De solis ac lunae defectibus libri 5. p. Rogerii Iosephi Boscouich ... Ibidem autem et astronomiae synopsis, et theoria luminis Newtoniana, et alia multa ad physicam pertinentia, versibus pertractantur, cum ejusdem auctoris adnotationibus

발행: 1761년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

31쪽

ctore Angelo Μaria Bandinio . Romae apud Fratres Palearinos, in solio. Ibidem in sine habetur alia epistola itidem admodum prolixa de eodem argumento nomine Stuarii , e cujus schedis relictis apud Carrinalem Valentium in eius discessu ab Urbe eam Epistolam conscripsit, ac ejus comperta illus vit, ac auxis ineΡ. Bostovich. Osservagioni detrultimo passaggio di Μercu- 1733rio solis it Sole semito a'6di Μaggio 1 33, salte in Roma, e racolle dat P. Ruggiero Gius: Bostovicii delia Compr di Gesu conalcune rissessioni suile medesime.

In aliis Monumentis. ' Oez IN collectione Opusculorum Lucensi cur titulus. Μemoria sopra 'a Fisica, e Istoria natura . inaile di diversi Valentuomini. In Lucca per liSalani, e Giuntini, in 8., praeter binas differtationes , de quibus supra, habetur Problema Mecanicum de solido maximae at- 17 3 tractionis solutum a P. Rogerio Iosepho Bosco victi Soc. Iesu Publico Prosessore Matheseos in Collegio Romanor Tomo I. De Μateriae divisibilitate, et Principiis cor- I7s7porum. Dissertatio conscripta iam ab anno 1748 , et nunc primum edita . Ructore P. Rogerio Iost Boscovicti Soc. Iesu, G. IV. Omnium horum quatuor opusculorum habentur etiam exemplaria seorsum impressa. Iu

32쪽

A di editione Elementorum Geometriae patris Taqueti facta Romae sumptibus venantii 37 s Monaidini, Typis Hieronymi Μa inardi, in 8. habetur Trigonoine tria sphaerica P. Ro-gerii Iosephi Bosco victi, quae deinde adhuc

magis expolita prodiit Tomo L ejus Elementorum Matheseos . Habetur praetereatibiadem Tractatus De Cycloide , et Logistica , qui etiam seorsum impressus est iisdem imis.17 sa In opere Comitis Ioannis Baptistae'Soardi , cui titulus , Nuovi instromenti &c. in Bresciadalle stampo di Gio: Battista Rrgrardi, in ., habentur binae epipolae Italicae ipsius P. Bosco vici, de Cumis quibusdam, cum figuris , et demonstrationilus. a s 8 In Optica abbatis De la Caille latine reddita a P. Carolo Scheriser Soc: Iesu , et impressa Viennae in Aoria habetur schedia a Patris Bolaovich de Micrometro objectivo.

In postremo romo Commentar. Academiae Parisiensis in Istoria, et in uno e tomis Cor respondentium ejusdem Academiae , creditur esse breve aliquid pertinens ad ipsum P. Bos. covich. Poetica

a ter Arcades Numenii Anigret Eclaga recitata in publico Arcadum consessu primo Ludorum Olympicorum die , quo die Μichaal

33쪽

chael Ioseph Morejus Generalis Arcadiae

Custos illustrium Poetarum Arcadum tem- ylii .gies formandas iaculorum ludo substituerat. Romae in 8. Extat eadem iisdem opis eti- 'am in Collectione tum impressa omnium, quae' ea occasione sunt recitata. . 'Stanislai Poloniae Regis , Lotharingi ae , ae 37 3 Barri Ducis , et inter Arcades Euthimii Aliphiraei, dum ejus emgies in publico Arcadum Coetu erigeretur, Apotheosis . Λuctore P. Rogerio Iosepho Bosco victi SocrIesu inter Arcades Numenio Anigreo. Romae ex Typographia Generosi Salomoni . in s. v poema versu beroico . Idem autem recusum fuit Nancei eum versione Gallica Dom. Cogolin. Pro Benedicto XIV. P. Μ. soteria . My iti- ars Idem poema Heroicum ejusdem P. Bostovicii pertinens vel ad hunc , mel ad superiorem annum et est autem impressiam Romae in A. apud Fratres Palearinos, occasione periculi mortis imminentis, evitati a Pontifice co

valescente.

In Nuptiis Ioannis Corrarii, et Andrianae 37s 3 Pisauriae e nobilissimis Venetae Reip: Senatoriis familiis . Carmen P. Rogerit , Ios: Boscovici, S. I. Publici in Romano Collegio Μatheseos Professoris. Romae: ex Typographio Palladis r excudebant Nicolaus, et Marcus Palearini, in . v et aliud ejus poema Heroicum anno ITIO

34쪽

carminum facta occasione Inaugurasionis novarum Academiae Viennensis aedium . .

Sunt ρο epigrammata nonnulla in Collectionibus Arcadem , inter recuperata maletudine Ioannis V Lusitaniae Regis , unum Pro Rege, utriusque Dcruae , nunc Hispaniae, ac pro Regina ejus conjuge. Extant etiam pauca admodum exemplarra unius ex illis, quas in Italia appellamus Cantat in P, impressa interbii anno Ir so pro Visitatione L. Mariae Virginis, in qua sex, quas dicimus A rih te , profarae ad sacrum argumentum transferendae erant , manenIe Musica , et se

connectendae. .

In hoc ipso Lond nensi opere habentur rn a notationibus bina Epigrammata cum versionibus Italicis, si υe Sonetti.

a. i

35쪽

PRAEFATIO AUCTORIS.DAsis veniam, amice Lector, si te hὶc in ipso limine nonnihil

detineo, ut quaedam, quae ad Opus pertinent, quod tibi offero, proponam . Opus inscribitur De Solis ac Lu . nae defectibus, quod quidem argumentum videtur prima fronte maxime aridum, et jejunum y et quidem fuistset ejusmodi, nisi OCcasione arrepta,

plurima, quae aliquem cum eo nexum habent, pertractanda suscepissem. Primo libro Astronomiae synopsim

quandam exhibui ; cum enim plurimis, quae ad astrorum distantias, et motus pertinent , indigerem ad argumentum pro dignitate pertractandum; censui, satius fore, si ea omnia aliquanto fusius in ordinem digesta praemitterem una cum iis , quae

36쪽

xxviii PRAEFATIO

ad quandam coelestis theoriae ideam

rite concipiendam requirerentur.

Secundo libro ipsam eclipsium naturam aggressus, illud explicavi, unde proveniant primo quidem Solis , tum Lunae defectus, quo Ordine, et quibus temporum intervallis; ubi et eorum usum ad Geographiae perfectionem exposui. Τertio libro sum persecutus phaenomena , quae in solari defectu o servantur , ubi luminis in totalibus Solis eclipsibus circa Solis locum ex tantis consideratio , ac plura alia , quae in eclipsibus, vel totalibus, vel partialibus observantur, uberem mihi campum aperiunt, per quem latissi

me divagari possim. Quarto libro pertractavi phaeno

mena, quae pertinent ad Lunae eclipsim , ubi et in penumbrae consideratione , et in lumine, quod ab

37쪽

atmosphaera Terrae refractum in Lunam incidit , contemplando , satis amplum itidem argumentum sum nactus I theoriam autem proposui

distributionis hujusce refracti lumianiS per umbram Terrae , quam ad eclipseos Lunaris cognitionem maxime percinere arbitror , quam qui dem alibi nequaquam inveni. Quinto demum libro illud exposui , cur Luna in totalibus eclipsibus saepe admodum appareat rubro colore infecta, cujus itidem phaenomeni satis uberem explicationem alibi non re peri e id autem deduxi tam a refrangibilitate 'dive sa radiorum diversos colores exhibentium , quam a vicibus facilioris reflexionis, et facilioris transmissus , quae duo cum sint praecipui cardines theoriae luminis NeWtonianae , totam hujul- modi Pheoriam , et praecipua ejuS

38쪽

xx PRAEFATIO

consectaria ad Naturae cognitionem maxime opportuna evolVi., Haec ad argumentum pertinent , quibus epis odia immiscui sane mul- lta. ad demulcendum animum severiorum contemplatione defatigatum ,

quorum epistodiorum praecipua in omnium librorum sine invenies . Veterum itidem Mythologia fere ubique sum usus , cum de astris age

rem , quibus et Vitam , et Vero etiam Divinitatem ii dederant, quod ad amoenitatem carminis opportunum fore censui, nec vero ineptum ad pro. fundiora etiam tanquam mysteria facilius ingerenda , et explicanda. Adnotationes adjeci , in quibus soluta oratione exposui dilucidius aliquanto , quae Versibus pertractantur , ut ab iis etiam , qui in Astronomia , et universa Mathesi sunt

rudes , facilius intelligi possent ipsa

39쪽

AUCTORIS. xxxi carmina. Cogitabam et supplementa quaedam adjicere, in quibus Geometria , et Calculo in subsidium v

catis , omnia fusius exponerentur ,

et accuratius definirentur ; sed ob tantam argumenti , quod amplexussum , amplitudinem , nimis in longum abibat res , nec mihi adumnae , ac paucis mensibus in Anglia commorato , et plurimis , quae cognoscenda erant , distracti, ,

satis ocii ad id fuit , quod tamen

nec omnino necessarium arbitratus

sum . Addam id fortasse aliquam do , si vita supererit.

Plures occurrunt in ipso pocmate epochae pertinentes ad ea tem- .pora, quibus certae ejuS parteS coninscriptae sunt , quae non penitus inter se consentiunt. Et quidem fere casu quodam id in opus ordi. natum coaluit. Conscripseram, et in

40쪽

xxxii PRAEFATIO

solemni studiorum instauratione in Collegio Romano recitaVeram jam ab anno I 3 s. poῆmation de Solis , ac Lunae Desectibus , . quod tunc

quidem trecentis circiter versibus continebatur totum : ii fere omnes nunc etiam temanent hac, illac disia

persi primo , et secundo libro , et ipsum exordium cum prioribus binis invocationibus , et bina epis dia , quae nunc habentur in eorum librorum fine , conservavi integra , paucis adjectis. Diu autem deinde jacuit cum Theologicis primum , tum Mathematicis distractus studus poesim fere penitus seposuissem. Uerum post duodecim circiter annos

ad Musarum amorem sum revocatus

exemplo hinc P. Caroli Noceti, inde Benedicti Stay , quorum mentio nem hic facio in adnotationibus ,

qui philosophica argumenta versibus

SEARCH

MENU NAVIGATION