장음표시 사용
81쪽
Fum verbis circumvenire conati , post de Deo mulista praeclare disserεtem R. rvndine saeis viisio e meis dunt; ae Dia. zium, de San-fium molestia percsitationi. moratura
retur, ipseque afflictus verberibus eidem persuaderet, Ut annuens confirmaret sufflationum calumniam . Clamabat miserpressus ictibus , amitaeque orabat, implo- rabatque fidem , ut sui jam misereretur,
& supplicio liberaret. Ipsa contra nihil
seu animi, seu corporis cruciatu commota, constantissime respondit: atqui Deum roga, te ut liberet. Equidem te per blasphemiam, calumniamve ut liberem , non committam. Pertulit invicte amplius hora Theresia tormentum, cujus victi patientia judices, non esse diutius rem producendam existimarunt, eique triumphum ultro concessere , quem eo pretio meruit, ut in omni reliqua vita laesa manibus remaneret .
XXXVI. Nihilosecius immisericordes judices nullum tempus , quin christianos insectarentur , praetermittebant, nullamque his relinquebant quiescendi facultatem . Postero die , qui fuit dies kal. septembr. , rursus adduci eos ad tribunal jubent; & Royum , qui priseus omnium es esset inductus, quamobrem venerit in Sinam, interrogant. His ille: non aliam sibi veniundi caussam fuisse dixit, nisi studium propagapdae divinae legis, hominumque permovendorum , ut Deo fidem adjungerent , ut caritate in illum inflammarentur , utque ei obtemperarent, conse
quuturi, si imperata seci sient, exacta
82쪽
mortali vita, sempiternam selicitate is, perpetuumque supplicium evasuri . Loquentem judices interpellant, atque severius objurgant, ac talia ne commemoret , imperant: eam enim illum adventus
caussam habuisse , ut populos ad desecti
nem incitaret, ni turpiter consuetudine, familiaritateque mulierum abuteretur, velut in aliquo gradu honoris , & dignitatis
a Pontifice Μaximo collocaretur . Quum ille affirmare , quae ante dixisset, pergeret , judices afferri arundinem primae magnitudinis imperarunt, eaque ante RO-yum posita , homini minantur, ni eorum mendacia confirmet, se , ut ea caedatur arundine, jussuros . Ad haec cum ille constanter diceret, se, quamvis ita , uti ipsi minabantur , caederetur , non aliter umquam , quam hactenus secisset, responsurum ; tum judices circumvenire argutiis hominem. conati, vobis , inquiunt, persuasum est . ubique esse auctorem mundi, & moderatorem Deum: erit igitur in ista arundine. Itaque si dolorem tibi verbera non attulerint, seu conspicuum sese praebuerit Deus, teque liberarit, nos fidemisti adjungemus Deo , quem nobis praedicas ; sin secus acciderit, Deum illum nuspiam esse statuemus. Sed Royus, nemini esse dubium oportere , inquit , quin im- monsus qui est, is etiam sit ubique locorum , adeoque in arundine ipsa, Deus.
83쪽
Vim tolli verberum, ne dolorem inserant, 1hque liberari cruciatu , rem factu facillimam divinae virtuti esse . Saepe id multiscvenisse. Majori se tamen beneficio auctum divinitus iri, ii neque a verberibus ipse, neque a dolore eriperetur. Dolorem , quem ictus inferrent , brevem csse , gloriam contra, quam dolor post mortem pareret, aeternum haud dubie duraturam. Tum Deum esse ostendere, deque eo multa egregie , praeclareque dicere, & testimonia scripturarum afferre , quibus de Filio Dei homine facio doctrina contineretur . Elegantissimam hujus universitatis
rerum fabricam commemorare , caelori in
amplitudinem ; multitudinem , splendorem , pulchritudinemque syderum , &temporum varie rates, ac perpetuas mutationes , resque conditas tanto numero,
tantaque inter se dissimilitudine constantes demonstrare , quae quidem omnia unus aliquis ad usum, & voluptatem hominum fabricatus sit ; cumque ea nec fieri potuerint , neque conservari ipsa pcr sese,
dominum tantarum rerum esse omnipotentem aliquem oportere, qui on n 'a fecerit, omniaque servet, ac moderetur . Atque hunc, inquit, nos Dominum colimus, hunc unum esse , verumque Deum praedicamus . Quae res et sit erat clara , at ii
pers'icua, ait eis tamen illis nam hoc eos Episcopus Tipasitanus appellat nomi-
84쪽
ne) persuaderi omnino non potuit; quorum jussu Royus humi prostratus, nudatusque saevissime denis verberibus est afflictus . Interrupte caesus , cum binis, irrnisve ictibus pulsaretur, ex eoque , quam ob caussam ad Sinam venisset, judices pe terent; ipse felicitatis hominum sempiternae se , animarumque salutis procurandae studio venisse respondit, donec decretus verberum numerus expleretur. Hujus
supplicii , quo homines nudati assiciuntur, tanta vis est, ut qui commentarios de Sinensium moribus ediderunt, eo solo hominem exanimari posse ferant . Iisdem de rebus post ex serrano etiam quaesitum est . Cui iudices, cum eadem fere ac Ro-yus de suo in Sinarum imperium adventu respondisset, decem incuti alapas fecerunt Post percuntati ex Alcobero fuerunt, ecqua res christianorum divina essetJatque eam ne ipse quotidie facere, christianisque reliquis distribuere soleret φ Quibus quum ille ita, uti res ipsa poscebat , diligenter satisfecisset ; tum ex Diagio quaesierunt, quinam hi essent, qui Μacao Fo-ganum Europaeis sacerdotibus subsidia, importabant I Diagius juvenes Cantonenses duos respondit; nam , ita ut responderetur, inter nostros ante convenerat. Deinde judices rogarunt, quibus nominibus Pontifex Maximus, Rex Hispaniarum , Provinciaeque Dominicanorum in Philippi- si nis
85쪽
nis Praesectus appellarentur . Denique Sansium multis interrogationibus de patriae suae appellatione , deque rebus , quae ad eam pertinerent, vexarunt. Ita diemiolum christianos amictos, & duro, alperoque lapidi genibus innixos , accedente ad haec tot mala etiam fame, magna e rum molestia , atque incommodo detinue-Ex sacerdotibus judices
rsit: Iosephus distribuisse se
ossa V.Capit Iae, tormenti metu , falso assirmat. Sanissius , fle Ro-νus in proximos tribunali
nesque Eur naei librum Daetitatorum exlcribereUu. bentur . Die insequεti, re novata 'uaestione , alapis Sansius caedi. tur; tum ali-
runt: neque ante, ea die, saeviendi finis est factus , quam mandarini cinnatum abirent ; quo tempore omnes ad suum quemque carcerem remiserunt.
XXXVII. Satellites , qui, uti supra diximus, loca , in quibus nostri habita se
sent, scrutati diligenter fuerant , sacerdotum libros seu europaeis , seu sinicis litteris perscriptos abstulerant , tabulaseque praeterea, in quibus notata nomina eorum erant, qui in oppido Fo-gano initiati mysterio baptismi filissent. Biduum, qui dies suere ad IV. Sc ad III. nonas septembres in Europaeis de librorum sinice scriptorum auctoribus, deque loco, in quo impressum sorinis kalendarium fuisset, quod ad usum christianorum siniee ipsi
digesserant, interrogandis consumtum est. Quibus de rebus graviter, ut debebant, recteque responderunt et cumque judices percuntari studiose pergerent; nostri opportunitatem nacti, commodum eis praecipua doctrinae christianae capita explicarunt . Haec athei nihil morati, percuntati
86쪽
eontinuo sunt, descriptane iisde in tabulis nomina quinque sacerdotum Europaeorum essentῖquum nostri assirmassent,tum callide ex Serrano quaesierunt, num ossa venerabilis viri Capillae , es saltem nomine , quod sacras esse reliquias arbitraretur,christianis distribuisset φ Quorum ut ille improbitatem perspexit, elusitque , judices ad hospitem ejus Josephum quaestione a
converterunt, qui etsi primum distributa ab se ossa illa fuisse negavit, post tamen minis, & metu tormentorum perterrefactus, rem ita ab se factam, uti fuerat ab illis excogitata , consessus est. Eadem die, quod satellites , qui a carceribus Μin- id leno, & Heu-Κuono Sansium, & Ro-yum adducere ad tribunal consueverant, judicibus demonstrassent, quanto sibi ea res incommodo, & damno esset, impetr tum est, ut in praetoriis carceribus , qui prope ab tribunali absunt , ambo manerent ; quae magna his, ac Serrano fuit tantorum malorum, molestiarumque levatio, propterea quod licere sibi eas una perserre intelligerent. Postero die, qui fuit prid. nonas, vocati ad aedes judicum nostri sacerdotes , molestisque percuntationibus aliquamdiu fatigati , jussi demum suerunt , ut separatim eorum quisque nomi-'na ex tabulis baptizatorum quaterna , aut quina describeret. Quod eo consilio fa-Gum est, ut, num exempla congruerent
87쪽
intelligeretur. Exemplorum summa con sensione deprehensa, jam omnes tabulas judices exscribi voluerunt, quibus nomina hominum MMDCXVII. continebantur . Hujus mandati haec una fuisse caussa videtur , quod ex iis tabulis Pro-Rex sese aliquid cogniturum existimaret, quo Europaeos tentatae desectionis reos ageret σnam tabulas quoque ab oppidorum principibus conscribendas curaverat, quibus tabulis christianorum in oppidis singulis incolentium nomina indicarentur . Sed puduit hominem malitiae, improbitatisque suae, ubi maximam eorum partem
pueris, seminis, senibus , leprosis , infantibusque , iisque etiam, qui vita functi
fuissent, contineri comperit, qui in suspicionem venire desectionis propter co poris infirmitatem nulla ratione possent.
Nonis rursus adducti in judicium Europaei
fuerunt, ut ex omni supellectile , quae fuerat Fo gani intercepta , suas res qui seque cognosceret ; quod cum facerent, tum quid ad singulos pertineret, in scripta referebatur. Denique in carceres reducti sunt . Quo tempore Sansio , propterea quod ab judicibus, num rem quotidie divinam faceret, interrogatus , affirmasset, decem alapae inflictae fuerunt. Illi enim cum doctos se esse arbitrarentur, inque calendario Sinico nonnisii dominicos, estosque reliquos dies notatos cernerent,
88쪽
eonvictum mendacii hominem existimabant. Inde ab die non. sept. ad diem XII. kal. Octobr. omnis intermissa quaestio est. XXXVIII. Non dubito fore pleroseque, qui hoc genus scripturae prolixum judicent, quum easdem plerumque intem rogationes , responsionesque distincte , mi nutimque desc1iptas legent . Sed hi, si animadvertant incitari ad pietatem , virtutemque colendam christianos posse , qui
considerent summam, aequabilemque lacerdotum Europaeorum in tot, tamque
mole stis, plenisque fastidii quaestionibus
subeundis constantiam, non admirabuntur nos in iisdem reserendis, repetendiseque rebus fuisse scrupulosius, quam aliquisoria se vellent, versatos . Accedit vo-rumdam licentia, qui nimium sua doctrina confisi, horum Christi Servatoris testium agendi, respondendique rationem reprehendere auderent; quae sane licentia in eam nos sententiam induxit, ut quaestiones quasque diligenter describendas , resque omnes in quaestionibus gestas, dictasve compendio summa fide explicandas existimaremus , ut in populum Veritate rerum enunciara , Europaei quique christiani recte instituti dijudicent, quo sit loco habenda illorum adversus nostros lata in Sinis censura , quorum aut proclivior ad credendum animus fuit, aut nimium praejudicata opinio.
Rationes ferstur, qu obrem omnia in hoc commmentario diis
ligenter sine describenda. Duili od by Corale
89쪽
bulas deseriis Pluri 1 vincti ducuntur, licque judices ,
rursus instituta quaesti me,verba dati tum Royumi de Serranum arsidine, Diaistium alapis caedunt.
XXX lx. Etsi erant quaestiones , Ut supra destion stravimns, intermissae , nihilo secius molestiis nostri minime levabantur . Quotidie ad aedes judicum tabulas , quemadmodum dictum est , descripturi, e carceribus , vincto catenis collo, uno Serrano manicis etiam constricto ,
ducebantur. Cumque itus illis, reditusque quotidiani essent, instare tamen aseudue operi, celeriterque facere cogebantur , neque cibi quidquam ante so sis occasum, quo tempore reducebantur in ca ceres, sumebant. Perfecto opere, die XII. kal. Octobr. judices Europaeos quinque, christianosque litteratos sex ad se adduci jusserunt. His, dum judicium redintegraretur, Mandarini confirmaverant, causesam facilem in locum esse deductam. Quare , Dod metuant, nihil esse . Hoc unum Pro-Regem velle , ut levioribus quibusdam de rebus ex eis quaeratur . His dictis
rebus, reliquos exire , Royumque man re imperarunt . Hoc praeter caetera ex
solo percuniantur, pecuniane animos sibi christianorum conciliasset y Id cum ille
negaret, qua ex re, quaerunt, tantus illorum in Europaeos amor existeret, ut eos 'captos , abeuntesque lacrimis proseque
rentur 3 Ad haec Royus: Christianos E
ropaeis magistris uti, ex quibus discerent, quemadmodum consequi selicitatem sempiternam possent; neque esse propterea a,
90쪽
cur ipsi admirarentur , quod tantum esse in eos cernerent studium christianorum . Hoc dato responso , judices humi prosterni hominem , nudatumque decies arundine caedi jubent; renovatisque ad ictus sm-gulos percuntationibus , seangere ejus
constantiam conantur. Quem cum neque artibus, neque cruciatu vincere potuisse sent, Serranum advocant, ab eoque continuo , quod antea saepe secerant, exquirant, num mortuorum ossa distribuisset INegantem, uti Royum , prosterni, pari que crudelitate caedi jubent. Eadem ex DiaZio petunt ; atque ab Serrano saltemne distribui ossa viderit. sciscitantur, recusantemque fateri alapis quindecim caedi imperant . Denique Sansio, & Alcobero , etsi alter sit milia eorum, quae dicta ab Europaeis caeteris fuerant, responderet; alter vera esse inficiaretur , quae
judices assirmabant, devinxisse ipsum sibi largitione pecuniae illius populi , apud quem diversatus fuerat, principem ; nihil tamen damni afferendum putarunt. XL. Dimisiis Europaeis, Dominicum
Uuen-chi eum , qui erat ex Ordine litteratorum , judices accersunt, interrogantque, quemadmodum , cum domi uXOrem , nU irus lue haberet, hospitio tamen Europaeos exciperet. Ad haec ille: Europaeis qui-:dem se , respondit, non mulieres ministrare, bonosque viros Europaeos esse , in 'quos