장음표시 사용
321쪽
nullum earum conficiendarum , conculcandarumquc finem facturam, convertere aliorsum oculos, remque dissimulare , quasi non cerneret, decrevit . Id ut unus aliquis ex eorum puerorum turba ani .nadvertit, ridens, ludensque occlamitare , salvum esse oportere Gilium ,
ut qui christianus esse desiisset. Noster, qui ne joco quidem haec de se dictitati
ferret, Iudere puerum respondit , adstantesque mendacio fallere conari. Inde, nequis rem aliorsum , atque ipse fecisset, acciperet, inclinare se rursum , crucesque colligere, venerari, atque di sibive, re, idque jam laetus, alacris i ue sacere incoepit, quod se Christi cauua vel a pueris ludibrio haberi cerneret. - XII. Ad hunc modum, quocumque tandem accessisset, magnus semper populi concursus fiebat, & arundinum partes, festucaeque ad crueis figuram a pueris componebantur . Imagines etiam, quae hominem cruci affxam exhiberent,proserebantur, quae filo longis arundinibus alligatas, ita ut a piscatoribus hami solent, illius manibus, pedibusve applicabantur. Quindecim interdum , aut viginti eodem
temporis momento eidem cruces ante Pindes projiciebantur, iisque nondum omnibus collectis, solutisque , aliae conficiebantur, proterebantur , eique in faciem adjiciebantur. Inventi praeterea quando' que
322쪽
que suerunt, qui cruces in viam, qua eundum ipsi in aliquem locum esset , abjicerent , ut eum , si forte remorari radum , vel conturbari vidissent, ludicarentur . His turbis, clamoribusque permoti tabernarii, opificesque, ne ad ossicinas ipsorum accederet , curabant.
Prospiciebant enim, quamdiu ibidem constitisset, ob tumultum, qui tum oriri soleret, neminem ad fores, qui merces emeret, venturum . Quod si , qui vinctum ducebant, milites in domum aliquam aut bibendi. aut alius rei gerendae caussa divertissent, a patresamilias redarguebantur , propterea quod ausi ad sese ingredi cum eo fuissent, quem ob flagitia esse capitis condemnandum scirent. amobrem cum Gilius de se ad Pro- Praesectum Tunquinensium Dominicanorum scriberet, si ea, inquit, virtute Valerem , qua Patrem nostrum sanctum Dominicum praestitisse constat, equidem hoc genus ludibriorum , non pacato animo totum , sed etiam alacri tulissem. Sed cum noverim ipse me, fateor aliquando subiratum flabello pueros dete ruisse, ne mihi esse molesti pergerent. Hi vero, muscarum instar , quo plus abigebantur, eo importuniores erant. XIII. Interea, etsi gravissimum Gilio erat, sese non religionis , sed privatae braestant; eis Thaytinctii controversiae caussa tam saepe ζ'usu su
323쪽
iri V. ': judicium vocari , tamen, quod vix Gilius ab quidquam requietis caperet, quod tam ficti zmi. dimissus, quin audiretur, quod catenis
nistrandoriam vinctus in carcerem a militibus trahere
cultatem obis tur, quinus militinus , niti pecuniam
inet atque mercedis nomine dedisset, sese vestibus
si Episcopo. IPlis spoliatum Iri providebat , quodue . i. H tot injurias, contumeliasque ac- . tualem Mec ciperet, incredibili gaudio cumulabatur.' Atque his tot malis, cum eis frequentesitus . reditusque e carcere ad senatum essent, ac summo aestatis tempore calore pene conficeretur, repentinus iurarum tumor , quae plenae pustularum erant, scabiesque accesserat . Quae res tantum doloris homini afferebant, ut dies quin decim ne lento quidem gradu incedere Valeret. Anus , de quibus supra demonstratum est, quod eum tam gravi morbo conflictari, esseque mortalium neminem Viderent, qui laborantem aegritudine i vare vellet, illius misericordia commotae , ut ei esse aliquantum virium restitutum intellexerunt , custodes adeunt , rogantque etiam, atque etiam, ut eidem e carcere exeundi, inque ipsarum aedes iveniundi faciant potestatem . Nam sic illis recipiunt; ubi medicamentis curata, Vulnera pedum essent, eum statim in Carcerem rediturum . Ea re a custodibus permissa , facile sibi anus persuaserunt, 'neri quoque eorum voluntate posse, ut 3d
324쪽
ad earum domum Gilio prandendi, cinnandique etiam caussa accedere liceret. Igitur opportunitatem temporis secutae rem obtinent. Cum omnia sibi accid sis secunda perspicerent, sperarentque fore, ut precibus, muneribulque adducti custodes diem totum domi ab Gilio duci paterentur , quod quidem nossent christianis , qui una manere , & colloqui cupe- Tent, non gratum modo, sed jucundum etiam futurum , non ante conatu desistendum arbitrantur , quam ad suam v luntatem custodes flectant. His ita, ut
providerant, superatis , atque in suam sententiam inductis , hospitio mulieres virum recipiunt . Qua re intellecta , christiani frequentes ad eum concurrere coeperunt. In his sacerdotes quidam Tum quinenses erant , quibus , siquid umquam peccarat, dixit, ab eisque petiit, ut sibi, Dei nomine, cujus essent ministri, veniam dare ne gravarentur. In-'. terea litteras ad Coricensem Episcopum 'in hane sententiam scripsit. Quoniam s non minus id ipse contenderet, ac labo-Taret , ne, qui nostram religionem profi- .etebantur , quidquam detrimenti cap rent , quam ut ethnici Christo Servatori conciliarentur ; petere quidem se , ut 'sibi eos , qui saerorum caussa venissent,
mysteriis initiandi, supplicesque expia di jus esset. Erat tunc Coricensis Praesul
325쪽
Gilius a custodibus vexatur . sed numerata peis cunia ab his impetrat, ut ad mulierum aedes ire per gat . Μulleiarum alteram superstitioni bus Deorum deditam ad sanitate con vertit . Ea sacris initia
VHtuor , ut vocant, provinciae, quae ad occidentem solem spectat, qua in provincia urbs est regia Tunquinensium .
is , consilio Gilii probato , iacultatem ei agendi , quod Parinco liceret, dedit. bio tempore impetratum ab Episcopo
Ceomanensi, qui provinciam Pro Visa νύ nomine regebat, fuit, ut ei quam celerrime posset, olea sancta, librumque ritualem mitteret. Sed eo anno poenitentia sacramento nonnullos , baptismo autem vix eidem perpaucos, qui in carcere extremo morbo premebantur , eX-
piare fas fuit. XIV. Anno Μ DCCXXXVIII. 3a
nuario mense, anni illius annamitici postrema luna, cum Gilius brevi se gladio percussum iri confideret, legati ab Sinis in metropolim Tunquini venerunt , qui nunciarent, eum, qui principatum ilia, republica obtineret, fuisse ab Imperatore appellatum regem. Judices, qui festos dies ejus rei gratia institutos funestari non oportere existimabant , sumendum alio tempore de reis supplicium duxerunt , quos capitis condemna Crant. Praeterea nondum lata in Gilium sententia fuerat , quod ThaytinctiuS , christianique litigare pergerent, quitius contendentibus, nihil de illius capite
statui posse videbatur . Nihilo secius conjectus iteram in vincula, angustii
326쪽
que carceris conci usus fuit, propterea quod custodibus statim , quod petierant aurum , non dedisset. Sed cum soluta Pecunia eorum avaritiam explevisset, eique liberum permissum esset, ut, si vellet, mulierum, de quibus supra de monstratum est , frequentaret domum ,
repente exorta est importunae anus nefaria superstitio, quae primo annamitici anni die religionibus sese impediri diceret , quin aditum homini ad suas aedes dandum arbitraretur. Nam praesente Gilio neque diis supplicare, neque Pa Tentibus , avisque ethnicorum more preces , honoresque adhibere se posse sperabat. Eam enim saepe hortari Gilius co sueverat, ut contemtis numinibus deOrum , quorum inani cultu animi contaminarentur , Christum verum Deum, Servatoremque generis humani coleret. At mulier , etsi pergratum sibi esse aje-bat, quod ad se Gilius prima luce, antequam ipsa ad mercatum res suas venum Proficisceretur, veniret ; propterea quod aliquando egressa domo occurrisse cum sibi omnium primum , seque jam ea die magnum, divenditis mercibus lucrum secisse, aniliter animadvertisset; tamen nefas esse kalendis, quibus die bus sacrificabat, nostrum quemquam in suas aedes introduci putabat ,i monentique , ut chri
stianis se daret in disciplinam , respon' debat
327쪽
debat iocans . cum rex nostris legibus paruisset , tum se christianam continuo futuram . Sed mense martio , cum ille vehementibus , assiduisque doloribus pressus esset, numerataque pecun a , ab custodibus obtinuisset, ut dies, nolie que in anicularum domo commoraretur,
mulierque superstitiosa lubens e suo cu-hiculo discedens , lectum ibi laboranti sterni curasset, factum beneficio Dei
O. Μ. est, ut ea praemium suae erga Gilium humanitatis caperet , cultumque negligeret deorum . Nam eum in gravem morbum paullo post incidisset , a quo neque medicamentis levari, neque liberari superstitionibus , quibus multis implicabatur, potuisset, in eam cogita tionem venit, ut Gilio , cujus in se , mortalesque ceteros caritatem, singula Temque virtutem ' pluribus exemplis , argumentisque cognitam habebat, o, temperaret. Deliberanti, cum visa noctu objicerentur, quae ipsa ab hoste generis humani immitti judicaret, noster . Cui se magnopere commendarat, fusis ad Deum precibus , opem tulit . Ea ubi
acatissimam sibi quietem allatam sensit, equi ' statim , quod cepisset consilium , ac sive infirma, sive integra valetudine esset, christianis sacris sese adstringere,
decrevit. Itaque orare , atque obsecrare
Deum, sibi ut . adesset, implorare chri-
328쪽
stianorum fidem, ne se desererent, neve de Religionis decretis docere gravarentur, petere majorem iri modum ab GNlio, ut salutem animi baptismo sibi impetrare vellet . Sed cum ille diem ex
die duceret, rogatus lue ab altera anu ut flagitanti morigeraretur , nondum
faris maturuisse fructum dixisset , ea ubi quae de se Gilius sentiret, cognovit
tantum abfuit, ut apud sociam conquereretur , ut laeta, atque alacris responderet, se, quamquam ad annos mille pro duxisset vitam , nunquam ab religione, quam unam esse veram compererat , di scessuram. At cum continenter Gilium Pulsare , urgerenue pergeret , initiata demum mysterio Daptismi est, postque mensem imbuta pinnitentiae, extremae
que unctionis sacris , ita decessit , ut conjicere nostri possent, eam esse felici,
talem , quam cuperet , consequutam
Anus altera, quam studere jam inde a multo tempore rebus nostris coepisse diximus, amissa socia, Gilium convenit,
ei, quibus injuriis Christi, Gilii ipsius,
ceterorumque christianorum caussa assi, ta ab eumibus sui siet, narrat. Rogati ne se tamdiu in Cathecumenis esse pati tur . Quamobrem muniat sibi baptismo ad cetera mysteria, atque ad sempiter nam salutem viam. Noster, qui inluunt
329쪽
Gllius eari tis condem natur. Inteis rea sacris vestibus acceptis , saepe rem divinam niscit , de sacra hominibus ministrat .
Quae sic deinceps vitam instituit , ut inulto alacrius, quam ante consuevisset, injurias, contumeliasque ferret . XV. Eodem sere tempore Gilius Eueharistia ab Tunquinensii sacerdote munitus , hisque jam ad senatum adductus, dimissusque , quin audiretur , fuit. Post judices Gilium innocentem, atque inauditum rei capitalis , Thaytinc humvero ad elephantorum curam ob receptum Europaeum sacerdotem domum , damnarunt. Horum sententias cum alii judices, ad quos sacrificulus appellarat, probassent, eamque in Thaytinctii ipsius filium , quam pater ceperat , PCenam constituissent , Gilius , qui liberuII asibi ab custodibus fieri videret morari, dum sibi placuisset , remque dioinam sacere , si vellet, domi, ad Pro-Praefectum provinciae Tunquinensium Dominicanorum scripsit , ut vestes ad se
sacras , quam celerrime posset, mitte-Tet . Nam antea, quod nondum inter eum, custodesque de pecunia conventum esset, spem omnem e carcere exeuΠdi,
quoties sibi visum opportunum esset , abjecerat, nisi statim , quod illi pete
rent , argentum, cumque peterent, nu
merasset. Sed pati o pretio nam praeter summam, quam fidei tutari dabat, qui
suo periculo Praesecto carcerum suasisset, numquam Gilium , sugam arrepturum , custo-
330쪽
custodibus se argenti nummos duodecim, daturum promiserat) , tum demum sas sibi esse existimavit de sacris vestibus cogitare , curareque, ut ad se commodum
deserrentur. His partis vestibus, ad diem I v. idus Octobr. , qui dies dominicus eo anno erat , primum sacrum secit Sed impetrare non potuit, ut sibi quaque die idipsum facere liceret. Custodes enim, qui modo cupiditatem explerent suam, pacta , conventaque nihili penderent , saepe humini, ne in ea pernoctaret domo, interdicebant . Nihilo secius quadringentas hoc ipso anno confessiones, ut dicimus , audivit, paucosque in carcere ,
qui brevi interituri videbantur, rituque christianorum expiari peterent, baptismi sacris initiavit. XVI. Postrema annamitici anni luna , qui annus fuit Μ DCCXXXIX. januario mense, quo tempore apud Tunquinenses rei capitis plecti solent, ea
tum a custodibus est, ne , cum de ceteris supplicium sumeretur , educere qui Lquam e carcere Gilium auderet. Nam etsi decretum , ut is etiam necaretur, erat; tamen , quod tertium ab Thaytin-cho appellatum esset, non ante in eum
animadvertendum judices putabant, quam dicta rursum , & cognita caussa fuisset. Ergo cum Gilius summo suo dolore spe potiundi eo auno martyrii dejectus esset,
Gilius e ea ceribus eduincatur,curant, eumque a It t post, pecunia ac
ceptas utiliabere est christianis agat conceduuta Diuiliaco by Corale