장음표시 사용
91쪽
terrogat, ristanturque, ut socios indu cat, ut de distributis mor. tuorum ossiis bus sateatur.
quos suspicio mali cadere non posset. His omissis, ad Consucium veniunt, atque is huncine , avosque , salsumque Koan-lo-ye numen colat, interrogant. inorum ubi ille nihil se venerari dixit, judices irati minari flagella coeperunt. Tum ille et ego vero, inquit , consenui, brevique me arbitror moriturum . Itaque parvi refert, etiam si crudelissime caesus inteream . Nihilosecius mandarini caedendum hominem non putarunt, quod provectae illius aetatis c natus enim annos septem, ac septuaginta erat ) rationem habendam arbitrarentur . Similia ab ceteris litteratis viris percunt ii sunt. Horum aliqui, etsi primum neque Consucium ab se, neque Κoang-lo -ye coli palam dixerunt, polt tamen flagris alii quinquies, de vicies, alii quindecies caesi , nutare animo , atque cῖncidere coe runt, & victi denique falsum numen veneraturi proficiscuntur. Unus omnium Sinensitum , qui eo die victoriam adversus ethnicos reportarit, Dominicus senex fuit, cujus est auctus improbitate judicum triumphus, quod lapsis viris litteratis reliquis, studio, speque illius quoque superandi incitati minarentur , ni cultum idolo , Consucio, atque avis adhiberet, sese filium illius comprehendi, coramque eo ad mortem usque flagellis caedi jussuros. His enim comminationibus , quum ne leviter quidem com-
92쪽
motus esset, respondit: sacerent quod lu- heret ; se namque hominem christianum numquam de sententia recessurum. Iudices ruaestionem reliquam in tempus pomeri-ianum disserunt, & satigatos, verberibusque afflictos Europaeos in salutatorio cubiculo interea manere jubent. Cumque ibi ad vesperam detenti essent , reliquam diei partem judices in molestissimis percuntationibus consumserunt, quaerentes ex Royo de annorum putandorum ratione , qua Europaei uterentur, hominemque hortantes, ut sociis persuaderet, ut distributa ab se mortuorum ossa, sin minus christianis singulis, at suis saltem fautoribus , confiteantur . Ex ea enim re nullum seu Sinenses christianos, seu sacerdotes Europaeos incommodum accepturos . At Royus, qui, res quorsum evaderet, intelligebat,se imperata nunciaturum Proinisit; libi tamen judices etiam,atque etiam persuadeant, numquam id fore, ut socii ea, cum sint salsitatis plena , confirment. Tali modo absoluta quaestione , omnes ad vesperam in carceres sunt reducti. XLI. Ad diem IV. idus Octobr. insi- Duxitis,gnes crudelitate mandarini Chang Pu pl. . hienus, & Nien-Ning-hienus, tan-ctvn uia ctopere christianos exagitaverant, postre tiio ibus, ubi mam de his quaestionem instituunt. Ergo omnes adduci in judicium imperant. Dia' tholait, saxe. ἶium primum omnium accersunt . Quaerunt
93쪽
runt ex solo, quidnam sinicae quaternae hae litterarum notae panno inscriptae, qui pannus usui altari erat: ciet, Piao, Chune Pung, significent φ Cumque ille hunc esse omnino earum sensum diceret: Serva Nomine Sinarum Regnum , ei continuo , quasi irati ob responsionem essent, cola phos decem incuti faciunt. Quinque mox infligi Serrano imperant , ProPterea quod uius eadem interpretandi ratione fuisset. Inde durius eos increpare aggrediuntur . Nam si scribi curassente Domine ferva ebristianos, ferri id quidem potuisse se ajunt, quod autem scripserant : Domine ferva inense innum, ferri nullo
modo posse . Deinceps immutato sermone , Serranum interrogant , quisnam subsidia Europaeis in Sinam annua importet 3 ipse , prout inter nostros antea con Venerat , ne mentiretur, neu quempiam proderet, Propterea quod neque legitime Interrogaretur, neque ceteros venisse incognitionem ethnicorum putaret, tacere
que de aliis fas sibi esse perspiceret, Cantonensibus duobus adolescentibus se, eiosque portitoribus usos respondit, denisque ob eam responsionem alapis caesus est . Deprehenderant jam mandarini, vinctosque
tenebant adolescentes illos quatuor, sinibus auxiliorum supportandorum datum negotium fuerate quae res sacerdotes nostros latebat. Inducto deinde Royo acta
94쪽
ostenderunt, quae mi sia ab F ganensi Mandarino suerant , quibus nomina singulorum continebantur, Ostendebaturque, omnes in carcerem suisse conjectos. Postremo Sansium advocarunt, dumque , quod fateri de puerorum nominibus primum nollet, quindecim colaphis caedi secerunt. Quem ubi Roym nudum, humique pr stratum, moxque flagellis caedendum vidit quoniam pueris, qui capti, convictique jam essent, nihil afferri incomm di posse , si nostri faterentur, cognorat
ut eriperet tormento Episcopum , hunc monuit , rem esse judicibus compertam , neque esse, cur celandam putaret. Itaque aperte Episcopus puerorum nomina e Xponit, idemque post etiam Alcoberus agit. Cum Mandarini interrogandi finem non facerent, eaque percuntari pergerent, quae ad rem nihil, ad afferendam vero nostris molestiam plurimum pertinerent, Sansius instinctu quodam superiore permotus, concitata voce; obsecro, inquit, judices,molesti esse desinite. Nam sic habetotei nostrum , qui adsumus, reum criminis esse neminem . His rebus dictis, prostravit se humi , atque me , inquit , occidite . Μandarini hanc tantam animi virtutem, fortitudinemque mirati , quamvis erat, qui Episcopum rusticis esse moribus diceret, tamen quaestionem, cruciatumque,
quem horis jam quinque asperas lapidibus
95쪽
innixi genibus nostri pertulerant, inter mittunt . interim Sansio , atque Serra
no, hujusque hospiti Josepho, nisi
distributis mortuorum ossibus confiteam tur , trinum ad talos tormentum minam tur . Post viris , feminisque christianis evocatis , interrogatisque, essent ne illo rum nomina in tabulis baptigatorum descripta , concilium dimissum est. Thoma, sin. XLII. Eodem sere tempore a. d. VII. claesius Sino novembres, Thomas Sanchesius sa-
nostris Ribsi- cerdos natione Sinentis , Siamentitque S
iςd minarii Gallorum alumnus , qui propa
cheum venit. Is etsi senex erat, aetatis namque annum octogesimum agebat, periculis tamen, in quae se conjectum intuebatur , deterreri non potuit, quin eo se, omni ossicio, ac pietate militibus Christi operam utilem daturus, conferret. Nam Vestes, pecuniamque attulit, quibus extremam eorum inopiam levaret. Sed nostri , qui triduo ante auxilia a christianis Fo-ganensibus accepi sient, gratias , quas maximas possunt, homini agunt , ac perpetuo habituros recipiunt ; tum rogant, ut, quoniam hostes per id tempus maxime saeviunt,quam celerrime potest, ad urbem H ing-hoam revertatur. Demonstrant ipsum , quod aetate sit adeo gravi, si in hostium potestatem veniat, quae eUm manerent, incommoda nonuaturum. Itaque abeat ,
96쪽
abeat, sibique consulat. Nam si quid eorum cuiquam ex usu fuerit, facturos se cum continuo per litteras certiorem, subsidiumque opportune postulaturos . Thomas consilium eorum , quod tam prudens esse perspiciebat, sequutus, cum biduo Fo-chei moratus esset, eo revertit , ubi ante degere consueverat. Atque se quidem saepe Osret summa nostra voluntate opportunitas faciendi magna & laude , 8terati animi significatione caritatis in nostros, virtutisque Alumnorum Simensis Collegii mentionem. XLIII. Etsi de christianis quaestiones habere ethnici cessarant, nihilominus immitibus Μandarinis duobus, de quibus diximus , alii item judices, ut est Sinensium
consuetudo, ad eamdem caussam , antequam absolveretur, cognoscendam successerunt . Ergo die IV. nonas novembres omnes apud Proesectos urbibus Fo-cheu , fe Yen-pin in iudicium vocantur . Inductos primum Europaeos quinque judices denomine, de aetate, tum de dignitate Episcoporum, deque eorum , quos Mi narios dicimus, munere interrogant. Quaerunt denique num ad Sansium quotannis CL. nummum argenteorum, quos Hispani peetos appellant, ad reliquos C. mitterentur3 Quibus de rebus quum ipsi ita , uti
decebat,respondissent,continuo, ut abeant,
iubentur. His christiani succedunt, qui ho-F a spi-
Caussae elir instianoisi alii judices praeficiuntur , qui brevi facta quaestione, 6 nes dimittsit. Diuiti reo by Go Ie
97쪽
spitio nostros exceperant. Interrogantur ,
Europaei ne in eorum domibus habitarim δassirmant, moxque jam dimittuntur . Post judices quinque litteratos Sinenses adu
cant, eademque ex his percuniantur . Ne
gant hi, diversatos umquam apud se suisse Europaeos. Interrogati deinde, num eos, quod Christo se dedidissent, poeniteret, abnuunt. His excedere jussis , chri itiani, qui nullum dignitatis gradum obtinerent, quinque adducnntur.Quaeritur ex his e tiam
manere ne in fide velint, quam Christ' dederint I Assirmantibus, abite , inquiunt judices, dementes servi. Tot enim cruciatus pertulistis,christiani nominis causia, audetitque in suscepta religione Persiistere 3 Mox quibus caeremoniis nostri initiari baptismo solerent percuntati , quum id christiani fieri landendo aquam , recitan' doque verba , quae Christus Servator pra scripserat, respondissent; deserri ad se jubent quatuor adolescentes illos, quos subsidia importare consuesse doeuimus ;ex quibus cum intellexissent , quam diu suam operam Europaeis locassent ;quaerunt tandem , velint ne ab institutis christianorum desciscere , negantesque dimittunt . Postremo viduam Μariam-Hyam , virginesque, de quibus supra demonstravimus , quinque introduci iubent. Ex his, fuerit ne ulla ipsis cum Europaeis minus honesta consuetudo, in-
98쪽
quirunt. His nullam suisse respondentibus, quaerendi ianis est factus, cum hora omnino quaesitum esset. XLiU. lam prope erat, ut innocen- Rursus apud tum christianorum caussa per summam im juriam , iniquitatenulue, ut mox videbi- ductio isdemus, judicaretur. Interlin nova de Mimi his' dile; i, nam is, de quinque horum hospitibus, deque Maria vidua ad diem V. idus novemb. ii ha deque
apud alios jussices quaestio est instituta. Erant hi judices, Quaesitor, quem judicem 'criminalem vocant , Praefectus aerario, &Qnaetitoris Legatus . Hi deferri ad se E ropaeos h ic ordine imperant: primuin Samium Episcopum , tum Rοyum, post Serranum, inde Diadium , postremo Al- Coberum . E velligio, quae judices alii consueverant, de aetate cujusque, deque tempore, quo in Sinis versati sunt, quae runt . Conversa mox ad res alias oratione , inquirunt, sint ne Rex, & Regina Hispaniarum , quique his parent, Omnes
addicti christianae religioniῖ Post, viderintne ipsi aliquando Deum, aut cujus Mam animum s & quo ex tempore Dei
verbum humanam sibi naturam conjunxerit , quidque caussae habeant, cur venerabilis viri Capillae ossa servanda putent, quantumque in annos singulos ad eos pecuniae mittatur ; ac futurumne , si in Europam revertantur , ut Rex in eos, vel Pontifex Maximus animadvertat r
99쪽
DE ΜARTYR. SINENS.quamnam ipsi ibi dignitatem obtineant ;denique, ut leviora multa praeteream, cur en unctandae Sinensibus legis christianae caussa, tot subire aerumnas , tOI, tantasque perserre calamitates voluerint, r
gant . Ad haec nostri ita , ut illis conees sum divinitus est, ressisnderunt. Promisit enim Christus iis, qui se coram principi bus confesti essent, ipsum se eorum lingua locuturum. Cumque judices miti , bonoque ingenio essent, commodum nacti n'stri opportunitatem suerunt iisdem explicandi , quae decretis christianae religionis continerentur. Nihilosecius cum Sanitas postremae percuntationi satisfaceret, magnus eorum risus est factus , quod ille dixisset, pati se, ut anima cujusquam bo- minis jacturam aeternae salutis faceret , non posse . Dimissis Europaeis judices hospites illorum quinque, viduamque Hie
Μariam-Hyam advocant. Petunt, num bospitio Europaeos exceperint; Fatentur nostri. Sumunt judices eos ne, quod Chr isto suam obligassent fidem, poeniteat δ Nihil minus, vincti respondent. Rogant denique, num retinere in posterum tempus insti tuta christianorum velint i Cum christiani assirmassent, quod horas quatuor interrogando judice. coinsumsissent, quaestio absoluta est. XLV. Jam tempus advenerat ab , qu ui πί. vondae aequissimae, sed per summam injuriam
100쪽
riam petiime actae caussae christianorum. Praefuit ei judicio Cheu-HiO-Κie- latronibusmiis mis Pro-Rex, qui summam rerum omnium poteitatem, quam tibi arrogare reguli FO- stros consticheu Ρro-Reges solent, cum implacabili' in christianos odio junxerat. Iis omnibus, qui in carceres contrusi religionis caussa erant, ad X. kal. decembres dictus est dies. Ubi ea dies venit, primi omnium inducti sunt lares tres, in quos incredibili comitate, clementiaque usus judex, mitissime decrevit, omnemque severitatem contra innocentes christianos adhibendam servavit. Atque eorum quidem ,
quae in judicio sive quaesita ab judicibus,
sive dicta a nostris fuerunt, quoniam multa saepe in hunc locum , ne eadem repetere videremur , Serranum secuti, rejecimus , nunc susius omnia persequemur . Quorum tamen copiam his, qui legent, quod & postrema haec est habita de christianis quaestio , & praeclarissimum de constantia lacerdotum Dominicanorum, tum aliorum etiam christianorum testimonium exhibet, minus molestiae allaturam existimamus. XLVI. Primus, qui in judicium vo- De ratione caretur, Kuω Ambrosius Hy-inus fuit. Τ 'his' Nequa vero ex Sinicis nominibus distinguendoram hominum dissicultas Oriatur , ,d tribunal animadvertendum est , Sinenses hac uti nominum ratione , ut priore loco nomen, eaeso.