Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

발행: 1830년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

numenta, quae et auctoritate multo plus valent quam seriorum testimonia, et multo clarius eorum mentem

illustrant, et quasi expressis vestigiis viam nobis imdicant quo in explicandis reliquorum testimoniis j

dicium nostrum dirigamuS. Praeterea alia est etiam horum utilitas. Quod enim in omni literarum genere, in poesi, in eloquentia, diligenter studemus, ut non modo quid dictum sit, sed quo quidque modo dictum sit, cognoscamus, idem in philosophia attendendum est. Namque ut poetaeqngenium, ut oratori vim, nisi percepta eorum Voce, Sentire non possumus, similiter philosophi iudicium et mentem perspicere non poterimus, nisi qua disserendi ratione, quibus verbis notione Suas XI'reS-Serint, Cognoverimus. Quae quidem cognitio in Graecorum lingua eo majorem habet studii delectationem et fructum, quod haec non ad aliarum gentium L

militudinem flicta , sed ipsius populi ingenio ex-

prema, ita refert eorum mentem et studia, ut in hac tanquam in speculo omnis eorum cultus et humanitas refulgeat Exculta primum a poetis ita ornata est orationis ubertate verborumque lumine, ita adnumerorum suavitatem composita, ita ad omnes animi Sensus motusque iningendos formata, ut poeseos et musicae vis in ea maxime dominetur. Post vero, quum

Graecorum ingenia a poeseos studio ad philosophiam maturescere coepissent, etiam lingua eorum magis

32쪽

magisque limata et subtilius exculta est, ut quasi una adolescens maturioris ingenii habitum referret. Philosophi enim novam animo insormantes naturae

speciem et novas iningentes rerum notiones, quaesiverunt etiam nova vocabula et verborum significationes perscrutati sunt linguam, ut notitias in ea tanquam in vestigio repositas eruerent et doctrinae luce illustrarent : sic e philosophia etiam grammatices et rhetorices initia moruerunt. Satis ergo intelligitur, ambo haec, et philosophiam Graecorum et ipsam linguam, arctissime fuisse conjuncta, et illius reliquiis explicandis hujus renitionem illustrari. Multa enim in his exstant orationis et verborum vestigia, quae indicant, quomodo Graecorum lingua a poetica venustate ad philosophiae subtilitatem exculta

sit et ad eum Persecta eruditionis gradum, ut orationis elegantia, ubertate, acumine, omnes alias lingua superaret. Quae cognitio non magis ad antiquitatis quam ad omnem doctrinae scientiam est utilissitha.

Sed quid plura commemorem Quantae utilitatis sit

horum indagatio et omnes agnoscunt et jam dudum eruditissimi homines probarunt, qui in his aperiendis operam suam posuerunt. Quorum in primis memorandus est H. Stephanus qui edita meri phia oophie , principum nonnullorum ex antiquissimis philosophis fragmenta collegit, utilissimo sane opere etsi pro illius aetatis ratione nulla paene arte

33쪽

limato, nullo doctrinae lumine illustrato plura

etiam omisit quae tum adhuc vel latentia vel incognita serior demum aetas in lucem protulit. Postea Vero, maxime nostra aetate, multi et literatissimi homines ad haec studia se contulerunt, Brandisius, ecthius, Schleiermacherus Sturgius, Scha achius, alii, qui singulorum fragmentis explicandis multum lucis attulerunt philosophiae. Quorum nos exemplum secuti proposuimus veterum philosophorum, eorum maxime qui ante Platonem floruerunt, fragmenta recensere in his principes erunt Xenophanes, Parmenides , Empedocles, Anaxagoras, Heraclitus , Democritus, aliique doctrinae ratione cum his conjuncti fortasse adjungemus etiam Pythagoreos Philolaum praesertim et Archytam, item Orphica quaedam et alia, prouti otium, studium, doctrinae facultas meum laborem moderabitur. Horum autem quamquam multa jam ab aliis sunt tractata, tamen sic agere institui, ut omnia ex ipsis sontibus depromta recenseam et, adhibitis illorum operibus, mea ratione illustrem tum etiam quaestiones subjungam, quibus gravissima eorum philosophiae se cita et rationes declarentur. Opus autem ita describam, ut et singuli auctores singulis voluminibus absolvantur et omnes inter se ordine quodam cohaereant.

34쪽

Iam initium facturus sum a Xenomane , Eleaticorum auctore, de quo in hoc volumine agetur. In colligendis hujus fragmentis studui me esse diligentem, tamen num quaedam fortasse me sugerint a quotidiano librorum commercio et literatorum frequentia

remotum, etsi non credo, assirmare tamen non audeo. Haec autem quoniam erant pauciora quam uisententia

eius inde perspici posset, eo studiosius persecutus sum scriptorum testimonia illius placita reserentium, ut horum copia quodammodo illorum penuriam compensaret. De Xenophane qui singulatim scripserunt, praeter alios memorandi Feuertinus et Roschmannus; uterque scripsit Di ortationem maior. Philogoph. δε Mnophans, editam Midors. 729 4'. Utrumque autem scriptum adeo rarum est, ut paene jam e doctorum notitia evanuerit Equidem cum diu frustra quaesissem, contentus esse debui iis quae alii inde retulerunt.

Neque tamen magni iacienda videtur haec actura, quum non dubium videatur quin pleraque, deinde ab aliis retractata , jam diligentius exposita sint. Xenophanis fragmenta quae ad philosophiam pertinent recensere instituit Funeborn, BῬωams ur Gs- Λ Λω dor Philosophis Copiosius et eruditius ex plicuit Chr. Aug. Brandis, edita Commenissionum Elsauearum parte prima, Allonae 8I3, in qua e-

35쪽

nophanis, Parmenidis et Melissi doctrinam e propriis

ipsorum reliquiis exposuit. Nuperrime his accessit Victor Cousin, Nouueaux Frumeno phil Ophique , Paris I 828, quibus interposita est pp. 9-95 dissertatio de Xenophanis vita , studiis, doctrina, copioSe, eleganter eruditeque scripta Desiderabatur vero adhuc plenior et limatior Xenophanis fragmentorum ουναγωγή; itaque et hanc comparavimus et quaecumque de eo relata sunt, adhibitis illorum copiis, ita exposuimus, ut neminem dicturum arbitrer me ex aliorum scriniis scripta mea compillasse

37쪽

XENOPHANE Colophoniuo , patriae quam patris mine illustrior patrem ejus alii ορειμένως nomine appellatum esse tradunt, ut Apollodorus, ali Δεξιον vel Λέξιναν eum nominant . Quae discrepantia possit inde orta videri, quod alius quoque memoratur Xanophanea Lesbiua, poeta iambicus , apud Diogen.

Laert. IX. ecl. O. extr. quorum utriusque nomina

et genus fortasse confuderint. Quamquam id ince tum, et parum scire interest, quum de patre eius nihil memoriae sit proditum Patria autem Colophon , Ionum in Asia civitas, non minus quondam diviti rum luxu et potentia sui insignis quam poetarum ingeniis et fama nobilis; quorum memoriam Nicander, Colophonius idem et poeta clarus, scripto quodam celebrasse memoratur : horum Prae caeteris Mimne muα, elegiarum poeta, et Mnophane ingenii laudo

eluxerunt'. i Diogen Laert. IX. 8. ενοφάνης Δεξιο , , ὼς Ἀπολλόδωρος, 'Ο Θορεένους , Κολοφώνιος Cum Apollodoro faciunt pseudo-0rigenes et Theodoretus Lucianus in macrobiis secti o. T. III. p. 222 Bemsterh. Δεξίνου υιον eum appellat Civitatis nomen a Κολο- φωνιος ipsius nomini plerumque adjungi solet, ab Aristotele, Cicerone, Plutarcho, Clemente Alex ceteris, quos suis locis citabimus. et Nicandri liber περι τῶν se Κολοφῶνος ποιητῶν citatur ab ipsius scholiaste ad Theriac. v. . s. Schellenberide Antimachi Colophonii reli. p. 7. I. I

38쪽

XENOPHANIS

Huius autem aetatem accuratius definire dissicile est, quod et Veteres, quorum testimonia accesemus, in notandis ejus temporibus et aequalibus memorandis magnopere dissident, nec recentiores in iis, quae de aetate rebusque ejus prodita sunt, describendis

temporumque ordine constituendis inter se conveniunt.

s 2. veteribus duo praecipue memorandi sunt testes gravissimi, Timaeus et Apollodorus quorum hic Xenophanem Olymp. 4 natum ad Cyri et Darii usque aetatem vixisse ait ille autem Hieroni , et qui sub eo floruit, Epicharm eum facit aequalem Clemens Alex. Strom. I, p. 3Oi C. της δὲ Ελεατικῆς πωρος εν

Κόρου αμνων '. morum testimonia riuantum di

Strabo L. XIV, 3 28, p. 6 3 : ἄνδρες δ' ἐγένοντο Κολοφωνιοι

τῶν μνημονευομένων Μιμνερμος, ινλητὴς ἄμα - ποιητιν ἐλεγείας, και Ξενοφάνης - .

3 Postrema haec Verba , α ιρι τῶν Δαρεί. νε καὶ Κορου χρονων, merito suspecta sunt, ut jam notavit Dod ellus de veteribus Graec. et om cyclis p. 35. Nam Darius Nothus et Cyrus minor, illius filius , recentiores sunt, quam ut hic intelligi possint - dum autem Regem, Cyri maioris decessorem, quem sacrae literae Darium nominant, Apollodorus certe hoc nomine non appellavit. Si ergo Darius Hyamvis, ut plerisque videtur, intelligendus sit , mutato ordine scribi portuit, ἄχρι τῶν Κυριν μιι Δαρείοs. Myle in diction V. Xenoph. eonjiciebat pro Δαρείου reponendum esse nomen Κρο ου Origenes Philosoph. C. XIV. Opp. . Ι. --pliciter dicit: ουνος ras Κυρου διεμεινιν, nulla Darii facta mentione; quod nescio an probandum sit.

39쪽

crepent, temporum computatione patebit mero Syracusis remam potitus est Olympiadis 5 a'. 3; inter hanc igitur et 4 Olympiadem centum et quadraginta anni intersunt unde facile apparet Xenophariem, si postrema hac Olympiade natus fuerit, non modo aequalem Hieroni non fuisse, sed ne attingere quidem hujus aetatem potuisse. In hoc testimoniorum dissensu -- teri partim hunc partim illum sequuntur. Cum Apollodoro congruit gravis item auctor Sotion apud Diogen. Laert. IX. 18, qui aequalem illum statuit Anaximandro, qui Olymp. 4 natus est tum etiam Sextus Empiricus

adv. Mathem. I, c. a. seci. 57. qui inter dissiciliores grammaticorum quaestiones hoc tanquam probatum ponit, τι ev ανης ὁ Κολοφωνιος ἐγένετο περὶ et πτεσσαρακοστην 'int urιαδα Timaeo ero propius accedere videtur Eusebius, auctor non admodum locuples, in Praepar. u. XIV. p. 57, oir Arior νης - λεγεται συνακμάσαι τοῖς Pae, LBΘαγορον καὶ Αναξαγορα, .

N0n luculentum profecto testimonium siquidem Py- tkagora et Anaxagoras, quos ille veluti aequales con-Jungit, tantum aetate distabant, ut prius paene altermortuus esset quam natus alter nisi hoc ortasse voluerit, Xenophanis aetatem ita inter utrumque intercessisse, ut illum natu majorem adolescens, hunc adolescentem senex viderit. Qua interpretatione Eusebii ratio cum Timaeo prorsus conveniret.

Iam ut eos omittam, qui Xenophanem Empedoclis aequalem aut Archelai auditorem Iaciunt , -

4 Idem repetit Praepar. u. X, p. 5o4. C. Synceli Chron.

p. 9o, o3. quod testimonium repudiavit jam Schaubach. na- agor fragm. . . Caussa ejus erroris haec videtur fuisse, quod tres illos philosophos, ut doctrina et ratione inter se assines, sic

aetate etiam pares esse putarunt.

5 Hermippus apud Diogen. L. VIII, 56. Empedociam cum

40쪽

rum sententia omnis temporum ordo pervertitur uis que enim Anaxagora etiam posterior fuit); explicanda sunt ea quae in Eusebii canone chronico notata re

periuntur, ubi duobus locis Xenophanis mentio fit: primum ad Olymp. 56 , a. 4. -νης . Κολομνιος

Postremum hoc etiam Diogenes Laertius comprobat IX, O ἡ λαζε κατα div εξηκοστην 'Oλη πιαδα Circa idem tempus e philosophis Pythagoras, e poetis Anacreon floruerunt, dum Polycrais Samiorum tyrannus P tentia maxime invalescebat. Quibus omnibus Xenophanem aequalem fuisse ait auctor Theolog Arithm. p. in ed. oec . ' γαρ και αν ἔτη ἔγγαπα. απο των Τρωι-

Xenophane dicit esse versatum quo etiam dictum quoddam refertur , quod infra memorabimus. Ipse etiam Diogenes prooem. seci. 5. refert Xenophanem successisse elaum Pythagoreo quem eumdem Empedoclis magistriam quidam fecerunt ibid. VIII. 43. De Archelao memorat idem IX, 8. διηκουσι δἐ-a τινες, Ἀρχελαον Lucian in Macrob. l. l. κεν δε οῦ Δεξίνου εἰν οιὸς Ἀρ

6 Duplici hac mentione quidam in errorem indueti sunt, ut putarent, priori loco Xenophanis annum natalem significari, ut Brucher T. I, p. II Fortasse pro ἐγνώριζεν legi hic putavit ἐγένετο quod probabile posset videri , nisi saepius illa canonis chronici auctor soleret in notandis temporibus diversa proserre testimonia veluti de Bacchylide ad Olymp. 78 a. et Olymp. 87 2. In altero autem loco Hieronymus Latine hanc exhibet lectionem tu Simonides Lyricus et Phocylides clari habentur, et Xenophanes Physicus scriptor tragoediarum a Simonidis nomen e Graeco contextu potuit excidere, ut pu Cl. an Goens de Simonide. p. o. Quamquam ea aetate hic iuvenis adhue esset.

SEARCH

MENU NAVIGATION