Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

발행: 1830년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

pay expeditio adversus senes et Phocaeensium fuga secta est Olymp. 59, Polyerate autem Samius

maxime floruisse videtur Olymp. 62 unde apparet, haec cum Eusebii et Diogenis testimoniis plane congruere. Hoc quidem tempus , quo enophanis summa ingenii gloria determinatur, medium quodammodo tenet inter aetatem ab Apollodoro et a Timaeo designatam. Nam si, ut ille statuit, quadragesima Olympiade natus esset, jam octogenarius fuisset tum, quum maxima ingenii iam floreret quod etiamsi ad summam e nectutem vixit et viguit, tamen non est probabile; neque magis congruum est, si sexagesima Olympiade Xenophanes inclaruerit, eundem, ut Timaeus prodit, sub Hierone, qui sexaginta post annis Syracusis regnavit, adhuc floruisse aut inter aequales ejus potuisse haberi.

Haec de antiquis videamus jam recentioreS, quorum non minus diversae sunt rationes. Quidam Xenophanem etiam antiquiorem secerunt quam Sta tuit Apollodorus : quae quamvis literatissimorum hominum fuerit opinio', tamen cum nulla Veterum auctoritate, nullo probabili argumento nitatum, Omit tenda est. Plerique imaeum potissimum secuti eum multo aetate inseriorem arbitrati sunt, testimonio usi ipsius versu

in quo Modie sive orsis belli facit mentionem .

Ita caliger Animad ad Euseb chron. an. p. m. censet; idem suspicabatur Corsinus F. A. . III, p. 59, qui tamen tutius arbitratur Apollodori auctoritatem sequi.

8 Vid infra fragm. XVII.

42쪽

XENOPHANIs

Hoc testimonium plerisque persuasit, ut Xenophanem post pugnam Salaminiam aut certe Marathoniam superstitem fuisse putarent: quarum haec Olympiade et illa Olymp. 75 facta est. Unde collegerunt, illum certo non ante quinquagesimam Olympiadem sed potius aliquanto postea natum esse , ut recte dioeretur a Timaeo Hieronis aetate vixisse. Ita Casaub nus , DodWellus , Baesius, euertinus Bructerus Harlesius arbitrati sunt nemo suspicabatur, aliam posse Medorum invasionem intelligi quam eam quae , Dario vel orae regnante, in Graeciam facta esset.

Id vero redarguit nuper Clar Victor Cousin, literatissimus inter philosophos , qui probat Xenophanis dictum ad superiorem potius spectare Medorum expeditionem, Narpago duce, adversus Graecos Asiam incolentes susceptam , qua plerique rimarum imperio subjecti, nonnulli vero praesertim PhocaeenseS, relicta patria, navibus profecti sunt partim in Gaiuliam, ubi Massiliam frequentarunt incolis, partim in Italiam, ubi c0ndiderunt etiam ; in quam civitatem postea ipse Xenophanes habitatum concessit. Quid ergo memorabilius ei hac expeditione poterat haberi, quae tam publicis ejus quam privatis rebus esset conjuncta P Eaque rerum mutatio in ipsum illud incidit tem

Pus, quo floruisse Xenophanem veteres memorant quocirca non videtur de hac interpretatione posset

9 Casaubon. Animadv. ad Athen. p. io Dodweli de veteribus Graec et Roman cyclis. Diss. III, p. 3 . qui non solum Xenophanem, sed alios quoque, ut Epaminondam et Pythagoram, facit seriores Bayle Diction in Xenophoram qui tamen in constituenda ejus aetate fluctuat. Feuertinus Dissert hist philos de Xenophane; cuius disputationis summam refert Hartes in Fabrieli Biblioth Gr. T. II p. 614. Bruchermist crit philos T. I, p. 1 3. 1ο Nouueau fragmen philos P. 2-I5.

43쪽

vITA AET STUDIA.

hitari. Quid autem si recentiores hoc errore salsos videmus, nonne idem veteribus accidisse credibile est, ut bella a Dario et Xerxe Graeciae illata cum s periore bello, quo Cyrus Ionicas civitates oppressit, confuderint inde natam esse quorundam opini nem, Xenophanem Hieroni, qui Xerxe regnante loruit , fuisse aequalem Simili quoque errore factum est, ut Massiliam, quam Cyri temporibus incoluerunt Phocaeenses, quidam regnante Dario Hystaspis conditam retulerint in quo similiter prorsus confusa

sunt tempora .s 4. Haec satis valent ut Timaei auctoritatem relinquamus, probemus autem eos, qui Xenophanis florem in sexagesimam fere Olympiadem incidisse tradunt. Quod quidem testimonium cum Apollodori sententia facillime conciliari putat Clar Cousin V, atque Statuit, Xenophanem 4 Olympiade natum, quum maXimam aetatis partem peregrinando transegimet, Pro- Vecta iam Senectute atque octogenarium maxime

inclaruisse, et ad 64 Olympiadem, qua Darius regnum

occupavit, fuisse superstitem. Haec tamen opinio vereor ut possit omnino Pr bari. Nam quamvis vegetam ille et gloriosam habuerit Senectutem , vix tamen est probabile eum tam grandi demum natu inclaruisse : tum potius videtur, cum ii Vid. V sius ad Iustin. XLIII, 3, 4. Pin modo Eusebius in

chron. canone Pythagorrem ponit Dari, sinapis aequalem, lymp. 65, A. I. ia opere laud. p. ix. Similiter arbitratur Fabricius ad Sext. Empir adu Mathem. I, p. Io A.

44쪽

Graeciam perlustraret, nomen ejus factitandis carminibus illustratum esse. Sed alia quoque sunt in dicta Primum commemorant ipsius quoddam testimo mium de Epimenido apud Diog. Laert. I, secl. III. y,

de cujus aetate εν νης ὁ Κολοφωνιος κηκοεναι 'ησι, τετταρα προς τοι πεντήκοντα και καeto ἔτη illum vixisse Epimenidem non multo post Olymp. 46 mortuum esse probabile est ergo aiunt, si Xenophanes id a natu majoribus se audivisse dixit, apparet eum posterius demum vixisse ' cum Diogenes eum non a natu

majoribus id accepisse, sed tantum audivisse dicit, quidni possunt aequales ejus intelligi, qui Epimenidem ipsi vidissent 2 Itaque hoc quidem levioris est momenti. Gravius illud, quod de Pythagoras

aetate relatum est cujus placita et doctrinam aemu latum esse Xenophanem, vulgo creditum est. Quod, etiamsi non audiamus Diogenem Laertium , qui Telaugae Pythagore eum dicit auditorem, sed eos Potius sequamur , qui ipsi Pythagorae aequalem faciunt ' , satis tamen declarat, eum non superiorem

Pythagora, sed natu potius inferiorem fuisse. Quid Τquod ipsius feruntur Xenophanis versus, quibu celebratum illud metempsychoseos placitum tangit, et de Pythagora sic prodit, veluti hominum fama de

i3 me argumento utitur Dod eli de veter Graec et Roman. cyclis p. 34. Epimenidis aetatem hic facit etiam seriorem, quem statuit Olymp. 5 , . . esse mortuum, quod merito Cl. Heinrich. Epimenid. p. a improbavit. DodHellum laudat et sequitur Hartes. in Fabrio Bibl. r. . II, p. 6l5. 14 Diogen. . prooem feci. 5, Italicae sectae hanc seriem fuisse dicit Φερεκυδους διήκουσε ΠυΘαγορας, οἶ ηλα γὸς viος, ο Ξενοφάνης , ο Παρμενίδης Hic Eleaticam sectam et Pthagoricam, cognatas quidem illa , attamen diversas inter Se confudit Aequalem Pythagorae Xenophanem facit auctor Theolog. l. l.

45쪽

eo accepisset q. Iam Pythagoram circa Olympiadem 6 et postea in Italia floruisse, inter plerosque comvenit : quod si Xenophanes jam tum fuisset octogenarius, quis eum novae hujus disciplinae aemulum fuisse credat 2 Et si verum sit, quod multi proba-hili ratione arbitrantur,lythagoram non ante Olymp. 6 esse mortuum, quomodo potuerat Xenophaues, si viginti jam annis ante decessisset, sic de eo commemorare Ex his apparet quam incongruum sit , quod non animadvertit Clar Cousim, Xenophanis placita ad Pythagoream doctrinam referre '' ipsum tamen aetate illo superiorem facere. Ergo nisi probari possit, Pythagoram ejusque doctrinam prius, quam plerique arbitrantur, in Italia soruisse , concedendum

est , Xenophanem non ad Olympiadem 4 vixisse

sed multis annis fuisse inseriorem

Praeterea alia his accedunt indicia Medoriam im Petus, cujus in versu quodam meminit, factus erat Olymp. 59 hunc in memorat tanquam rem dudum antea gestam ut appareat , id multis annis postea ab eo scriptum esse. Porro Helia Italiae urbs condita a

Phocaeensibus Olymp. 61, quam conditam habitavit deinde et versibus celebravit Xenophanes : unde coruligi potest a condita hac urbe ad ejus mortem haud

exiguum annorum intervallum fuisse Satis haec omnia videntur probare Xenophanis aetatem , non ut Apollodorus statuit, intra quadragesimam et sexage simam quartam Olympiades contineri, sed aliquanto inferiorem esse ponendam. i5 vid infra fragm. XVIII.

16 Quod saepius ille et recte dicit, velut p. I. - l)έeole Pythagoricienne qui reniarmai te germe de 'ecole 'Elee et qui

46쪽

10 ENOPHANIS

Ergo si ejus tempora diligenter determinare velimus, quanta in rerum obscuritate et opinionum di Sensu Versemur, apparet Nimirum cum veteres in rerum hominumque temporibus iis praesertim quae bella ersica praecesserunt, notandis parum fuissent diligentes, pleraque a posterioribus probabili conlectura definita sunt De multorum errorum caussa fuit. Quamobrem nec Timaeum in memoranda enophanis aetate peccasse mirandum est, neque Apollodoro, in

natali anno definiendo fides facile habenda. Quid vero

annum quaeramus, cum aetas ejus si non arcte definiri, probabiliter tamen designari possit 3 Flos ejus in

Olymp. 6o incidit, ut veteres testantur; et quantume rerum temporumque monumentis colligi potest, probabile est, eum non ante Olymp. 7 decessisse; ergo nec ante 45 Olymp. natum esse, cum vita ri centum fere annis completa fuerit itaque vixerit serea Chr. 6oo-5oo. In hanc aetatem pleraque cadunt, quae a veteribus notantur: sic puer ille aut infans adhuc fiterit, grandi jam natu Epimenide Maximandrum natu majorem adolescens viderit; porro Pythagorae fuerit paene aequalis denique extrema ejus Senectus cum ineunte Hieronis adolescentia congruat. Haec de Xenophanis aetate, in quibus disserendis longiores fuimus tam propter multorum dissensiones, quam praesertim propter ipsius rei momentum

quod haec quaestio valet ad ipsam philosophi doctrinam et rationem, quae cum temporum ordine rerumque 3pportunitatibus arctissime conjuncta est, explicaudam.

De vita autem rebusque ejus non nisi pauca Sunt memoriae prodita Natus, ut diximus, Colophone,

47쪽

juvenis iam reliquit patriam, non tam sua voluntate quam publicarum rerum rationibus, ut videtur, impulsus L Nam cum adolescentia ejus in ea rerum tempora incidisset, quibus pleraeque lanum civitates, ac praesertim Colophonii, tam divitiarum luxuria quam Lydorum consuetudine fracti et corrupti, a maiorum virtute et disciplina prorsus degenerassent, non mirum Xenophanem perditos civium mores eXO- sum vel sponte sua vel principum invidia coactum discessisse ' Deinde peregre prosectu non certum habuisse videtur vitae domicilium, sed variis Graeciae vitatibus perlustrandis maximam aetatis partem transegisse. Erat autem poeseos studio deditus et non tantum factitabat carmina, sed, ut illis temporibus mos erat, ipse rhapsodorum modo ea publice recitabat , ut Diogenes Laertius dicit: αυτὸς ἐρρα μία ταεαυτῶ '. Cui studio quum apud Graecos, illa prae- Sertim aetate, neque honos neque praemia deessent, Xenophanem hac facultate et victum et famam sibi parasse probabile est. In quibus autem civitatibus fuerit versatus, non plane proditum est. Dimenes memorat eum Zanclae et Catanae, quae erant lanum in Sicilia coloniae esse commoratum. Si nonnullorum famae credendum sit, etiam Athenis videatur

ir Diogen Laert. IX I8. οἶνος ἐκπεσών της πατρίδος κ. . . Verbum εκπίπτειν de iam aut de exsilio dici solet.

i8 Colophoniorum luxuriam et libidinem notat in Elegiae fragm. XX. is Wols proleg ad Homerum p. XCVIII, de rhapsodorum arte diei fuit diu haec unica via publice prodendi ingenii , ut

etiam Xenophanem poemata sua ipsum ρωφωδῆσαι legamus, napud Diogenem L. IX, 18 quem locum, ut annotat, ossius in Comment Laert non melius accepit, quam Feuertinus in Diss de Xenophane, P. I.

48쪽

esse Versatus : nam et Bolanis cuiusdam Atheniensis Celsi limus ne nomen quidem constat ' Deum auditorem fuisse serunt, et dictum ejus quoddam memoratur ad Maiam Hermio rigem , celeberrimum musicum, qui Athenis apud Hipparchum vixit Plutarchus vero etiam dictum ejus ad Aegypιisa refert unde colligi posset, hanc quoque regionem fuisse ab illo perlustratam''. Sed hujusmodi testimonia, quae imcerta et fallaci hominum fama nitantur, quam parum atque adeo nihil habeant auctoritatis res ipsa indicat. Probabilius est, Xenophanem in Magna Graecia potissimum esse versatum, quae regio Ionum Consuetudine et coloniis tum maxime frequentata erat Harum civitatum nonnullae quum a tyranni tenerentur , quorum Sicilia semper fuit seracissima, non mirum , horum quoque mores et studia Xenophanem esse ex Pertum eo certe refertur dictum quoddam a qui busdam ei tributum, quo jubet ram τυραννως ἐντυγχάνω, i ς ἡκις α η , ἡδὶ '' Hinc facile iactum videtur, ut nonnulli, qui tempora confunderent, eum apud me 'ones Syracusis versatum et cum Agrigentino Empedoelo collocutum putarent '' Postea vero

ai Utrumque dictum infra retuli in fragm. XXXI et XXXVI.

αα Ibid. XXXIX.

23 Hieronis dictum mox memorabitur. Quam multa in hoc genere a Scriptoribus partim ficta partim confusa sint, nemo ignorat. Unum tantum exemplum memorabo, huic non dissimile. Stesichori fabulam, quam ille in Phalariaeem tyrannum iacit, auctore Aristotele Rhet. II, et , in Gelonem transfert Conon, Narrat. a. qui multis annis fuit serior. Rerum similitudo temporum eonfusioni locum dedit Xenophanis dictum ad Empedoclem retuli

in fragm. XXXVII.

49쪽

VITA ET STUDIA. 3

quam Phocaeenses Cyri dominationem fugientes in

Italiam se recepissent, ibique coloniam postea 'Υελην sive Voltam appellatam condidissent, Xenophanes pro Vectior jam aetate eodem migrasse et hanc sibi sedem delegisse videtur. Hujusmodi ejus vitae ratio fuit, quae multas sane ei praebuisse videtur tam ingenii acuendi quam doc' trinae comparandae opportunitates , quarum copia ejus aetate haud defuit Adolescens enim quum in Ionia versaretur, vigebat Ionica Philosophia , auctore Anaximandro provectior autem aetate cum in Italiam venisset, ibi praeter ceteros doctrinae fama et auctoritate florebat Pythagoras, cujus disciplinam Jam tum innotuisse probabile est. Itaque licet magistro ejus ignoremus, non tamen est dubium, his eum opportunitatibus adjutum ad tantam se extulisse praestantiam, ut doctrina et auctoritate principibus Hesiodo Pythagorae, Hecataeo, annumeratuS sit . Senex autem Veliae praesertim degisse videtur 'si, ubi philosophiae studiis intentus fundamenta

jecit ejus disciplinae, quae deinde Eleaticae nomine

celebritatem adepta est. Auditorem ejus et aemulum Parmenidem fuisse a plerisque creditum est constat

et in Heraclitus p. Diogen L. IX, I. Πολυμαγιη ό. οὐδiδασ--κει 'Hσιοδον γαρ ai ἐδίδαξε καὶ ΠυΘαγόρην, αὐΘίς τε ενοφα ειέ τε καὶ 'Εκατιειον Cum talibus viris vituperari Xenophani haud minima laus fuit, praesertim cum Heraclitus soleret esse in judi

cando morosior.

α5 Veliae eum degisse etsi non aperte a veteribus memoratum sit , satis tamen probatur eo, quod ab omnibus uno ore Eleaticae

disciplinae auctor praedicatur : a Platone Sophist. p. 24. D.)Plutarcho, Sexto Empirico, Clemente Alexandrino aliis quos inexplicandis ejus placitis laudabimus. Praeterea dictum eius ad Eleatas memoratur ab Aristotele, quod intra fragm. XXXIV. retuli, item earmen, quo hujus civitatis originem celebravit.

50쪽

certe hunc et Eleaten fuisse et Xenophanis vestigia secutum disciplinae ab illo inchoatae principem exstitisse. Etiam Heraeliι- et Empedoeis inter discipulos ejus a nonnullis memorantur ' ; quamquam probabilius mihi videtur, si qua inter eos fuit con-auncti , eam magis ad disciplinae quandam rationisque similitudinem, quam ad vitae consuetudinem

pertinere. Habuit autem longam et Vegetam senectutem, ut patet ex ipsius versibus quibus praedicat, se a quinto et vicesimo circiter aetatis anno per septem et sexaginta deinceps annos negotiis studiisque intentum aetatem egisse : haec ergo commemorat duo et nonaginta sere annos natus et animi corporisque Viribus adhuc valens, ut non mirum Sit, eum ad centesimum annum vixisse ' Memorant etiam ipsum suis manibus filios sepeliisse quod quidam paupertatis indicium, nonnulli rectius pietatis officium censent, quod ab aliis item philosopliis Pythagoreis praesertim institui solebat ' Haec de Xenophanis aetate et vita; deinceps de ejus studiis quaedam dicenda.

26 Diogen L. IX, 5. VIII, 56.

α Vid fragm. XXIV. unde patet Lucianum, laudatum supra noti. 1 et 5, etiam in hoc salsum esse, quod unum et nonaginta annos eum vixisse scribit. Censorinus de die Natali cap. v diei u Xenophanes Colophonius maior centum annorum fuit v 28 Diogenes L. IX, o Φησὶ δ'οῦ Φαληριου Δημήτριος δε νω περὶ

γηρως, και Παναίτιος ο Στωἶκος ἐν τῶ περὶ et Θυ uia , .ia ἰδίαις χερσὶ γάψαι ποδεώιεῖς ἀντον, καθ απερ και ἀναξαγοραν. de Anaxagora idem

reser II, 3 sed deinceps addit δοκε δἰ πεπρῶσΘαι πο νών

ΠνΘαγορικῶν Παρμενισκον καὶ 'ορεστάδου , καθ ά φησι Φαμμινος ἐν ἀπομνημονευματων πρώτω In his Verbum πεπρῶσΘαι, h. e. vendi

tum esse, errore librariorum esse invectum nemo dubitat multi corrigunt πεπραχΘαL, et interpretantur. idem quoqua ah his

SEARCH

MENU NAVIGATION