Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

발행: 1830년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CLARISSIMO VIRO,

ORDINI LEONIS BELGICI ADSCRIPTO,

12쪽

dium nostrum incitasti sed sponso nos invitasti, ut apud D aena inius aeri a Mysremias Bagus asina diis

hus quum ego rudiagiua quaerersm , smineri , vir prasatantiaoimo , o aliquando mo age hortatum ut diversaxeorum ro uias accurativo colligerem, e quod

13쪽

ιur, acta id partim etiam dabor operas Schmitiai,

antiquartim luerarum in eademia Lovaniana Deis ris, eruditissimi viri miliiquo amicissimi, qui charta rum plagulis assumis perlegendi e subind limandia

Misi ergo ad te, Heusdi, hune librum tuoque nomini dedicavi quod euri erim, ne ruaui,sum animum n u , se quisquam qui tum merum tuamque pra

14쪽

Dabam Bruxellis, mense Iulii 183ο.

15쪽

IN artium et disciplinarum investigatione nihil est

ad doctrinae fructum essicacius quam earum originem indagare, sontesque persequi e quibus humanitatis studia et incrementa repetenda et explicanda sunt. Quod si in ceteris artibus diligenter quaerere solemus, quanto majore studio et diligent; idem faciendum est in philosophia, omnium artium principe : ceterae enim artes singulae ad singulas ingenii, doctrinae industriae partes reseruntur philosophia vero pertinet ad id quod summum est in homine, mentem et cogitationem, quae quantum ceteris ingenii artibus excellit, autum quoque illius indagatio dignitate et amplitudine reliquis studiis et disciplinis est anteponenda. Quid enim aut praeclarius aut ad cognitionis

fructum uberius , quam animum hominum mentemque cognoscere, iam indagare qua sensus suo et notiones explicuerit, rerum Caussas rationesque X- ploraverit, et omnem naturam quasi evolvens Paussatim ad meliorem judicandi rationem, ad altiorem humanitatis gradum, sit perducta. Quodsi philosophiae

16쪽

cognitis ipsa argumenti gravitate se commendat, non minus commendatur veterum in hoc studio praestantia et

auctoritate Repetenda est enim philosophia a Graecis, qui cum ingenii vigore maxime excelluerunt, tum cogitandi et disserendi studio ita floruerunt, ut ab iis non inventa modo haec disciplina, sed exculta atque ad summam paene persectionem sit adducta. Quis enim ignorat, quanta semper suerit Platonis et Aristotelis auctoritas, qui cum per multa secula principatum in philosophia tenuissent, tum nostra etiam aetate maximis doctorum hominum et philosophorum studiis celebrantur. Hi tamen priusquam ad culmen illud possent pervenire, quam multi exstiterunt doctrina et ingeni excellentes, quorum studiis et inventis patefacta jam via est, quam illi sunt persecuti. Quamobrem et ad literarum cognitionem et ad eruditionis

fructum maximi est momenti, veterum illorum cognο- Scere monumenta quibus et seriorum scripta illustrantur, et doctrinae incrementa sontesque aperiunture quibus ad tantam amplitudinem philosophia excrevit. Si vero ad veteris philosophiae incunabula recedamus, ejus initia non solum, ut plerarumque artium fuerunt obscura, sed eadem diu quoque neglecta atque a multis adeo contemta sunt et vituperata. Philosophiae enim quum ea Sit natura, quae non certis adstricta regulis certisque finibus septa teneatur, sed progrediatur semper et magis magisque se

17쪽

evolvat et amplificet eo factum est ut primordiarius mox sequentium philosophorum lumine obruerentur, Veterumque inventa posteriores, qui clariora et ampliora cognovissent, contemnerent. Sic sontes despexerunt, unde ipsorum doctrina emanasset Multi fuerunt qui omnem paene illam philosophiam, quae ante Socratem et Platonem viguisset, rudem et insantem existimarent, inanibus quaestionibus et vana jactatione plenam , sapientiae et eruditionis expertem. Itaque quod de Thalete sertur eum, quum aliquando in siderum contemplatione intentus imprudens decidisset in foveam, a muliercula derisum esse, quod in coelestibus rebus et abstrusis intuendis defixus, quae ante pedes essent non videret, similiter de universa illorum philosophia existimarunt qam in vanis et abstrusis quaestionibus occupatam, utilitatis veritatisque suisse inanem. Et quo magis firmaretur haec opinio, testem proferebant Socratem, qui non

semel fateatur se ex illorum disquisitionibus nihil prosccisse, et qui ideo potissimum parens philosophiae sit appellatus, quod explosis superiorum argutiis, philosophiam de coelo devocasset et ad vitam hominum

moresque traduxisset ' Quidam vero durius etiam inveteres illos invecti sunt, graves homines et religiosi, eos accusantes quod captionibus suis veritatis funda-

18쪽

menta labefactassent et religionis virtutisque semina divinitus in animis sparsa exstinxissent. Quis enim nescit, quam multi eorum fuerint ἄΘεοι, ab ipsis veteribus suisque civibus damnatia Quid ergo ' Eosne, quos illi e civitatibus suis arcendos censuerunt, nos amplectemur, eorumque disciplinam jam dudum obsoletam renovare et in philosophiae lucem proferre

studebimus ΤΗujusmodi ergo caussis aliisque factum est, ut Vetus philosophia multis olim invisa, a pluribus contemta aut certe parum studiose tractata sit. Longum foret et ab hac disputatione alienum ad haec singula respondere. At tamen quis non videt, quamvis X- tollenda sit merito Socraticae philosophiae praesta tia, et quamvis eorum qui antea exstitissent multi fuerint errores et ineptiae, non ideo tamen aut studium illorum vituperandum aut philosophiam negligendam esse, quae nisi ab exiguis initiis prosecta variisque disceptationibus agitata suisset, numquam talis exsistere, qualis in Platone et Aristotele fuit, potuisset. Nimirum dissicile et arduum fuit iter ad philosophiam : non enim, ut ceterae artes, vel in rerum usu et oculorum adspectu posita vel divino quodam memtis instinctu excitata est, sed remota a communi sensu

19쪽

nec misy multo labore et assidua mentis agitatione parta Itaque veteris poetae dictum se simul humano gener m euneis dederun , Momaιravi sed longa dies moliora repertia , optime in philosophiam transferri potest. Ecquis ergo miretur eos, qui primi hanc viam tentarunt , non nisi multis dissicultatibus multisque erroribus com cutos esse ut ad altiora tendere et quasi in interius philosophiae sacrarium intrare liceret. Sed quo magis haec explicentur, de eius studii origine et incre- mentis pauca diveramus. Origo philosophiae non ab uno quodam auctore repetenda est, sed ducenda ex ipso Graecorum ingenio et humanitate, quae quum ad vittis maturitatem pervenisset, sponte hominum animos quaerendi studio commovit et ad philosophandum deduxit Primae ruerat omnium artium poesis, parens humanitatis; erant poetae iidem quondam atque sapientes et Vates, solertia ceteris excellentes et divino ingenio praediti, quales apud Graecos Eumolpus,musaeus, O pheus, alii fuisse seruntur. Hi primi feroces hominum mores voce sermarunt et ex agresti incultaque vita ad mitiorem cultum traduxerunt primi celebrandae Xenophanis versus ex interpretationem. Grotii Vid infra Fragm. XVI.

20쪽

rerum natura et majestate divina inertes mentes ad religionis sensum excitarunt: sic et melioris vitae et divini cultus initia a poesi repetenda sunt. Rudes erant primorum hominum de natura notiones, sed naturali simplicitate, nullo artificio fucatae Mox vero eas fingendi arte ornare coeperunt poetae, in quibus principes Hesiodus et Homerus, qui pulcerrimam exprimentes naturae speciem Deo essinxerunt ad humanam similitudinem. Hi carminum suorum suavitate et elegantia ita tenuerunt Graecorum animos , ut eorum fabulae omnium consensione probatae quasi religionis auctoritate consecrarentur, ipsique Graecae mythologiae auctores vulgo haberentur ' Horum exemplum sequentes poetae secuti sabulas suo quisque modo ornarunt et auxerunt, variisque eos inso marunt imaginibus ; sic veteres fictiones novis deinceps augeri, variari, et immutari coeperunt Temporis Ver Progressu, quo magis vita moribus sermari artibusque excoli coepta est, eo magis etiam hominum

studia et notiones se explicuerunt: veteres opiniones paullatim senescere, novae Isistere, quae tam Poetarum carminibus quam in mysteriis celebratae cultioris doctrinae semina disperserunt et maturiorem cogitandi sentiendique rationem praepararunt. Tandem coeuntibus temporum momentis, septimo fere ante Christum seculo, ingens facta est rerum convertio, ' Herodot II, 53.

SEARCH

MENU NAVIGATION