장음표시 사용
101쪽
tum praenomen,quod impositum christiano in baptismo est, postremo praenomen alterum a parentibus inditum ponant . Ergo ex Ambrosio a Pro-Rege quaesitum est , quamdiu diversatus apud eum Pe to dous fuisset 3 namque hoc modo inflectitur ab Sinensibus Petri nomen , quo SansituS Uocabatur . Cum annos ille octo respondi Dset, tum Pro-Rex, quot ipse Ambrosius homines , ut mysterio baptismi initiarentur , induxisset, rogavit ; cui Ambrosius, viginti , respondit . Sed Pro Rex,
cum tantulus, inquit , is numerus sit, quemadmodum plus, quam duorum millium baptizatorum nomina tabulis continenturi ille vero, eas tabulas ante annos duos , ac quadraginta , describi coeptas , eisque nomma comprehendi seu vivorum, seu mortuorum , infantium , senumque: se vero jam inde a puero nam de hoc etiam hominem Pro Rex interrogarat baptismo suisse initiatum, annumque, quo id contigerit, aliaque hujus seneris reliqua , memoria non tenere,
dixit. Post haec judex, ideone ipse christianismum coleret , quaesivit , ut desectione civium, quam Europaei molirentur . muniret sibi in eo Imperio ad magistratum aliquem capessendum viam ἶQuam eum iΙle calumniam propulsasset,
seque, sociosque religionis tale aliquid ne eogitasse quidem umquam, dixisset; idcirco
102쪽
eirco enim suscepisse instituta christian nim se , ut Deo obsequi, utque adituu
sibi ipla expedire ad vitam sempiternam posset, Pro Reiris jussu quinque colaphis
caesus fuit. lnde exprobranti judici, cupiditatem pecuniae in caussa esse, quamobrem Europaeis morigeraretur , cluantumque ab eis in singulos annos acciperet, quaerenti, respondit: se ne obolum quidem ab Europaeis petiisse , neque Europaeos illius pecunia, neque se illorum uti consuesse . Sed Pro-Rex rursum interrogans petiit: si neque rebus novis studeret, neque lucrum pecuniae faceret, quid ergo esset, cur leges Europaeorum consectar
tur I Ad haec Ambronus, quod illi, inquit , me colendae virtutis . quod eis giendi post mortem supplicii, quod consequendae sempiternae se licitatis rationem
doceant. Hac tanta constantia commotuS,
atque ira inflammatus judex . infligi iterum homini quinque alapas jussit. eumque monuit, si de civium desectione fateretur, liberum abiturum, sin minus, capitis condemnandum sciret . Ambrosius nihil his minis territus, rebellionis ne
vestigium quidem esse ullum dixit . In- uireret quam diligentissime posset ju- ex. Nam siquid reperisset, quod christianos in ejus rei suspicionem vocaret, libenter sese lacerationem corporis laturum . Ob id responsum quinis alapis
103쪽
caesus , atque illinc deinde abductus suit . XLVII. Eo remoto , Κuo Lucam-xu, inu, Κin-jinum interrogare Pro-Rex coepit .c: Ei zia 43aeinvii primum, quot annis domi suae Io se phu , Royum hospitio habuisset δ quo ex tem-V2V io. christianismum profiteri coepi Dminicus se siet; atque ab Royo ne, an ab alio initia-
baptismi mysterio fuisset ' Lucas, derogati, alapis hospitio se , quod judex sciscitaretur , non R Rr ineminisse, respondit. Id ex Royo percuntaretur . Baptizatum se statim pene,atque est natus, suisse, quo temPore nondum in Sinam Europaei illi pervenerant. At Pro. Rex ad eas interroUtiones, quas in stituere calumniae cauua consuerat, Ueniens ; rogavit, idcirco ne ille suam Christo fidem obstrinxisset, ut pecuniam ab Europaeis acciperet , an, ut, concitatis turbis, desectioneque facta, cooptaretur in Μandarinorum collegium 3 Cumque Lucas neque de rebellione, neque de pecunia , aut ambitu agi , seque christianum esse , ut Deo vero inservire, obtinereque ab eo post mortem sempiternam selicitatem posset, dixisset, tum judex . aliquemne ascendentem ad caelum aliquando conspexerit, percuntatus est . Cui ille confidenter,nondum vidisse se quidem quod judex quaereret , dixit, propterea quod vitam hanc adhuc degeret plenam miseriarum : confidere tamen se, fore,
ut, ubi vita lanctus mortali sit, id sibi
104쪽
intueri liceat ; se namque Europaeorum opera attigisse cognitionem Dei, ejusque legibus parere didicisse . inare, si faciat, quod didicerit, sese promissam christianis
gloriam post interitum corporis certissime consecuturum . Instare tamen adhuc j de x, & de numero christianorum quaerere. Quos cum Lucas partim infantes, partim integra aetate, omnes numero ad mille esse dixisset; tum ille hortari, ut imposterum christianus esse desineret. Contra Lucas magna animi constantia respondit: se, tametri periculo capitis, numquam
tamen ab fide , quam Christo dederit, discessurum. Hujus responsi caussa quinque illi inflicti colaphi fuerunt. Interim Pro-
Rex , ut nova hominem arte circumveniat , ex eo quaerit, num Europaeus, quem hospitio exceperat, usus uxoris ejus con
suetudine fueritS id ut aperte fateatur, mOnet: Si pareat , eum se capitis supplicio erepturum. Sed ni conatus frustra fuere . Nam Lucas , qui nihil praeter rei veritatem fateri statuisset, falsa esse omnia respondit : nam si talia Europaei auderent, tanta Sinenses patientia numquam laturos suisse, ut versari illos in suis domibus paterentur . Nunc contra aequo animo abiis Europaeos excipi solere , quod illis sanct*, beataeque vitae magistris uterentur.
105쪽
amiel jussit, quibus vir innocentissimus
quinque, & vicenis tanta crudelitate , &saevitia caesus est, ut e deformata iacie magna sanguinis copia manaret. Adducti cum Luca in judicium fuerant Uuang-Thaddaeus Go-chinus, de Ching-Ioseph-Chunditi jus , quorum priore Alco rus, altero Serranus , & DiaZius hospitibus usi fuerant . Cum interrogati iisdeata, de rebus essent, de quibus supra est demonstratum, atque ita plane, uti factum ab aliis erat, respondissent, alapae Jos pho decem, Thaddaeo vero quindecim incussae suerunt. Sequutus mox duos illos gravissimus , ac celeberrimus Chin-D minicus Uuen-Chie senex suit, quem ita esst allocutus Pro Rex et Tu vero, cum sis peritus sinensium doctrinarum, librosque
Consucii, ac MenZu teneas , quemadmo
dum salsam sectare christianorum legem 3
Senex, qui nulla re terrebatur, continuo rConfucius, & Mengu , inquit, nihil de
vitae , mortisque auliore tradiderunt . Contra Europaei me Deum nosse, & primam vitae, ac mortis quasi radicem; praemia rursum, atque supplicia, Sc veram rerum omnium originem docuerunt . Ob eam responsionem iratus judex, insanire
hominem dixit , quinisque caedi alapis imperavit. Post obiurgare hunc in modum perrexit: Tu istis legitia vivens aut rebellioni studeas. aut certe pecuniae servias,
106쪽
necesse est. Μinime vero, inquit ille . Propterea enim christianus sum, ut Deum Colam, eique serviens , aeterna felicitate
potiri possim. Sed Pro Rex , quid φ in.
quit: usquam ne tu vidisti Deum Non equidem vidi, respondit senex: spero autem, si modo ejus t es servaverim , sore
tandem aliquando ut videam, cum e mor
tali vita excessero. Nam si in vita bonis Proposita praemia, malisque decreta sumplieta sunt, quid est, quod quisquam, esse item post mortem hominibus & praemia ,& simplicia constituta, neget 3 Rursum
Pro-Rex et quam ob caussam, inquit, vestris domibus Europaeos excipitis 3 Cui Dominicust quod sint, ait , magistri,
doctoresque nostrarum legum . Nam , quemadmodum, sublato e ludo Praecepto- Te , continuo ordo ab auditoribus , d ctrinaque omnis tollitur, quod doctrina, praeceptisque destituantur a ita , remotis Europaeis , doctrina nos, atque institutio deficeret, neque ipsi colendae virtutis r tionem retineremus . Hoc dato responso, quinque iterum alapis caesum magni animi senem , convicio Pro-Rex est i sectatus, turpissimo eum appellans nomine , quod nos nomen ut taceamus, honestas suadet . Postremo ad eum se Pro-Rex convertens, annon pudet, inquit, filias habere te domi, quae Europaeis famulen-.tur ἐφ Negavit Dominicus , atque Incre-
107쪽
Christianis XI. in judieiii adductis, octo
tres reliqui1ortes in senarentia perseverant.
dibili animi virtute, ac sortitudine, gnatas , inquit , meas minittrare Europaeo , neque tuli umquam , neque seram . Mihi namque uni famulandi sacerdotibus onus servavi. Atque hoc ille modo, dum pene consecta aetate esset, improbitatem , crudelitatemque Pro-Regis vicit.
Hactenus quidem singularia plane constantiae, & fidei exempla , repetito saepe, uti demonstratum est, periculo , Si nenses christiani dederant. Sed quemadmodum primis reipublicae christianae temporibus , cum nostri exagitarentur, ubi indiscrimen venissent, infirmi a fortibus , quasi triticum a palea secernebamur ; ita afflictis in Sina Ecclesiae rebus , labi e christianis nonnullos permissit Deus , ut auxilii sui in iis illustrior vis appareret, qui de tyrannis sorti, invictoque animo triumphassent . .
XLVIII. Ae primum quidem omnium, qui fidem sesellerit , Κuo- Petrum-Ηylinum fuisse serunt, qui in iudicium vocatus , etsi neque tormentis excruciatus, neque minis territus esset; continuo tamen ab religione Christi Servatoris ad superstitionem ethnicorum transfugit. I
troducti deinde , post Dominici senis,
108쪽
Hi , cum Pro-Rex peteret, esset ne ipsis in animo christianam adhuc religionem profiteri pergere , confestim omnes, Chim.
1homa-Xang-Gano ex litteratis , ex reliquis vero Lieu-Μargentio-Lango , dc Lieu-Francisco-Xuno exceptis , miserandum in modum conciderunt. Transfugas octo abduci Pro-Rex statuam adoratum jussit; cui sacrilegi paruerunt. Tres reliquos separari judex praecepit. Et si locus , in quo constiterant , aliquantum ab sede iudicis remotus erat, ad eosque saepe Assessores Pro-Regis accedebant, hortabanturque, ut se christianos deinceps minime futuros dicerent ; ajebamque , ni fecissent, imperaturos se , ut flagrorum ictibus exanimarentur, brevique cubicula domus suo sanguine conspersa cernerent; nostri, quin eorum simulatam , saevamque misericordiam morarentur , sortes in sententia manserunt. XLIX. His rebus gestis Pro-ReX puer saresdo uni ros quatuor , qui subsidia quotannis Π portitores , stris sacerdotibus supportarant, adduci ad Eish ζ''ὸἡ I se imperavit. Adductos iudex rogat, quan- serinis quantum in annos singulos deserre pecuniae ad Europaeos, quantumque ab eis ipsi portorii uterrogatur.
109쪽
nomine accipere solerent φ Illi, Europaeis singulis quotannis Cis Episcopo autem CL. detulisse se, stibique X. nummum argenteorum , de quibus supra memoratum est , in singulos ob portorium numerari consuesse, dixerunt. Ex his nihil deinceps quaesitum fuit . . Pro Rex mis. Tali modo cum de Sinensibus v1lieres ad tri- ris quaestio esset absoluta , vocatae in judi-
ae cium mulieres fuerunt, inter quas primum
riam Hy vi- Μaria-Hya vidua locum tenuit. Ex ea cum percuntatus Pro-Rex suisset, quem-ro'os φης - admodum, mortuo marito, Europaeum in zhasi EldZ suis domibus occuliasset, nihil extorquereque tormς usi potuit, quod esse nostris detrimento videque virginia retur. Sed et ii rem Illa negabat, neque bus Domiux iasti vestibus, & reliqua Sansii supel-
pissimis rebus lectile , quae deprehensae apud eam lue-qv xx - rant, convinci poterat, quod eas domum aliena opera advectas, servata dumtaxat se confirmaret, nihilominus eam judex cruciari tormento imperavit. Ubi illa manus in tormentum conjecit, continuo Pro-Rex militibus, ut cessarent, jussit a quo tempere ipsa incoeptam orationem persequuta , habitasse quidem apud se E ropaeum, quum maritus viveret, amrm,vit et hoc autem mortuo, non item . Interrogantique Pro Regi, qui homines Europaei illi essent; atque , nisi ut illorum familiaritate per impudicitiam abuteretur , quam eos ob caussam hospitio exce
110쪽
pisset ; homines esse Europaeos, respondit, castis, sanctisque moribus, idque contendere, ut instituant reliquos homines, doceantque rationem, qua consequi gi riam, se licitatemque sempiternam pomni. Se Uero neque voluisse, neque potuisse iis ad lib: dinem uti, quae deducat homines ad brutorum conditionem . Post vidua
dimissa , adduciae in judicium virgines
fuerunt, quas supra diximus, quinque,
fuit. Itaque describemus, quod est ab illis responsum Pro-Regi datum. Ergo illae: colere virginitatem se , quam jam inde ab infantia dicassent Christo , talesque turpitudines ne nosse quidem , dix runt . Neque tamen haec virginum p
dicitia, atque in respondendo modestia tanti fuit, ut judicis licentiam reprimoret , quin nimium inverecunde adhuc de sumationibus interrogaret, quaru pro sua ipsa improbitate Europaeos accusabant et & quamquam tubulis iis , ex quibus calumniandi sumta occasio fuerat, pedum Sansii contineri virgines assim rent , quo , pro sacrorum celebritate, im
signi Episcopus uteretur , ad fumationes vero hujusmodi illius usum esse omnino G nub