Montiscaveoli, Regni Siciliae Magno Camerario , & Bartholomaeo de Capua Regni Logotheta interfuit, cum a Philippo Minutolo Archiepiscopo Neapolitano, auctoritate BO nifacit VIII. Romani Pontificis, di oluta sunt sponsalia jam inita inter Elconoram Regis siIiam, atque Philippum Tu-ziacum eo nomine, quod illa esset natu minor, cum iis sponsalibus fidem praestitit. De qua re Summontius in Hist. Neap.& Chioccarellus in Ep. Neapolitanis.

467쪽

III. FRATER CHRisTOPHORus DB Lo MEIs ordinis Praedicatorum, Seneniis, nobili natus familia, Coenobii S. Dominici in patria Prior an. I 8o7. sequentique anno ibidem fidei Inquisitor, tum anno Is ix. Romanae Provinciae Prior Provincialis, ac anno I 3Iῖ. Roberti Regis Neapolitani Theologus , Poenitentiarius, familiaris, & Major Capellanus, ut ex Roberti litteris in Donainicano Archivo Senensi testatur Ugurgerius p. i. tit. 7. de pompis Senentibus, & ex eo Fontana in Theatro Dona inicano p. 2. tit. I. Fuit etiam Episcopus Sebas tenus. At a Lombardello invita B. Bonaventurae Tolomei

dieitur Episcopus Savonenss in Liguria.& a Lopeg in Histo. ria S. Dominici Episcopus Monopolitanus. IV. MACisTER JOANNEI DE EXARCELLII, Religiosius uir legitur Magister Regalis Capellat sub Roberto Rege anno i 3 I I. in regesto ejusdem Regis, ut testis est Chi caretius to. φ MSS. V. PETRUs DE MORETH Regalis Capellae Magistersiab eodem Roberto Rege annis I 333. & ι33 . ut in ejusdein Regis regesto legitur : idemque annis II 39. & I3 o. hoc

ossicium gerebat, ut ex eodem regesto constat. In quadam

Charta, quam exhibet Nad ingus in Annalibus Minorum ad annum i 3 qua Sancta Regina Roberti Regis conjux, Clarissis nomen datura, plura statuit circa suorum bonorum administrationem , legitur Petrus Eleemosynarius & Magister Capellae iplius Reginae. Dicuntur enim haec a sta esse, in praesen ita i ιs excelleutiae Reginalis, ae Domini Petri Eleem Inarii, Reginalis Capellae MagisDI ; Mogisri Nicolai de Ati pia

Secretarii Reginalis, o Magnae Reginalis Curiae Magyiri rationalis ; Abbatis Perretii Marchi ni de Salerno Oerici G- sellae Reg nalis, o aliorum. Idemque Petrus subscribit ut testis : Petrus Eleemo uarius Reginalis ,-Magiser Capellae,

praemissis interfui, siubscripsi.

VI EP. scopuS MARsi CANus Magister Regalis Capellae

Occurrit in Regio regesta Joannae I. ad annum II 3. Quo tem

pore Marsicen sein Ecclesiam administrasse leguntur apud Ugbellium in Italia sacra Rogerius , qui deinde a Clemen iv VI. translatus est ad Tricaricensem sedem ; & Fr.Petrus, cu

468쪽

jus ordo & patria ignoratur , qui Rogerio successi . At hunc

Petrum Episcopum Marticensem Ordini Praedicatorum adscribit Fontana in Theat. Domin. par. I. tit. 4, 67. Is tamen nonnili anno II 9. Marsicensem Sedem consicendit atque adeo Episcopus ille Marsicanus, qui anno 1ῖψῖ. agebat Magistrum Regalis Capellae vel Rogerius fuit; vel ejus praecessor Petrus, quem idem memorat Ughellius. UII. FRATER JOANNEs DE GALLINARIO Ordinis Min rum , regnante Ioanna I. gessi officium Magistri Regalis Capellae circa annum I 3 3. ut ex Regio regesto colligitur. Deinde a Clemente UI. anno i 33o. 6. Kal. Junii sit Episcopus Gra-vinensis, uti refert Ughellius . Is idem a ad ingo in Annalibus Minorum dicitur Reginae Consessarius: ab eadem Regina Legatus constitutus ad pacem cum Friderico III. Siciliat Rege componendam qui ad eamdem rem delegavit fratrem 'Ubertinum de Corieone Episcopum Liparensem , Majorem suum Capellanum . Hujus paeis conditiones fuere , ut Fridericus Rex Trinacriae, Joanna Regina Siciliae dicerentur , utque ille nuberet Antoniae de Baucio Andriensium Ducis filiae, &Joannae consanguineae , utque singulis annis quamdam pecuniae summam Reginae persolveret. VIII. FRATER ANDREAs DE UALLE REGiA ordinis Minorum anno IJ creatur Magi ster Regalis Capellae a Regina

Ioanna I. cujus in hanc rem litteras ex Archivo Neapolitano desumptas exhibent to. q. Chi caretius, & in Annalibus Fratrum Minorum Mad ingus. Eodem anno S. Kal. Iun. ad Episcopatum Larinensem evectum, &anno I 363. obiisse scribit Ughellius. Hunc etiam laudant Toppius in Bibliotheca Neapolitana , 8c Joannes Andreas Tria olim Episcopus Larinentis, nunc Archiepiscopus Tyri, in eruditissimis notitiis Larinentis

Eccletiae , quas nuper Romae edidit. IX. MAGisTER MATTHAEus DE ACOUΑΡuri DA Ordinis

Minorum, legitur Magister Capellae Regalis , & Confessarius Reginae Ioannae I. in Regio regesto ad an. I I S. Eodem anno Idibus Julii Telesinus Episcopus ungitur , ut tradit Ughellius in Episcopis Telesinis , quo eodem teste, obiit anno I v.

ad ingus in Annalibus Minorum ad annum Christi I 3 p.

469쪽

scribit Matthaeum Telesinum Episcopum, suisse Consessarium,

S Consiliarium Sanctae Reginae , 5: ante assumptionem ad Episcopatum Regii Sacelli Magistrum . Refert etiam privilegium a Ioanna I. die 9. Februarii an . I 3 7. Fratri Matthaeo Episcopo Telesino concestum, in quo is nominatur Consessor, ac Consiliarius Reginae. X. FRATER. UBERTINus DE CORLEONE , sive de Coriolano Ordinis Minorum, Episcopus Pactentis, ac Liparensis , Magister Regalis Capellae, Lad ista a regnante. Extant to. q. Chi occarelli, hujus Regis litterae datae Ga jetae an. I 393. die I 8. Junii, Fratri Francisco de Arpino Conseiseri, Capellano, & Oratori suo, quibus eum declarat Uicarium, Locum- tenentem, & Substitutum Ubertini Pactentis, & Liparentis

Episcopi, Magistri Regalis Capellae , & Regii Conliliarii ab

- Aula absentis , cum plena potestate , in iis, quae spectant ad ipsam Capellam.& cum omnibus praerogativis , quibus frueretur ipse Episcopus , si praesens ellet. Hujus Ubertini crebra occurrit mentio apud ad ingum in Annalibus Minorum , Sc Pirrum in Sicilia Sacra . Is Friderici III. Siciliae Regis fuit praeceptor, R Magister Capellanus; cumque anno I 872. inter ipsum Fridericum,&Joannam Neapolitanorum Reginam paX inita fuerit, hujus pacis procurandae , ac conciliandae actores fuere ; ex parte Friderici, Frater hic Ubertinus; ex parte vero Joannae, Frater Ioannes Episcopus Gravi neniis, ejusmdem Instituti, Reginae Consessarius, & nobilis vir Leo de

Lambertis Miles Neapolitanus . Multae in hanc rem conscriptae litterae , in quibus, ut testatur Wad ingus , maxime commen datur Ubertini in proponendis negotiis prudentia, & in pera gendis dexteritas . Hinc illum Pontifex Gregorius XI. declaravit suum Capellanum , oc familiarem , deinde Episcopum , Coriocensem . Ab eodem Pontifice anno I 372. facultas illi concesta est administrandi Friderico Trinacriae Regi, cujus erat Magister Capellanus, Sacramenta omnia, & Aulicis suis, nul lius requisita licentia. Utriusque concessionis Pontificium diploma ex bibet ad ingus ad calcem to. 8. An n. ultimae editio nis . Translatus deinde est ad Ecclesiam Paetensem & Liparensem: at Occupata Liparis insula anno I 383. a Ladis lao Neapo

470쪽

litanorum Rege huic adhaesit, a quo donatus est munere Magistri Regalis Capellae . Exinde Martini Regis, qui Friderico III. successerat, d ucta Maria ejus filia, iram in se provocavit, cujus Opera prohibitus est a gerendo Episcopatu Pactenti; quem Rex concessi anno I 392Joannide Aragonia filio Uinei guerrat de Aragonia , Magni Cancellarii Siciliae. Ubertinus tamen adhuc Pactentis, S Liparensis Episcopus dicitur an. I 393. De eo Pirrus in notitiis Ecclesiarum Pactensis, ac Liparentis.

LA Magister Regalis Capellae sub Joanna II .circa annum Issa a. HuicJoanna II. Regina litteras dedit anno I 22. quibus constituit, ut ad Rem Divinam faciendam in Capella Regali octo adlint Capellani, eisque adsignat annuos proventu S centum unciarum argenti e Beneficiis Regii juris percipiendos, distribuendosque auctoritate Magistri Regalis Capellar ; cui viginti uncias, singulis vero Capellanis uncias decem singulis annis statuit concedendas. Exhibet has litteras tO. q. MSS. laudatus toties Chi occarellus. XII. FRATREM JOANNEM INGiura , Majoricensem, ordinis Ptaedicatorum, Consessarium, & Majorem Capellanum Alphon sii Regis; tum anno I 3. Syracusanum Antistitem, ad cujus Eccletiae administrationem delegavit Fr. Thoniam de Naro ordinis Praedicatorum Uicarium suum, deinde traflatum ad Maioricensem Sedem, memorat Pirrus in Episcopis Syracusanis. Alphonsus vero Neapolitano imperio potitus cst an . I 4 2. illudque tenuit usque ad annum I 38. Fortasse is idem estJoannes Garsias ille Episcopus Majoricensis , Consessarius Alphon- si , quem morienti Regi adsuisse scribit Summontius in Historia Neapolitana. XIII. FRATER DOMi NiCus XARACH de Aragonia, Major Capellanus Alphonsi Regis, & Magister Regalis Capellaranno I S. uti constat ex litteris datis hoc anno ab Alphonso, die 29. Junii , quas e Regiis Tabulariis protulit to. . MSS.Chi occarellus. Hunc patria fuisse Barcinonensem, Monachumque Cisterciensem , tum anno I So. Episcopum Pactensem, sequenti autem anno Epistopum Agrigentinum scribit Pirrus in notitia Ecclesiae Agrigentinae. Anno I Ja. is adhuc sunge

SEARCH

MENU NAVIGATION