B. Isidori episcopi, ... De natiuitate Domini, passione, & resurrectione, regno atque iuditio, libri duo. Eiusdem tractatulus, de uita & obitu quorundam utriusque Testamenti sanctorum. Item, Allegoriae quaedam, ex utroque Testamento excerptae, una cu

발행: 1529년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

B. Is IDO s DE NA Ti. qui sat . Nam &cu dicitur in Genesi, In principio secit Deus coelum & terram, & spiritus Domini ferebatur super aquas. Christi

ibi in ,Domini, cabulo, pater intelligitur.in principio filius agnoscitur, qui dicit, In capite libri scriptum est de me, ut faciam uoluntatem tuam, quia dixit Dcus, A fecit Deus. In eo uero . qui super serebatur aquis, Spiritussanctus significatur . Nam 5ecu ibi dicit Deus. Faciamus nominem ad imagine Asmilitudinem suam, per pluralitatem personarum, patuis significatio

Trinitatis est. Ibi tamen & unitatem Deitatis ostenderet, & con festim admona, dicens, Fecit Deus hominem ad imaginem Asunditudinem suam. Et cum dicit idem Deus, Ecce, Adam factus est quasi unus ex nobis. Ipsa pluralitas perhnarum, Tri nitatis demonstrat mysterium. Cuius Τrinitatis sacramentum N Aggaeus Propheta ita aperuit ex persona Domini, dicens, Spiritus meus erit in medio uestri. Ecce Deus qui loquitur, ecce spiritus eius. Post haec de tertia persona,ides de filio,ita subiecit. Quia, ecce ego commovebo coelum εἰ terram, & ueniet des, cratus cunctis gentibus. In Esaia quoq; sub propria cuil persona, di stinctio Trinitatis, dicente eode filio, ita ostenditur, Ego primus

ego nouissimus: manus quoq; mea fundauit terram, & dextera mea mensa est coelos. Noα principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequαm fieret, ibi eram. Et consequenter adiecit. Et nunc Dominus Deus misit me, & spiritus eius. Ecce duae per sonae.Dominus & Spiritus eius qui mittunt: & tertia persona eiusdem Domini, qui mittitur. Item alibi per eundem Prophetam. Trinitatis sic demonstratur significatia, Ecce, inquit,puer meus,

suscipiam eum: dilectus meus, coplacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum. Pater filium dilectiam puerit uocat, super quem dedit spiritum suu . De quo Dominus Icsus Christus propria pe ira testatur, Spiritus Domini super me. Alio quod loco idem Esaias, totam Trinitate in digitorum numerii

comprehcndeus. ωpraedicat, dicens, Quis mensus est pugillo

aquas.

12쪽

aquas coelum palmo quis ponderauite quis appendit tribus di γ

gitis molam terra: c In tribus quippe digitis Propheta, trinam divinae Omnipotentiae aequalitatem, sub quadam mysterii lance ubrauit, & parilitate uirtutis, cooperationem potentiae, &unita tem substantiae: quae una,eademi in Trinitate est, in tribus digitis declarauit. Cuius Trinitatis mysterili alias se cognouisse testatur idem Propheta dicendo, Vidi Dominum sedentem super si

lium excelsum de eleuatu. Quem ut trinum inpersonis ostende ret, & unum in diuinitate mori straret, sequenter ait, Et duabus alis uolabant, & clamabant alter ad aliou, &dicebat, Sanctus. Sanctus, Sanctus Dominus exercituu . plena est omnis terra glo/Iiacius. Ecce, trinam sanctificationcm sub una consessione, coelinis persultat exercitus : unam gloriam Trinitatis, Seraphim trim rcpetitiCne proclamant. Na, quid ter sanctus indicat, nisi eius Mni trinae Cmnipotentiae gloria demonstrata est e in Deitate trium personarum significatio. Non aurem sicut tres personae.

ita & tres Dii credendi sunt, sed in eis personis, una diuinitas praedicanda est, secundum Mosi sententiam, dicentis, Audi Istael. Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et iterum, Ego sum Deus .&praeter me, non cst alius.

set .via Christus cum patre genitus est. Cap.V.

Ed contra,hic obiicit perniciosa Iudaeorum perfidia, dicens. Si pater Deus est filius Deus est, ergo duo sunt, & non est unus Deus . Proinde, audiant Esaiam uera peIsonam uocantem Deum. & dicente, Tu es Deus, & in te est Deus. In eo enim dum dicit, Tu es Deus, paucin incndit: in eo uero quod subiecit, in te est Deus. filium Mesarauit. Sed tamen ut eundcm patrem &fiγlium, unum Deum ostenderet, subiecit, Non est abs te Deus, uere tu es Deus absconditus, Deus Ista I. Alias quiny unitum nomepatris A filii comprobatur, ipso patre , atq; Legislatore Mose dicente, Attende illi, εἰ ne inobediens suciis ei, est enim nomen meum in illo.

Q Quia christus filius Dei Dcus,licino factus est. Cap.V L

13쪽

HVc usq; mysterium coelestis natiuitatis in Christo, vis .

nificantiam diminae Trinitati ostendimus, dehinc Scripturae authoritate, eundem filium Dei, natum in carne, monstre mus. Manifestantes primum, quia idem filius Dei, propter nostram salutem incarnatus, & homo factus est. Sic enim de eo pradicat Esaias, Paruulus, inquit, natus est nobis , filius da tus est nobis, & sinus est principatus eius super humeros eius. de uocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, Deus sortis. pater futuri seculi, princeps pacis: multiplicabitur eius imperium , & pacis eius non erit ianis. Paruulus enim Christus, quia homo , A natus nobis, non sibi. Quod enim homo fa ctus est, nobis proficit, &ideo nobis natus est. Filius autem da. tus est nobis: cuius, nisi Dei filius e Principatus super humeros eius: siue, quia crucem propriis humeris ipse portauit: sive . quia titulum regni super humeros & caput eius, Pilatus scripsiti Erubescant itaq; impii Iudaei, & agnoscant inuocare Christu filiu Dei natum, & per adsumptionem corporis paruulum factuns: de quo David ait, Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Ideo, quia dum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam sciui accipiens. Ad quem, cum pater in Psalmis, de illa aeterna natiuitate due γIet, Ex utero ante Luciferum genui te. Rursum futuram eius incarnationem item ostendens subiecit, dicens, Et quasi de uulua orietur tibi ros adulescentiae tuae. Hanc corporationem filii

Dei, dc Spiritustinctus in Psalmis, ita praenunciauit, dicens, ad Sion autem dicitur. Et uir natus est in ea, & ipse landauit eam excelsus. Ecce . qui nascitur in Sion, &qui in ipsa ciuita λte factus est humilimus, ipse est qui fundauit eam excelsus. Et

quia idem est DOMINVS, sequitur, DOMINUS numerauit scribens populis, iste natus est ibi. Quis est iste uir, scilicet. N excelsus &D'OMIN VS. Vir, quia homo factus: excelsus,

quia eum fuerast cocti ec anaeli suscipiunt: D O MIN V S, quia

' cunctat

14쪽

' vir A TE DOMlNI. iunctae, cogi, terrae , creaturae illi deseruiunt. Veri quoties ii dinici Christi omnem hanc prophetiam natiuitatis eius audiunt, conclusi dum non habeant quod proponant, argumentantur, dicentes, Nec dum uenisse Christum, de quo haec omnia ora Prophetarum praesagia cecinerunt, Quaeramus ergo tempus nati uitatis Christi: utrum iam aduenerit, an uenturus adhuc expectetur. In Danihelo igitur tempus aduentus eius certissime ostenditur, & anni enumerantur, &manifesta signa eius pronunciantur. Et post aduentum eius & mortem, futura Iudaeorum excidia, ibi certissime manifestantur. Sic enim ad eum ange lus, Danihel, aduerte sermonem, & intellige uisionem, Se ptuaginta hebdomada adbreuiatae sunt super populum tuum. S super urbem sanctam tuam, ut consummetur praeuaricatio, 5 finem accipiat peccatum, R deleantur iniquitates, de adduca/tur iustitia sempiterna, R impleatur uisio & Prophetiae, εἰ unguatur Sanctussanctorum. Quae scilicet septuaginta hebdomadae, si t pore Danihelis enumerentur, proculdubio Sanctussanctorum, DOMINUS I HESVS Christus, olim uenisse cognoscitur. Hebdomadae namque in sacris eloquiis, seplcm an rati terminantur, dicente D O MIN O ad Mosen, Numerabis cihi septem hebdomadas annoru, id est, septies septem, qui simul in faciunt annos quadraginta novem . A tempore itaque Danihe iis Prophetae, usque ad prasens tempus, plusquάm centum quadraginta hebdomadae adnumerantur. Ideoque iam uenit Christus, quem adnunciabit sermo propheticus. Post septuaginta enim hebdomadas, natus & passius ostenditur Christus. Et cis uitatem Hierusalem in exterminatione fuisse.& sacrificium unctionemo cessare. Sic enim subiecit idem Propheta, Et occidetur Christus ,&ciuitatem&Sanctuarium dissipabit populus cu duce uenturo A finis eius uastitas, 5c post finem belli,statuta desolatio. Post passionem igitur Christi, uenit Titus, 3c dcbcllauit Iudax y, εἰ destruxit urbem de temptu, δἰ cessauerunt libamina 8c sacrificia,

15쪽

B. I si Do R vs DE NATt, quae ultra illuc celabrari non potuerunt: ut impleretur quod sit rat antea a Propheta praedictum. Sed duritia cordis Iudaici, quia

ipsi Christum intercinerunt, inde cum adhuc uenisse Ino credunt. Probauimus Dominum nostrum Iesum Christum secundum carnem iam natu fuisse. Sed adiecit incredulus, Cur in carne uenite Audi ergo caussam, Deus cum hominem fecisset, summa bearitudine praeditum , & diuinae imaginis decore ornatum, po suileu in paradiso, ut esset Deo subjectus, &caeterit creaturis fraelatus: ille autem rebclli; effectus, contempta diuinitate, interdictum uiolauit praeceptum, quem proiectum ob superbiam, Deus non occidit, scd cxissem paradiso secit. Expectans, ut per poenitectam reparari possit ad ueniam: A cu ille no reuocaretur ad uiam uirtutis, dedit legem per Mosen, ut uel per ipsam reuerteretur ad amorem Dei, εἰ operationem iustitiae. Sed cum nec hanc quide .cotumax dc incredulus custodirct, uenit tandem filius Dei , Acorpus humanu adsumpsit: ut du uideretur, crederetur: omissisl nudis daemonu simulacris, reconciliaretur gratiae conditoris. Haec est caussa natiuitam Christi, que Iudaei,&si patiantur natu, scandalizantur tamen crucifixum & mortuum, non intelligentes,

quia sicut propter redemptione mussi uoluit nasci, ita & pati oportuit: cuius passionem & mortem, in suo loco scripturarum testi

monio adprobabitnus. Hinc uero sequamur debitum ordincia dc cuius demonstrata est post gloriam deitatis humana natiuitas, demonstretur genus 5c patria.

Pae De ineffabili nomineIesu. Cap . VII.

Rima enim adpellatio nominis Iesu , inuenitur in figura Domini nostri Iesu Christi antea praedicata. Nam Iosue quida,qui Naue filius nominabatur,1 Mose Iesus cognominabatur: hic enim post obitum Mosi, dux effectus, principatum obtinuit, εἰ terram promissionis haereditate distribuit. Mutatio nominis

quid significabat, nisi quia desuncto Mose, id est, defuncta lege, εἰ legali praecepto cessante, dux nobis Dominus Iesus Christusent futurus, Pa nos Per Iozdanis Euenta, id est, Per gratuam ba Pygmi

16쪽

ismi sanctificatos,&omnibus uitiorum generibus expulsis, ueclangelorum malorum hostibus effugatis, perduceret ad terram repromissionis, melle & Iacte manante, id est, uitae arternar pos, scisionem, qua nihil dulcius. Ideo enim uir ille, huius sacrameli imaginem suscepit, ut Iesus nominaretur, ad significandum illum uena Iesum, de quo inPsalmis seriptu est, Venite exultemus in Domino, iubilemus Deo salutari Iesu patre nostro. Vbi ostenaitur, Dominii en Iesum. De quo & alibi in Psalmis, Quia placet sibi Dominus in populo suo, R exaltavit mansuetos in Iesu. Hoc enim in Hebraeo sic habetur scriptum. C Quod autem ex semine Abrahae, futurus esset Dominus noster Iesus Christus. Cap. VIII. Enesiis ostendit, dicente Abraham ad puerum suum, Pone

manum sub femore meo,&iura per Deum coeli. Quo ucebo, Christum Dominum ccesi, de genere suo testabatur in carne esse uenturum . Pcr femur enim genus intelligitur. Significa batur enim de semine Abrahae, faturum in carne Dominum

cccli. De quo semine, per Esaiam facta fuerat α Domino repro miro, In semine, inquit, tuo, benedicentur omnes gentes, id est, in Christo. De quo Psalmista est, Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. De hoc se inmine 5c per eundem Esaiam, vox Domini loquitur, Educam, inquit, de Iacob semen, &de Iuda possidentem montes meos. De

quo alibi idem Propheta, Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma sui semus, & quasi Gomorrha similes facti essicina Et quia de tribu Iuda secundum carnem,

imus expectandus esset. Cap . IX.

Acin Patriarcha significat, dicens. Non deficiet princeps ex Iuda, nec dux de senioribus eius, donec ueniat qui mittendus est, & ipse erit expectatioGentium. Certum est enim, usi ad Ortum Christi, non defuisse principes populi Iudaeorum ex genere Iuda, nec ducta de semoribus eius, uis ad Hciotam alieniona

17쪽

B. Is I D OR vs D E NATI. regem, qui per ambitionem, regni inrepseratpotestatem Sta tim enim in hoc factu est, &defecit dux ex semine Iudae, aduenit ille, qui mittendus erat, quem Gentes A populi expectabant. Iudaei autem peruicalia impudicae frontis dicunt: nondum esse id

tempus expletum, mentientes: nescio quem regem ex genere Iudae, in extremis orientis partibus regnum tenere. Nec atten

dunt mente caecati simulationis suae mendacium detegi: quia . iam sicut nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium ita nullus rex. nullus sacerdos remansit Iudaeis. Ness enim mendax esse potest Oseas Propheta, qui dicit, Sedcbunt filii Israel si μne rege, sine principe, sine lac ficio, sine altare, sine sacerdo tio, sine manifestationibus: quae omnia, quis non uideat nunc in ipsis esse completa

G Quia Christus de stirpe David E'- VFςst. Cap. X.

Cce,ex qua tribu nasciturus esset Christiis, docemur. Ex Dauid autem stirpe secundum carnem futurus esset, per Spiri/tumsanctum ita praenunciatus est in Psalmis, Iuravit DOMI N US Dauid ueritatem, & non si ustrabitur eam. Dc fructu uentris tui, ponam super sedem meam. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar, semen eius in aeternum manebit, & thronus eius sicut sol in conspectu meo, & sicut luna persecta, in aeternum manebit,&testis in coelo fidelis. Item in Iibro Paralipomenon, Et factum est uerbum DOMINI ad Nathan, dicens, Vade.

R dic seruo meo David , Haec dicit DOMINUS. adnuncio ubi, quod aedificaturus sit tibi domum DOMINUS, cunq; impleberis dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te. quod erit de filiis tuis, S stabiliam regnum eius, ipse aedificabit mihi domum, & firmabo solium eius uso in aeternum. Ego ero ei in patrem, & ipse erit mihi in filium. Et misericordi μam meam non austram ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te sint Et statuam eum in domo mea, & in regno meo, usi in sempiternum, A thronus eius erit firmissimus in perpetuum. Hax Omnia

18쪽

vir A TE DOMINI.

quisquis in Salomone putat suisse impleta, multii errare is detur. Nam qualiter in Salomone intelligendum est quod dictum est, Postquάm dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuu post te, quod erit de filiis tuis, & stabilii regnii illius. Nunquid de illo

Salomone creditur en prophetatu: Minime. illa emia patre suo uiuente, coepit regriare. Nam hic dicitur, Quia cum complati fuerint dies uitae liue, & dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum. Ex quo inrelligitur, alius esse promissus, qui minante morrem David, sed post mortem eius pronunciatus fuerat suscitandus, qui aedilicaret domum DOM INI: non de patietibus manufactis, sed de lapidibus uiuis &preciosis, id est, sanctis δἰ fidelibus. Nam & illud quod subiecit, Fidelis erit domus eius ,& regnum eius usi in senap iternum coram me. Attendat & ad inspiciat quisqv m, non de Salomone esse pronunciatu, Salomo nquippe domum plenam fuisse mulieribus alienigenis colenti bus Idola, de ipse ab cis rex Idololatriae seductus atl deiectus: quidum bonus fuit set in initio, malos exitus habuit. Ergo, quis est

iste, cuius donau; est fidelis in perpetuit, & qui post mortem Da uid promittitur suscitandus Ille utiq; est, de quo ipse David exae stuans clamat, dicens in Psalmo octoaesim ctauo, Tu uero dis disti Christum tuum. Non est ergo ille Salomon, sed nec iste

David, sed dilatus est Christus. Ecce apparuerunt promissiodes praedictae, non in Salomone, sed in Christo Domino nostro, qui ex David genere ortus est. fuisse complatas. De quo ipse per Hieremiam D O MIN V S dicit, Et sus itabo David germen iustum,

εἰ regnabit rex, &sapiens erit, & saciet iudicium δι iustitiam in terra. In diebus illis, siluabitur Iuda, de IsracI habitabit confidenter: δἰ hoc est nomen, quod uocabunt eum D O MIN U S iustus noster . Adhuc idem Esaias de Christo, quia ex semine Dauid natus est secundu carnem, in consequentibus,dicit, In die illa, radix Iesse, qui stat in signum populorii, ipsum Gentes deprecabuntur, Serit sepulchrum eius gloriosum. In signum populoru stat radix

Iesse , quando Guistus signaculum crucis exerimit in frontibus

19쪽

B. Is I D o R vs.DE N ATDeorum. Ipsum Gentes deprecabuntur, quod iam hoc cerritur

fuisse completum. Sepulchrum autem eius, in tantum est glo riosum, ut excepto quod redempti pcr morte eius gloriam ei exhibemus, etiam locus ipse corruscans miraculis gloriae suae caussa. ad se omne cotrahat mundit. Hic Iocus in Hebraeo sic habet, Et erit requies cius gloriosa: utit, quia mortem,cam eius non uidit corruptionem, secundum Psalmi sententiant, Quiano derelicta est anima eius in inferno': nec dabis sanctum tuum uidere cor xuptionem. Iste est, qui per Nathan ex semine David promitti tur, qui etiam & per Esaiam Prophetam ita pronunciatur, Egredietur, inquit uirga de radice Iesse, εἰ flos de radice eius ascendet. Haec uirga de radice Iesse, uirgo est Maria , de David radice exor ea, quae genuit florem, Dominum Saluatorem. De quo etiam sequitur, Et requiescit super eum spiritus Domini, spiritus sapien/tiae & intellcctus, spiritus consilii & fortitudinis, spiritus scientiaria pictatis, repleuit eum spiritus timoris Domini. Ideo autem tanta dona spiritus super eum praedicantur, quia in eo non ad men suram spiritus inhabitat sanctus, sicut in nobis, sed tota incst plavitudo diuinitatis&gratiarum. Iste est, qui non secundum uisse onem oculorum, N auditum aurium iudicat, sed est iustitia cingulum lumborum eius, & fides cinctorium renum eius. In cuius ecclesiis, habitat lupus cum agno: ille utit, qui sciebat ab ea ra

Pere praedam, dum ad eam conuertitur, quasi cum innocentibus commoretur. In cuius ovile, pardus cu hoedo accubat permixti .

scilicet, subdoli cum peccatoribus: ibi etiam uitulus de circumγcisione, I desiculi potestate, ouis depopulari ordine, simul morantur, quia in fide communis est conditio omnium.Puer aurem Paruulus minans eos, ille est util, qui se humiliavit pro nobis ut paruulus. Bos autem & lao ibi comedent paleas, quia princi pes cum subiectis plebibus communem habent doctrinam. Delectatur quoq; infans ab ubere super foramine aspidis, dum Cen res, quae solebant uenena aliquando praedicare: conuersi, etiam

Paruuli Christisdem delectantiu audite. Caverna enim Reguli.

20쪽

v i DA T E DOMI N I. corda sunt infidelium ,in quibus ille serpens tortuosus requieschat. quem ablactatus comprehensum, exinde captiuum traxit, ut in monte sancto eius, quod est ecclesia, non noceret. Iam uero,

quia ore prophetico, de Moab nascenti Christo, perhibetur resti inonium . Idem Esaias testatur. Ponam enim super his , qui sugerint de Moab leonem & reliquis terrae, emitte agnum dominatorem terrae, de petra destri , ad montem filiae Sion. De hac enim gente Moabitarum, egressus est agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, qui dominatur in orbem terrarum. Petra autem deserti, Ruth significat, quae destituta morte mariti, de Booz genuit Obeth: & de Obella, Iesse: S de Iesse, David: & de Dauid stirpe, natus est Christus. Montem autem filiae Sion, aut historial rer, ipsam urbem Hierosolymam dicit, aut iuxta tropologiam, ecclesiam in specula. id est, in uirtutum sublimitate locatam. L Quia Christus de uirgine, sine uirili

Actenus de nomine S gae & genere Domini nostri HI EAS V Christi, Testamenti ueteris, fidem praestrinximus ..Dehinc generatione eius, secundum carnem, de uirgine, ostendamus. Esaias enim Sanctospiritu plenus, suturae incarnationis filii Dei, sic praenunciat sacramentum, sic enim dicit: & adiecit Loquitur ad Achaz Dominus, dices, Pete tibi signua Domino Deo tuo, in prosundum inseriai, siue in excelsum supra. Et subieicit, Audite itaq; domus David: id est, genus David. Nam bene ad domum David loquinatur, id est, ad stirpem regiam, de qua descendit Matia: & adiecit, Propter hoc dabit uobis Dominus ipse signum, Ecce uirgo in utero concipiet, & pariet filium, &u cabitur nomen eius Emanuel, quod est interpretatum, nobisi una Deus. Quia ergo ille, quem in utero uirgo concepit & peperjtὼ nobiseu Deus uocatur. Dcus ital in utero uirginis conceptus, natuis cognoscitur. Erubescantitat Iudaei increduli,&Christi gratiae, sua colla submittant. Ecce enim, quem uirgo peperit, nobiscum inus appellatur. Quo loco arguine tant Iuni, quodin

SEARCH

MENU NAVIGATION