Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

발행: 1830년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quae in Asia minori exorta, inde serpsit per Italiam et Siciliam, denique totam occupavit Graeciam, et maximam effecit rerum publicarum, disci-Plinam, studiorum immutationem Civitates novis motibus agitatae, novis legibus conditae artes pleraeque, quae ad vitae cultum pertinerent, inchoatae aut cultae nova literarum et poeseos genera inventa et celebrata denique immutata jam sentiendi cogitandique ratio et ad altiorem humanitatis gradum perducta videbatur. Ergo quid mirum, hominum mente novo quoque quaerendi studio impulsos fuisse ut in rerum omnium divinarum humanarumque naturam diligentius inquirerent, quae Veteres Poetice lusissent studiosius retractarent, sensuum imagines ad naturae veritatem revocarent Hoc studium ut primum commotum est, mirabile quanto flagraverint discendi ardore : multi reliquerunt sedes suas, ut Peregrinas regiones perlustrarent, exterarum gentium mores, civitatum instituta cognoscerent, prudentes homines et sacerdotes convenirent quorum sapientia fierent doctiores multi res suas neglexerunt, quo

liberius rerum contemplationi et doctrinae studiis vacarent. Quid multa Τ Tum primum illuxit philosophia quae a discendi studio et sapientiae amore nomen est adepta.

Philosophiae forma qualis initio fuerit, accuratius definire dissicile est. Ut enim ea quae natura gignit,

22쪽

vel quae arte essiciuntur, non statim suam propriamque sermam exprimunt, sed primo confusa videntur, neque distinctis lineamentis neque corporis figura, sic philosophia, quum primum nasceretur, Suum peciem non expresse ostendit, sed confuse et obscure, ut vix posset ab aliis disciplinae generibus discerni Quaecumque cogitandi laborem quaerendique studium requirerent, ea omnia complectebatur philosophiae nomen versabatur in cognoscendis gentium et populorum rebus gestis, moribus, institutis, in exploraudo

terrarum regionumque situ et natura, in contemplando siderum motu philosophi iidem erant et a tronomi physici geographi historici, politici omnes

denique artes, quae postea sunt generibus distinctae, eo tanquam communi vinculo continebantur. Itaque amplissimus patebat philosophis doctrinae campus per quem libere vagarentur nullis circumscripti regionibus. Sed tamen in tanta rerum varietate unum quiddam erat, quod praecipue teneret eorum menim,

naturae contemplatio : hanc universam animo peragrantes, rerum omnium caussas rationeSque perscrutabantur et, quo quidque occultius esset eo studiosius admirati, tam universa quam singula indagarunt, tum animalium, plantarum , lapidum naturas, tum universi mundi originem , primordia , cauSsasque quibus orta essent omnia et quibus continerentur.

Qui in hac contemplatatione intenti toto animo se

23쪽

quaerendi studio dederent, hos demum philosophos appellandos esse Pythagoras censuit .

In his autem cognoscendis varias secuti sunt vias :alii , vi sensuum commoti, quaecumque Oment oculis perspicere, investigabant alii, mentis instinctu incitati, abstrusiora persequebantur : sic plures exstiterunt philosophantium quos familiae, Ionici, Pythagorei, Eleatici; quorum multiplici disquisitione

tactae jam sunt gravissimae quaestiones, qua postea summi philosophi uberius pertractarunt. Sed qui primi ad haec accederent, quamquam incredibili e sent scientiae ardore, tamen experientiae rerum erant expertes, in disserendo paene rudes, destituti plerisque discendi instrumentis, quibus naturae aditus est aperiendus contra imbuti poetarum sabulis, et ipsi, nisi poetico plane ingenio, poeseos tamen colore tincti. Quo iactum est, ut quae rerum observatione et cogitatione perspicere non possent, ea mentis impetu incitati, fingendo supplerent: sic multa philosophorum commenta poetarum fabulis fuerunt similes co mogonias finxerunt portentis et imaginibus plenas; tota denique eorum philosophia poeseos tactu colorata, non magi φιλοσαρας erat quam ριλόμεις, tam sabularum quam veritatis amans, unde non immerito philosophia haec poetica potest appellari. Verum

' Cieero Tusc. u. V, 3.

24쪽

tamen, quamvis plena sit fictionum rerum verit tem obscurantium, apparent in his praeclarioris in genii vestigia, quibus verae philosophiae Vim agnoS-S E multis pauca asseramus exempla. Philosophiae vis praecipue in eo cernitur ut rerum genera anquirat, quae in natura videntur dissoluta et dispersa ratione componat Iegibus adstringat, certisque comprehendat formis mente expressis , quas intueatur tanquam exempla et specie eorum quae oculis adspiciuntur. Cujus sive artis sive notionis quum ipsa natura sensum quendam in animis ii Presserit, quo rudes etiam homines et indocti vari

rum rerum natura et genera concipiant, universa

quaedam principia agnoscant, summi rerum omnium principis et auctoris imaginem mente informent philosophiae est, quae natura inchoavit, Splicare, Obscuras et complicatas intelligentiae notiones evolvere aperire, certisque Ormi exprimere quo cuncta reserantur. In his multa jam veteres illi acute viderunt. Velut quum Deum esse antiquissimi jam homines crederent, tacita naturae praesensione, qualis vero esset, in infinita illa rerum varietate vix possent suspicari, accuratius explicare instituerunt phil

sophici viderunt in perpetuo illo rerum fluxu et vicissitudine unum quoddam esse constans et ab omni mutatione vacuum; quam naturam animo informantes expresserunt talem, quae Sola esset revera etοον ,

25쪽

sola divina et aeterna haberetur. Hinc celebratum illud decretum marrα, unum δε omnia. Neque tamen eo fuerunt contenti Isiocesserunt longius. Mirabantur enim, si unum modo esset, unde oriretur tanta illa generum varietas, tanta naturae vi cissitudo : intellexerunt ergo esse in universitate et generum diversitatem et unam quandam vim qua cuncta constringa litur. Quae notio posita quidem est

in communi intelligentia et quasi Promethei igniculis, ut Plato fingit, in hominum animis sparsa , explicuerunt vero philosophi et certa rationis forma

comprehenderunt, principia universi statuentes, καὶ πολλα, unum ego et multia. Porro si de vi divina quaeramu , cui ignota est Anaxagorae sententia, qui Deum statuit ipsam mentem τον ἀν' caussam omnis naturae , qua et ab initio essecta et ordinata essent omnia et perpetuo regerentur; hunc esse totius mundi,

coeli terrarumque, rectorem Νούς is βασιλεως ἡμιν πανσύ τε και ης ' Si vero rerum naturam inspiciamus et perpetuae eius vicissitudinis leges caus-εR ue quaeramus, quis non admiretur Empedocleam .ententiam , qua finxit duo principia inter se contraria , Amorem et Discordiam CΦίλιαν et Νεῖκος'

quorum mutua contentione cum omnia perpetuo motu uuauque agitentur, tum sempiternus naturae ordo con Plato Phileb. p. 6 C. '' Plato ibid. p. 8

26쪽

servetur. Quo placito praecepit jam et poetice adumbravit idem quod tot seculis postea mathematicis rationibus demonstratum est a Neutono ille Si parum docte diligenterque sententiam suam exposuit, at hoc in eo est etiam magnificentius, quod universi principia non ad naturalem quandam necessitatem , sed ad vim divinam retulit, qua omnia haec, quae supra et supter, tanq.am uno vinculo constricta iisdem legibus gubernentur. Possent multo plura asserri exempla sed ex iis quae attuli satis patere arbitror , minime contemnenda suisse veterum studi , eosque, licet in plerisque halucinarentur, multa tamen quasi philosophiae instinctu iam sensisse quae posteriores diligentius perspeXerunt. Neque vero ipsae eorum sabulae, etiamsi veritatis sint expertes, prorsus spernendae sunt: in his enim cum multa apparet vetustatis effigies tum initia cernimus a quibus prosecta est philosophia et excrevit. Qui enim primi naturam intuerentur, quasi nebula obducti, de rebus divinabant potius quam certa ratione statuebant paullatim demum, studii assiduitate exercitati rerumque usu edocti, eo

pervenerunt, ut clarius cernerent et rerum rationes

melius intelligerent. Etiamsi igitur fateamur veteres de plerisque tantum balbutiisse, at quis tamen balbutientis philosophiae voces contemnat nec Iubenter

27쪽

XIII

primos illos quasi radios exceptet, quibus clarior humanitatis lux paullatim adfulsit. Si vero vetera illa diligentius persequi volumus, in multas saepe ostendimus dissicultates, eo maxime, quod plerorumque qui de his retulerunt testimonia

aut leviora sunt aut obscuriora. Habemus quidem auctores illis aetate proximos, Platonem et Aristotelem, quorum scripta non magis ingenio quam doctrinae copia excellunt et multa veteris sapientiae

monumenta conservant Verum hi, etsi saepe anti

quiorum dicta tangunt et interdum memoriam cel brant, tamen quum non id agerent ut superiorum rationes et placita exponerent, sed ut accepta ab illis redderent ampliora, ea potissimum memorarunt quae vel laudarent ipsi vel reprehenderent, eademque Sententiae suae plerumque accommodarunt Patebant etiam tum doctorum studiis antiquitatis sentes, neque vulgo accuratiorem eorum explicationem desiderabant; si quae diligentius vellent cognoscere, ea in commentarios solebant referre unde ipsi ad usus suos expromerent. Itaque ut universa literarum, sic

philosophiae historia antiquis fuit paene intacta. Accuratius haec persequi instituerunt seriores, et jam inde a Theophrasto, qui cum in physicis sententias eterum latius explanavit, tum singulari etiam libro Physicorum opiniones carptim inarravit'. Maxime

28쪽

vero, postquam literae e Graecia Alexandriam transmigrarunt, cum augeretur in dies et philosophantium numerus et opinionum discrepantia ac veteres sontes jam exarescere coepissent, philosophi et literati homines in antiquitatis pervestigatione Occupati eo Operam dederunt, ut vetustatis reliquias et placita undique colligerent, dispersa componerent et Ordine digererent. Hinc magnus exstitit librorum numerus priscorum placita explicantium , quorum ipsa multitudo antiquiorum scriptorum auctoritati ossecit et ipsos sontes paene obruit. Ah his rivulis ducta sunt pleraque alia philosophiae compendia quae ad nos tram aetatem pervenerunt, lutarchi, Galent, Origenis, Stobaei, aliorum, quae nota sunt Omnibus Horum quae ratio sit, ipsi librorum tituli indicant. Non enim mentem et sententiam philosophorum explicant, sed placita tantum designant, certo ordine disposita, brevibus inclusa sententiis, adeo exiliter,ade jejune, ut ne umbram quidem reserant anti quitatis De quibus si quis putet illorum rationem posse

intelligi, haud melius existimet quam si ex Iliadis quadam epitome Homeri ingenium esset judicare. Majus quiddam et amplius desiderat philosophiae cognitio. Ut enim gentium historia non eventuum actorumque notatione contenta est , sed et caussas eorum et consilia quaerit, et rerum opportunitates temporumque momenta designat, et ut cujusque populi mores, Studia culius significetur, exspectat; sic phi-

29쪽

losophiae historia non placitorum notatione contenta est, sed et singulorum rationes indagat et unive sam eorum vim mentemque pertractat, et in cujusque philosophi sensum, cogitationem, maturitatem inquirit , quae nisi ita exponantur, ut adumbrata saltem cematur vetustatis e les, Profecto ipsa placitorum

cognitio si ea tamen cognitio possit appellari j

juna ac paene inanis putanda est. Horum paene nihil ex compendiis istis perspicias; neque solum manca sunt et jejuna, sed praeterea multis vitiata erroribus. Nam quum singula tantum notarent decreta, nulla ratione inter se uncta, sed quasi membra a corpore divulsa, omni ammentatione denudata, eo factum est ut pleraque Parum recte intelligerent, sententiam illorum suo judicio accommodarent, et perverse interpretando vel potius interpolando eorum mentem obscurarent. Ita mempli gratia, veterem philosophiam, nulla adhuc a tium distributione divisam, illi pro suo arbitrio incerta loca descripserunt, certasque constituerunt philosophorum classes alios dialecticen alios ethicem, alios physica vel metaphysica docuisse narrant; similiter ad methodum alios faciunt dogmaticos , alios scepticos . in quibus tamen omnibus ita ambigunt et inter se dissident, ut facile intelligatur, ista m- via non e veterum auctoritate sed ex illorum arbitrio fluxisse. L B

30쪽

m igitur quum tali ratione vetera omnia confuderint, non mirum ab eruditioribus eorum testimonia, nisi locupletiorum auctoritate firmarentur, haud magni aestimata fuisse. Neque tamen plane Spemenda Sunt. Pleraque enim placita ab iis commemorata e melioribus ducta sunt sontibus, e quibus hi tanquam rivuli ad tempora nostra manarunt; qui si multis sunt sordibus contaminati, plura tamen in iis insunt vetustatis vestigia, quae si diligentius eruantur, non dubium est quin ad illustrandam veterem philosophiam

plurimum conserant.

Ac multa quidem horum jam dudum docti homines qui in literarum et philosophiae historiam op ram studiumque contulerunt , ingenii sagacitate et doctrinae copia declararunt; quibus studiis in dies magis magisque auctis et explicatis jam id consecuti

sumus, ut multo clariorem et locupletiorem a beamus veteris philosophiae notitiam. Nec pauca a me resicta sunt tam in singulis placitis quam in

universa eorum doctrina , quae aecuratiorem explicationem desidis ant. Ad haec illustranda in praecipuis doctrinae subsidiis ponendae sunt ipsae antiqui talis reliquiae, ipsa philosophorum dicta quae sparsim

apud scriptores commemorantur. Etsi non integrae quidem supersunt illorum disputationes, sed non nisi fragmenta quaedam quasi tabulae e communi na fragi relictae, haec tamen sunt ipsius vetustatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION