B. Isidori episcopi, ... De natiuitate Domini, passione, & resurrectione, regno atque iuditio, libri duo. Eiusdem tractatulus, de uita & obitu quorundam utriusque Testamenti sanctorum. Item, Allegoriae quaedam, ex utroque Testamento excerptae, una cu

발행: 1529년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

B. is ino Rus DE PAS. peccatis fuisse. Item Sapientiae liber dicit, Dixerunt Inter se ImPji, comprehendamus iustum, quia inutilis est nobis, & contrarius est operibus nostris: promittit scientiam Dei se habere, Iium Dei se nominat. Et infra, Si enim est uerus filius Dei, suscipiet illum, & liberabit eum de manu contrariorum. Et infra, Vt sciamus reuerentiam illius. probemus patientiam ipsius, morte turpissima condemnemus eum, id est, affixionc crucis. - CQuia iudicandus erat. Cap. XXV.C Lamat David, sub figura populi peccantis in Deum, Tibi

soli peccaui, & malum coram te seci, ut iustificeris in scinionibus tuis, & uincas cum iudicaris . Venies enim Christus incorpore, tanquαm se reum constituit, & iudex hominum, hominibus ad iudicandum se praebuit, sici mitis N patiens, dum iudi catus est, uicit, quia nihil in eo dignum quod iudicaretur popu/lus persecutor inuenit. Unde& Propheta aduentum iudicii eius adnunciam, sic comminatur contra eundem populum, dicens. Audite quae Dominus loquitur: Surge, & contende iudicio aduersus montes, & audiant colles uocem tuam. Audiant montes iudicium Domini, & lauia fundamenta terrae, quia iudiciu Domini 'cum populo suo, &cum Israel diiudicabitur, dices, Popule meus quid feci tibi, & quid molestus sui tibi, responde mihi. quia eduxi te de terra aegypti , R de domo seruientium liberauite, & misi

ante faciem tua Mosen, & Aaron & Mariam. Vbi ostendit bene ficia, & praestita Domini in populum suum Et contra haec aduersus eum mala eorum, & quid iuxta hic eidc populo uenturum sit,

deinde subiungit, Audite tribus, quis approbauit illud: adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis. T Quia fessis testibus accusandus erat. Cap. XXVI. D Eroseae Prophetam idem Dominus sic dicit, Uae, inquit, L eis, quoniam recesserunt α me. uastabuntur, quia praeuaricati sunt in me: ego redemi eos, & ipsi locuti sunt contra me mendacia: R ego erudiui eos, & conlartaui brachia eortura, & ipsi in me caeitauerunt malitiam, reuersi sunt, ut essent abso iugo, facti sunt

32쪽

si o N E DOMINI. sti sunt, quasi arcus dolosus. Et Zacharias, si inualuerunt si per me uerba uestra. dicit Dominus, εἰ dixistis, quid locuti sa mus contra te. Et in Psalmis dicit, Insurrexerunt in me testes iniqui , ct mentita est iniquitas sibi. Et Esaias de Iuda dicit, Testis Lusus no est impunitus, pro eo quod uendidit pro argento iustu.

T Quia clamauerunt Pilato, ut auci

Er Hieremia Christus de synagoga praedixerat, dicens, Reliqui domu mea, facta est mihi haereditas mea, quasi leo in sylva, dedit contra me uocem suam, blasphemans utiq; & dicens. Crucifige .crucifige. Et alibi ipse dicit. Super quem aperuistis os

uestrum, εἰ aduersus quem laxastis linguas uestras. Et Esaias, Ruit, inquit. Hierusalam, εἱ Iudas concidit, quia linguae eorum. contra Dominum. Item ipse. Expectaui ut facerent iudicium. fecerunt autem iniquitatem, A non iustitiam, sed clamorem. T Quia etiam posteritatem suam dana

Ani quia peccantes Iudaei etiam in Christo posteritatem suam clamauerunt, dicentes, Sanguis huius super nos. dc super filios nostros. Olim cum obiurgatione Esaias illis praedixerat, dicens, Semen pessimum praeparate filios uestros occisioni, In iniquitate patrum uestrorum. Venientibus enim in I uda amCentibus, propter scelera patrit,etia filii trucidati sunt. Sub quorum persona de Hieremias interitum eorum ira deplorat, dicens. Patres nostri peccauerunt, de non sunt, nos autem iniquitates eorum exoluimus. Item Hieremias, Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus, ει tenentes Iegem, nescierunt me. dc pastores praeuarica ti sunt in me. Propterea adhuc iudicio colendam ibiscit, ait Dominu . 8d cum filiis uestris disponam. Item ipse, Quare ergo est factu; in praedam e Super eum rugierum leones, 5 dede rurit uocem sua, posuerunt terram eius in solitudinem, de ciuitates eius exustae sunt, εἰ non est qui habitet in eis.

D Quia flagellatus est, εἰ psmarum sustinuit ictus. Cap. XXIX D s

33쪽

xillam meam, satiati sunt poenis meis. Et in Psalmis ipse di/cit, Ego ad flagella paratus sum. Et iterum. Congregata sunt in me flagella, & ignoraui. Similiter & per Esaiam, Non sum, inquit, contumax, net contradico, corpus meum dedi percutientibus. & genas meas uellentibus : faciem meam non auerti ab increpantibus & conspuentibus. Et per Hieremiam dicit. Posui scapulas meas ad flagella, & maxillas meas ad palmas. Item de ipso idem Hieremias, Dabit . inquit, percutienti se maxillam, satura hitur opprobriis. T Quia arundine caput eius percus,

T sustinet patienter. Esaias praedixerat, dicens. Arundi

nem quassatam non conteret.

Ei Qui spini coronatus est. Cap. XXXI.

T spinea quia corona capiti eius imposita est, scribitur hoe in Canticis Canticorum, ex persena patris de contumeliis Hil,lniquitatem Hierusalem mirantis ait dicentis, Exite & uidete filiae Hierusalam regem in corona. qua coronauit eum mater eius, id est, coronam spineam, quam capiti eius imposuit Syria toga. Sed per Hieremiam idem filius sic dicit , Spinis peccatorii suorum circundedit me popuIus hic. Et apud Esaiam, Plantauit.

inquit, uineam electam, ti expectauit ut faceret uuas. Fecit autespinas, utit, quia degeneraris α. Patriarcharum Buctu: non fructus iustitiae, sed spinas mortis. & crucis suo attulit creatori.

N a Quia ueste coccinea indutiis est. Cap. XXXII.

Ani quod milites inludentes, ueste coccinea induerunt eo. Praenunciauit hoc Esaias Propheta, dicens. Quis est iste. qui uenitde Edom, tinctis uestibus de Bosta: quare rubrum est . . uestimentum tuum, tanquαm calcantium in torculari e At ille respondens, Torcular, inquit, calcaui solus. Calcare enim torcularisum se dixit, quia selus propter mundi peccatum, passione. suscepit, solusu delicta omnium sanguine suo Iauit.

34쪽

et Quia dum pateretur, tacuit . .

Ain quia dum pareretur, tacuisse scribitur. Hoc Propheta rum uoces testantur. Esaias enim sic de illo ait, Tanquatit ouis ad occisionem ductus est, & sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum. Hic enim in passione Pilato interrogariti, nihil locutus est, sed in humilitate iudicium eius sublatum est. De quo &ipse alibi, Non clamabit,nel audiet quis in plateis uocem eius. Item idem Christus per eundem Prophetam, Donii nus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, ceu pus meum dedi percutientibus. Et ipse sibi, Tacui, silui, nut , quid semper tacebo c Primo enim tacuit ut iudicaretur, quando sicut agnus cora tondente se, suit sine uoce, nec aperuit os suum, , suamq; compescuit potestatem. In nouissimo autem, sic de eo scribitur, Deus maniscite ueniet, Deus noster, & non silebiti Tacit enim ut iudicaretur,quando uenit occultus. NequaquM autem in ebit ut iudicet, quando uenerit manifestus. εἄQuia crucem suamipse portauit. . . '

Salas praedixit, Puer natus est nobis, filius datus est nobis,& factus est principatus eius super humeros eius. Quis enim regum potestatis insignia in humero portat, & non aut in capite coronam, aut aliqua propria: uestis ornamenta e Scd solus rex seculorum Christus, gloriam potestatis suae & sublimitatis in hu μmeris extulit. Quod etia in Isaac figurauit, qui cum a patre hostia duceretur, ligna ipse sibi portauit, Christi eximiam tunc praesi gurans passionem, lignum passionis suae gestantis. T via ligno crucis suspensus est, a

Ieremias Propheta ex persena Christi praedixerat, dicens. Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad uictimam, Mnon cognoui, quia later me cogitaueiunt consilia. dicente ,

35쪽

B. Is Ino Rus p A s. Mittamus lignum in panc eius, de eradamus eum de terra uiuentium. Haec enim, qua passiarus erat Dominus a Iudaeis, quasisi i in facta suisscnt, Propheta commendat. Nam, cui est Iagnum in pane missum, nisi Christi adfixo carnis in ligno r Panc enim .

corpus eius agnoscimus. Lignum in pane esse. fides nostra, crucem agnoscit in corpore : quia uita corporis sui, panis est. Scriptuest enim, Et erit uita tua pendens ante oculos tuos, & timebis die ac nocte, & non credebis uitae tuae. Sed in Psalmis itet una: quia extendit manus suas in cruce. sic dicit, Eleuatio manuum mea riun sacrificium uespertimini. Sive quod uentcnte quasi mundi uespera, siue quod declinante iam sole ad uesperem, Dona nusin cruce animam posuit, eleuans manus suas in eundem crucis lignum, at offerens seipsum Deo pro nobis sacrifitium, ut periliud sacrificium, delerentur peccata nostra. Apud Esaiam quin de crucis eius praedicatione, ita scribitur. Et erit principatus eius super humeros eius,id est,uexillum suae crucis, quod suis protulit humeris: iuxta uaticiniu Dauid Prophetae, qui dicit, Dominus regnauit c ligno. Abacuc quoq; passionem crucis Christi ita praenunciauit, dicens, Cornua in manibus eius sunt. Quod, quid est aliud, nisi trophaeum crucis. Item, ipse de ascensione crucis .in qua exaltatus est, C mnia traxit ad seipsum, ita dicit, Dominus Drtitudo inca, constitua redes meos in consummatione iuret

excelsa ina rici me , ut uincam in claritate eius.

T Quia crucifixus est. N manus eius, ac redes, vi uis adfixi sunt. Cap. XXXVI.

I Et David ipse loquitur, dicens, Foderunt manus meas &

pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea, ipsi uero cos, derauerunt&cospexerunt me. Quibus itaq; uerbis in cruce corpus significat extentum, manibus pedibus conlixis, dcclauorurransverberatione constitas. Quod David passus non est, qui sine ulla corpori; passione legitur in pace quieuere: sed hoc de Christi praedictum est passione, qui α populo I udaeorum, clauis in tigno confixus est. Manus enim & pedes non confodiuntur . nisi cius

qui in ligno

36쪽

qui in ligno suspenditur. Item in Canticis Canticorum, Manu meae distillaueruntiris ha,& disti mei pleni myrrha. Quod sphcialiter dixit, propter fixaras clauorum, & per malitiam, qua crucifigaeus erat. Ita eni praemisit ide de semetiris Dominus .dices. Si adfiget, inquit, homo Deum, quia uos configitis me. Et dixistis,in quo configimus te e Et subiecit Deus post haec illis, Me uos configitis gens tota: quod pertinet ad mysterium Dominicae passionis, in qua Iudaei Christiam crucifixerunt, quando sceleratis manus iniecerunt in eum. Quod etiam per Zachariam iterum Dcus memorat, dicens, Et adspicient ad me quem cofixerunt, MPlangentesi planctu, quasi super unigenitu,&dolebunt super euutdeseri solet in morte primogeniti. Hoc enim factum deprehendimus in HIE S V,quem confixerunt Iudas in cruce, quem &dolebunt a se crucifixum in iudicii die. ciuit uiderint cum in Patris .

ac sta maiestate regnantem. et Quia inter duos latrones crucifixus est .

Am quod inter duos latrones crucifigendus esset, longe ante per Esaiam praedicatum est, Et inter iniquos deputatus est. Et Abacuc Propheta, In medio, inquit, duorum animalium, cognosceris, id est, inter medios duorum latronum. C Quia diuisa sunt uestimenta eius.

Ost crucis sententiam, sequitur rerum diuisio, & sors super uestem, quam per David idem Dominus ante praedixerat. dicens, Diviserunt sibi uestimenta mea, & super uestem meam miserunt sortem. Quae prophetia, quemadmodum sit expleta, Euangelica narrat historia. Nam dum uestimenta alia α militiinhus fuissent diuisa, pro tunica autem dicunt, Non scindamus ea. sed mittam' sorte cuius sit. Erat eni tunica omni parte contexta.

a z Quia selle S aceto potatus est. Cap. XXXIX.

Vod autem pendenti in cruce, acetum cum seste mixtum

dederUt, hoc iam suerat in Psalmis praedictu a Domino,

37쪽

Dederunt in estis measci,& in siti mea potauertit me aceto Quod quidem A alias ad Hierusalem ipse sic proclamat. Ego te plantaui uineam electam, quomodo facta es in amaritudinem uitis alienae. Deus enim bonam plantaverat uineam, hoc est, Iuda: Mi um gentem: illa uero uitio suo deprauata, conditorem amaritudine potauit. Pio quo oc Moses, Uua. inquit, eorum uua fellis. ta botrus amaritudinis ipsis. Unde & stiperius obiurg. is eos dicit. Sic plebs fatua de non sapiens , haec Domino retribvisti. G Quia hyssopo circundederunt spongiam aceto

Am quod hyrsopo circundederut spongiam aceto plenam. in Psalmis dictum fuerat, Asperges me hyssopo, & munda hor. Vnde& in lage per hyssopi fasciculum aspergebantur agni sanguine, qui mundari uolcbant, quo significaretur per passio εnem Domini, peccata ablui mundi. S uia situlus crucis eius corruptus

Ro quo titulo dixerunt Iudaei, Noli scribere rex Iudaeorunt. Et respondit Pilatus. Quod scripsi scripsi. Iam enim in Psalmo quinquagesimosexto fuerat prophetarum, Ne corrumpas ti test inscriptione. In cuius Psalmi serie, non latu passio uel mors , sed etiam resurrectio & ascensio Domini praedicatur. C Quia in cruce pendens, patrem pro inimicisse, deprecatus est. Cap. XLII.

Salas dicit. Ipse peccata mulioram tulit, & pro transgres .ribus orauit. Et in Psumis sic, Pro eo, inquit, quod eos diligeba, aduersabantur mihi, ego aute orabam pro eis. Item Abacuc dum dixisset de eo, In medio duorum animalium cognosceeris: subiecit, Cum conturbata fuerit anima mea, in ira, misericordiae tuae memor eris. Praefigurauit enim Propheta sub hac sententia in semetipis Iudaeorum personam, qui Christium commori ira,crucifixerunt Ubi tamen ille memoratus misericordiae suae.dixit, Pata ignosce illis, quia nescimi quid faciunt.

38쪽

et Et quia non pro suis, sed pro nostris pectatis Ρ' ucifixus est. Cap. XLIII. iniquitatibus populi sui, ductus est ad mortem. &dabi

impios pro sepultura eius. Et iterum, Vulneratus est pro λpter iniquitates nostras. 3c attritus propter scelera nostra . εἰ Ii re eius sanati sumus. Et itersi, Cinnes nos quasi oves errauimus, unusquisl in uiam suam declinauit, S inminus posuit in eo insquitates omnium nostrum. Iuxta Apostolum qui dicit, quia cum peccatum non cognouisset, ipse pro nobis peccatum factus est. Quare autem pro nobis passus est, haec estcaussa.

PS Quia mortuus est. Cap. XLIIII. Ost flagella & crucem, stilis dc aceti potationem: deinde

sequitur mors eius, quam lex ipsa non siluit, dicens, Rec u hans dormiuit ut leo, & ut calicius leonis, quis suscitauit eum e Clamat etiam & eandem mortem eius εἰ sexagesmusseptimus Psalmus, Deus noster Deus salvos faciet nos, & Domini mors.

N Domini exitus. Quid apertius diceretur e Dominus enim HIE S V S , qui interpretatur Saluator, ipse est Deus noster, salvos faciens nos: quem quia oportuit nasci,&α uita exire per morrem. Ideo subiunctum est, Domini mors, & Domini exitus. Ite&per Esaiam, Tanquαm ouis ad occisione ductus est. 5c sicut agnus coram tondente se sine uoce,sic non aperuit suum. Pro peccatis populi sui ductus est ad mortem. Iudaei aute Christum, quesperant moriturum, non sperant Iesurrecturum. Ideoq; responγdeant, Quis est iste, quem Propheta adnunciat. Item apud Hie remiam sic dicit, Inebriavi animam lassam, &omnem animam esurientem saturaui. Ideo quasi de somno suscitatus sum&uidi. te somnus meus dulcis est mihi. Daniheli quoq; angelus de occisione 5c morte Christi sic loquitur, dicens, Scito 3c animaduerte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem, usi ad Christum ducem hebdomadae septem , dc hebdomadas Ixii. erunt. Et post hebdomadas lxii. occidetur Christus, 3c non erit eius populus qui eum negaturus est. Unde de ibi sequitur, CladisIudae

39쪽

B . III DOR Us DE P Asorum, quae postea completa est, εἰ ciuitarem & sanctuarium dissi γpabit populus cum duce uenturo, id est, manus eurcitus cum Vespasiano. Item in Sapientia is legitur de morte cius, Columeliis & tormentis interrogemus eum, ut sciamus reuerentia illius. N probemus patientiam ipsius, morte turpissima condemne

t- . , CQuia in passione eius,tenebrae factae

Vod uero mcdia die in passione eius tenebrae factae sunt, dilsol ipse refugit, hoc etia Dinini libri loquuntur,Amos Propheta testante. Et erit in die illa,dicit Dominus, occidetur uobis HI meridie, & tenebrescere faciam terram in die luminis. Et Hieremias, Exterrita est, inquit, quae parturit, id est, Hierusalem, dia adflicta est anima eius. Occidet ei sol cum adhuc medius dies es set, &cosusa est & maledicta, reliquias eoru in gladio dabo,quod factum est per Vespasianum.

Orro, quia non fregerunt eius crura, nisi tantum latronum iam praedictum fuerat. Os eius non comminuetis. Praece ptum enim fuerat eis celebrare pascha, in ovis similitudine. in, qua Dominicae passionis umbra praecesserat, qui tanquam ouis ad occisionem ductus est. Illa enim ligura agni, Christi passiones tali abat. 4 . C Et quia Ia extatus eius percussum est. Cap. XLVII. Ie praenunciatum est ab ipso per Iob. Confregit me, &posuit O me quasi in signum. circundedit me lanceis suis. Conuaene inuit lumbos meos, cocidit me uulnere super uulnus, id est . uulnere lanceae super uulnus clauorum. Vnde etiam & per Dauid . Super dolorem uulnerum meorum addi&runt. Sic est ab eo praenunciatum, & per Hieremiam, Tetendit arcum suum,&posuit me quasi signum ad sagittam. Misit in renibus meis filias pharcuae suae. Et iterum de B Populo, sic ait idem Dominus per P o

40쪽

phetam, Fasti sunt mihi in sagittam reciprocam. Et racharias. Viderunt in quem confixerunt, utiq; hominem quem crucifixe runt. Quo etia testimonio promissus est Christus, in ea qua crucifixus est carne uenturus. i '

Acharias dicit, Tu quoq; in sanguine testamenti mi, emisisti uinctos tuos de lacu , in quo non est aqua. Et iterum , Cum egrederetur uir ab oriente . ecce, aquae redundantes α. Iatere dextro, scilicet Christi. Item de eadem aqua, quae ex latere eius. profluit, Propheta uius sic dicit, Flumina aquae uiuentis egredientur de uentre illius, Aquae scilicet baptismatis, quae credentes uiuificant ,& quae sitientibus Iargiuntur, quando impletur quod scriptum est, Lavamini, mundi estote. S lavabis me A super ni in dealbabor.

1 C Qvia sepulturae est traditus. Cap. XLIX.

N Psalmis dicitur, Collocauerunt me in obscuris, sicut mortuos secaei. Quasi diceret, sicut hominis, utit quia ipse Deus, at . Item Esaias. Erit Dominus nominatus in signum aeternu, quod non auferetur. N erit sepulchrum eius gloriosum. Et alibi. Dabo impios pro sepultura ejus, &diuites pro morte eius. JG Quia lapis Hostium monumenti positus est. Cap. L. Ostquam sepultus est, lapis ad ostili monumenti ad situs est. Per Hieremiam item idem ait, Lapsa est in lacu mea ui. ra, & posuerunt Iapidem super me. Et iterum, Conclusit uias meas lapidibus quadris, circumaedificavit aduersum me, ut non. egrediar. sa Quia in infernum descendit. Cap. LI. . . Ic idem Dominua in Ecclesiastico dicit, Penetra omne; in .seriores partes terrae, & inspicia omnes dormientes, & inliseminabo sperantes in Deum. Item in Psalmis, Vita mea in iis .ferno adpropinquabit: aestimatiis sum cum descendentibus in lacum. Factus sum licuthomo sine adiurotio,inter mortuos liber.

SEARCH

MENU NAVIGATION