De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

'capitis damnati essent , ne tenuem qui dem oryzae portionem , salis, lignorum Ue accipiebant, quae conclusis in Praefecti urbi, iudicisque reorum carceribus distribuebantur . Vis piissecti XXX. Interea dum sudices designa- 'εν ζ.hi ' christianorum caussa cognosce-libus orna. rent, expectabantur, res, libri, saeraqueri uri t inventa Fo-gani fuerant , dens se in- in urbem quotidie inserebantur . Accidit

autem , cum eae res omnes coram Praeserabilε in mo- urbi in tabulas referrentur , Ut unus

R ejus familiaribus, imposita sibi infula, indutusque chlamyde, quae plu- dicitur, cothurnisque episcopalibus

Sanlii calceatus , quos sandalia vocant. eum irrisione incederet. Sed ultus continuo Deus injuriam est. Vix enim exu sat ille se sacris vestibus, quum repente ante omnium oculos phreneti correptus est, cumque medici complures multam in restituenda viro valetudine operam consumsissent, post dies antiplius sex , delirans, ista in ars ei medicorum , qui ejus rei caussa Vocati fuerant , subsidio esse posset, ani niam misere efflavit. Fudires Ser. ' XXXI. X Ral .delecti saevi,crudelesque' stipso'Iuhia j vilices chrIstianorum Fo-cheum phrvenia de usu e- nerunt. Josephus Chung-Ηoeyus, & Ser- ο ινςhu, ranus omnium primi adducti in judicium Re neg-ntes fuerunt, atque ex priore quidem de os i

ciuesinit 2 s venerabilis viri Capillae , deque pedi

72쪽

episcopalis iansii tubulis, seu cylindri S , bus Iosephu quaesierimi. Sed ut interrogationes toties ab iniquis judicibus de pedo episcopali re- mat. petitae intelligi facile deinceps possint, animadvertendum est: Sansium, quo expeditior pro varietate locorum , ubi essent sacra celebranda , pedi usus soret, ita illud conficiendum curasse , ut quatuor cylindrulis contineretur instar cochleae elaboratis, quo facile necti possent , intusque , ut tert consuetudo , ne pondus impediret , quo minus commode pedum gestaretur, cavis . Quos cylindrulos, seu tubulos ubi Sinenses viderunt, continuo calumniae occasione arrepta, sive ignoratione rerum , sive improbitare id facerent, Europaeos accusaverunt, quasi tubulis huiusmodi ad rem obscoenam , quam rem aperie dici prohibet pudor, abuterentur . Εjus criminationis quod nuIlum , praeter suam ipsorum nequitiam , argumentum haberent, innumeris, it molestissimis quaestionibus, Perpetuisque tormentis, quin sexui, aetative parcerent, extorquere comissionem ethnici nitebantur. Sed Josephus etsi utrique percuntationi vere, aperteque respondit ; iudices tamen , qui obduce veritati tonebras studebant, torqueri eum ad talos praeceperunt, tormentumque ad horam P duxcrunt. Ipse tormenti dolore

victus, promissisque iudicum illectus, qui se torquendi finem facturus pollicebantur

73쪽

iniquam, turpemque delationem suo testimonio confirmavit. Post, quasi victoriam reportassent, judices Serranum advocarunt , qui iisdem de rebus interrogatus , de omnibus ita, uti veritas, suaque integritas vitae poscebat, demonstravit. Qua constantia judices vehementer

commoti, viginti ei alapas infligi jusserunt, tantoque impetu caesus est, ut auditu ab sinistra aure laesus ad mortem remaneret . Inde vineulis, & calceis , calceolisque detractis, binisque scutellis ju- ris phasiolacet potis, quod jus ad egerendum , si quod, ne dolorem sentiret, sorbuisset, medicamentum spectare arbitrarentur ,- subjici tormento jusserunt. Verum , cum illius pedes jam in vinculum conjicerentur, veriti, ne, quod viribus corporis destitutus esset, doloris acerbutate interiret, differendum tormentum existimarunt. Interim Josephum eodem induxerunt , qui Serrano persuaderet , ut impudens mendacium diceret. Sed Christi Servatoris miles, de cujus sortitudine nihil cruciatus imminuebant, ea, quam semper retinuit, lenitate , suavitateque oris , aperte imbecilli christiano coram judicibus demonstravit , quam procul a veritate res abesset, cujus rei sacerdotes nostri accusabantur , seque propterea ad eam confirmandam adduci nulla ratione

posse. Judices, qui etsi convicti calumniae

erant ,

74쪽

erant, id tamen sibi persuaderi nolebant, concilio dimisso , christianos ad carceres

remiserunt.

XXXII. Quamquam tam erat ma- Christianignus numerus christianorum, qui religio- α istast in is caussa carceribus detinebantur; nihilo Fo-eheii 1u-

secius ethnici, in iis praesertim locis , in dii 'quibus Europaei constiterant, ab inquisiis reliqui carrtionibus non cessabant. Itaque iis ipsis diebus ex oppidis Κi-tungo, & Μο-yango ducti Fo-cheum christiani adhuc quatuor fuerunt, Chi Thomas Xan-ganus, Κ Lucas Κing-jinus, Κuo Petrus-Velinus, Kuo Johannes-Hanus, quem tamen Mamdarint , duobus illius fratribus retentis majoribus natu contenti, confestim liberum dimiserimi. Μulta in carceribus incommoda christiani, multa in oppidis, agrisque perserebant, quae tamen Omnia singillatim persequi non licet; nam neque id fieri ab se potuisse, Serranus ipse teria

tus est.

XXXIII. Die V. Kal. Septembres sansus ab Europaei sacerdotes quinque, & Sinenses ι'.. M. echristiani decem in judicium adducti sunt. gatur, atque Judices cum de iis rebus quaerendi finem a mei secissent, de quibus reos interrogare bi--Gο hinnenses in judicio consueverunt, quaestione ,' 'iod 'de pedi tubulis, atque nefario usu, quem ipsi suspicabantur , renovata , percuntati ν ωα εἴ ex Sansio fuerunt, quamobrem multis ex partibus, iisque cavis pedum constare Vo- minico sene

75쪽

DE MARTYR. SINENS.

exeepto , me. luisset; qui cum, ut iacile transferri pedum. . :. . Ahh: pondusque minui posset, rest Undisset, ala puella domsi pis quindecim, propterea quod veruili in xxxv --, caesus est . Decem item alapa Thaddaeo Go chino impingi judices imperarunt , quod turpes insufflationes, quas ethnici a nostris fieri calumniabantur, confirmare mendacio recusasset . Nihilo secius victus dolore cruciatus , Vera ab hostibus praedicari mentitus est . Hujus socii cum parari tormenta vidissent, continuo perterrefacti , imitari viri exemplum , quam innocentes liberare a calumnia, maluerunt, Dominico Vuen Chieo excepto, qui etsi annos natus septem ac septuaginta , adeoque aetate Provecta estet, terreri tamen nulla re potuit, quominus in fide, & veritate constantissime perseveraret. Vocarunt etiam in judicium Agnete in adolescentulam , quam magnis studiis, muneribus, atque ossiciis sibi adjungere curaverant ; a qua tamen, etsi magna eam, supra quam credi potest, mο-lestia affecissent, nihil extorquerz, quod optimis viris detrimento esset, potuerunt, cum ipsa, nisi castos, illibatosque mus , quibus uti Ecclesia consuevit, rem nullam adhiberi a nostris fateretur . Quamobrem judices, qui multis se rebus ab adolescentula vinci viderent, continuo ut domum remitteretur, jusserunt. Tlvaddaeu3, XXXIV. Interea quaestiones de chri

76쪽

stianis numquam intermittebantur. kal. homines viginti,& octo, Europaei quin lumniam Ju-que, Sinenses decem,ac septem, vidua Μaria Hya, & mulieres Dominicanae quin JUe erueiatur.R adductae in judicium suerunt. Cum sacerdotes Dominicani memoriam S. Ros aedem eruelatu Limanae virginis eo die celebrari abclessia scirent, ei se , sociosque christia- cerdotibus , nos , in praetorium mox ingressuri etiam , ite ibis, titui atque etiam commendarunt, ita ut praesentem opem , velut est ab Serrano scriptum, sentirent. Introductus psi'umVR ,xo Lieu-Μqrgentius, qui pridie ejus diei ter' alari, affli ritus tormentorum metu, calumniam de gunt . turpi insufflatione comprobaverat, cum ex eo judices de re eadem quaesissent, novo spiritu divinitus accepto, negavit Uera esse , quae dixerat. Judices vehementer irati, quod ab eo contusam calumna m cernerent , tormento eum subjici jusserunt, ac quinque horarum spatio in eodem tormento tenuerunt, cui tamen constantia , spiritusque eo majores addeban tur , quo sortius satellites funibus instrumentum constringere Pergebant . Hunc csecutus Thaddaeus, tulisse Europaeos calumniam dixit, quare satellites alapas ei quinque incusse iunt, successitque Royus:

Rοyique hospes Κuo-Lucas, atque huic perinde quinque , illi decem sunt alae' inflictae, quod sateri de hospitio renuissent. Interrogarunt deinceps Myam de

77쪽

ε DE MARTYR. SINENS.

capsula sacrorum oleorum, de lue cocolatae usu, de quibus ille rebus apposite, vereque respondit. Ιisdem de rebus ex sansio etiam, & Serrano quaesitum est ; quorum cum essent similia responsa, iudices versutas percuntationes intermiserunt. Tum advocato Alcobem, rursus de episcopali peta quaerere; de quo ille etsi v racissime, quem haberet usum , ostenderet, tamen vocare mulieres etiam, & s periores interrogationes repetere . Quae christiani cujusdam, qui putabat hoc modo declinare eas cruciatum posse , consilio inductae, ter a ministro sacrorum , dum baptisma celebraretur, sufflari solere responderunt; eaque responsione accepta

iniqui judices, qui mysticas ejusmodi sufflationes pro sua nequitia, & improbitate interpretabantur , vehementer sunt gavisi. His rebus dictis, Μandarini, quod tempus jam prandii impenderet, intermisisa quaestione, abierunt, christianis tamen in salutatorio cubili relictis , ibique ad duas post meridiem horas , nullo sumto cibo, expectantibus. Quo tempore , redintegrato iudicio, christiani plerique inducebantur, atque majorem partem alapis caedebantur . Post Diagium ad se adduci imperarunt, ratique hominis simplicitatem allici simulatione miserationis . &suavitatis posse ; bonos viros Europaeos esse affirmarunt, abesse ab eorum moribus

78쪽

fraudem. & quibus rebus sustentare v, tam possint, habere . His, aliisque rebus in eamdem sententiam dictis. pari lenitate de turpissimis insufflationibus ex

Primere conati, postremo, ni cofiteretur , minitari homini tormenta coeperunt. Quorum ille contentionem, &- studia , patefacta rei veritate , elusit: cumque id saltem ut fateretur , rogarent, Sansium nefariis ejusmodi caeremoniis delectari, eos modeste coarguit, quod, quum mendacio injuria Deo gravis irrogaretur , ipsum tamen mentiri praeciperent. Quae cum

ille dixisset, consestim jure phaseolaceo

Potum in tormentum talare eonjecerunt:& satellitibus funes constringentibus, unus ex his quidam , tubulo pedi accepto, virum percutiebat, ae fatere , ajebat, his vos tubulis ad inhonestas sufflationes uti

consuesse . At Diagius, cuius erat major animus, quam ut compelli cruciatu, convictove ad ignaviam posset, etsi pedibus. erat afflictis , ossibasque confractis, per- Iato jam semel, & iterum Fo-gani tormento eodem, doloremque propterea ex eo , cum tertium jam torqueretur , maximum caperet e tanta constantia cruciatum,

tanta animi aequabilitate, atque laetitia serebat, ut vel fodiis ipsis moveret admirationem . Dum is torquebatur , Μandarini evocato Sansio , huic dicere, urgereque, ut, quoniam de su filationibus impu-

E dicis

79쪽

εε DE MARTYR. SINENS.

dicis fasiae mulieres essent , ipse quoque confiteretur . inibus ille fidenter , ut

sumina erat animi praesentia, seminas ut accirent, dixit: namque si hae coram

ejusmodi turpitudines confirmassent , i sum se cruciatibus ultro subjecturum. Igitur accersitis seminis, Sansius , tubulo

pedi uno arrepto, ad Κuo-Theresiam in ximam Dominicanarum conversus et egone, inquit, seu tecum , seu aliis cum seminis umquam facinus tam indignum admisi, cujus me judices accusant 3 ad haec

mulieres una voce omnes; minime sane, responderunt: Nam est id calumnia coparatum mendacium. Nos quidem te, aliosque Patres ter,cum baptismum celebraretis,su D

nasse diximus: at sufflari seu abs te , seu ab reliquis per hos tubulos in seminas,virosve consuesse, nusquam diximus. Hinc praesul sanctiisimus nauus occasionem , explicare judicibus coepitiquo spectarent eae sufflationes,quae ab Sacerdotibus, dum quemquam christianis sacris initiant, fieri solerent.Sed ii tamen,ut qui non ad intelligendam quide, sed ad contemnendam, irridendamque veritatem venissent, Theresiae, ut in Episcopum sufflaret,quo eum ipsi ritum cognoscerent, jusserunt. Episcopus, qui id imperatum , irridendorum sacrorum caussa fuisse intelligebat, neque usurpari per contemtum caeremonias sanctissimas patiebatur, resti- ιι ; etenim non ad eum quidem, qui ba-

80쪽

ptigetur, sed ad ministrum mysticarum sumationum hoc munus pertinere dixit. Uentum deinde a contumelia ad tormenta est , decretumque , ut alapis viginti caederetur , qui caesas , atque ab iis, sentiret ne ex colaphis dolorem, interrogatus , cum assirmasset: quid ergo est, inquiunt , quod nihil quereris φ His Sansius quod Redemtoris, inquit, mei Jesu Christi

cruciatus meminerim .

XXXV. Interea perturbati judices Euo There. Icuo-Theresiam digitorum tormento sub 2 in iis v jecerant. Q iem ob cruciatam, quod eum bit;fratrisque Foeani antea bis magni haec animi semina . l . Ei . . passa fuisset, contortis lue jam supra mo- deterreri nostdum manibus, digitisque esset, tantam vim perpessa doloris est, ut pene sensu rerum privaretur . Aderat Sansius , atque in tam gravi Theresiae periculo S. Rosae majorem in modum implorabat Ope ,:quem cum movere labia Mandarini homines saperstitiosi animadvertissent, primum quod preces recitaret, arguere; tum apparitoribus , inde ut abducerent, imperare ; quasi vero extra eum locum precandi viro facultas non esset . Atque ut Theresiae constantiam , & sortitudinem judices stangerent, curarunt, ut, dum ipsa torqueretur , Ambrosius fratris ipsius filius prostratus humi valide verberibus caederetur . Ita enim sperabant sere, ut amitae

sortitudo misericordia fratris filii vince-

SEARCH

MENU NAVIGATION