De collegiis scenicorum artificum apud graecos

발행: 1873년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

addicia est, sed omnes urbes imperii invisit, περιπολιστικαὶ Quod haud immerito adjici monstrant tituli in re gionibus maxime diversis inventi hinc Pessinunte, Thy tirae, Aphrodisiade, illinc Athenis et Nemausi. Similis suit, his temporibus, athletarum ratio qui ex

toto orbe terrarum in unam sodalitatem sese congrega verunt. Haec quoque patrocinio Herculis et imperatorum se sacram praedicat; simili titulorum astu et congestarum victoriarum commemoratione gaudeti 1 . Quin etiam sese aliquando consociaSse ambae Sodalitates, propter rationum similitudinem et ludorum communionem, videntur certe in tituli Anerrani fragmento, quod descripsit G. Permi, idem sui patronus aut magistratus xysticae et

Haud parvum incrementum attuli uirorumque rebus imperatorum patrocinium. Vetus fuit sane mos artifficum regibus Pergamenis Eg7ptiisque decretis honoribus divinis, assentandi imperatoribus etiam vivis dei nomen deserre, maxime usitata in Asia Graeciaque adulatio. Non temere tamen, nec, nisi annuente principe, licuit imperatorium nomen collegio praescribi, maximumque habitum iis temporibus hoc beneficium. Ceterum, quam benevolo fuerint animo erga hujusmodi sodalitates et Hadrianus et ceteri deinde principes, aestimare est ex epistolis quas ipse et Antoninus ad frnodum athletarum

scripserunt 3

Ιn administrandis rebus suis, eadem sere ratione qua priori aetate, usi sunt scenici Solennis forma decretorum et serme, ut in civitatibus, concepta Exemplum asseram monumenti quod consulum nominibus, anno 127 assignandum est a Decretum Sacrae Srnodi Placuit sacraest Corpus insciti gr. 5906-59 3. 2 Exploration archsiologique de la Galatie, ns 21. 3 Corpus inser gr. 5906 et 5907.

112쪽

synodo eorum qui ex toto orbe terrarum circa Bacchum et Imperatorem Traianum, Caesaris divi r an Parthici filium, divi Nervae nepotem, Hadrianum Caesarem, u-guStum, novum Bacchum, sunt, artificum et eorum ST-nagonistarum: retulit Τheophrastus, Euphori filius, Τryphon comoedus, Laodicensis; rogavit sententias Eutrches, Eutychis filius, comoedus, Asianices, Hierapolita η Sequitur prolixa laudatio C. Julii Longiani tragici poetae cum decretis honoribus in sine designantur duo cossegii magistratus agonotheta et scriba l). Simili forma conceptum aliud decretum in honorem Ianuarii Liciniani Galatarchae Cujus particulam, propter majorem titulorum astum, asseram : Retulit Τ. Antonius uirchianus et Atheniensis, citharoedus, periodonices, listonices, incredibilis sententias rogavii M. Aurelius Girconianus, phesius, Fclicus tibicen, Prthionices, Actionices, listonices, incredibilis 2). Hos magistratus collegii scenicos esse apertum est; eosdem annuos esse alius docet titulus pro salute Septimii Severi et totius familiae nec non sacrae Srnodi a L. Septimi Trrphone, philosopho Alexandrino dedicatus;

qui ita loquitur Factus sacerdos continuo bis et summus sacerdos praesidis Bacchi perpetuus, atque insuper Ornaius summo sacerdotio M. Aurelii Antonini Augusti, novi Bacchi, perpetuo, quum promisissem sponte mea et hoc summo sacerdotio perpetue me lancturum, Bacchum, quem Ornaveram privato Sumptu primus consecravi , rationes agente . Volusio Pericle declaravi me Bacchum ornaturum, archonte Ventidio Sota, prthaula, periodonica, incredibili scriba Elio gathemero, citharoedo incredibili 3 nomodicta, Aulo innensi, tragoedo

i Leias et addington, Inser fAsie-Mineure 1619. 2 Corpus inser gr. 4081. 3 Idem in Smyrnaeo titulo vocatur Ephesius, Smyrnaeus,

113쪽

incredibili perfeci vero, ut declaraveram, Bacchum, a chonte Aurelio Anchareno Phaedro, Ephesio, comoedo, periodonica, Capitolionica, incredibili scriba, Menecrate AsUrio comoedo, periodonica, incredibili nomo- dicta, T. Claudio Alexandro, Laodicensi tragoedo et poeta

incredibili s).

Vides, ut priori aetate, sic et his temporibus, collegio adscriptos fuisse poetas, musicos ei actores. Annuum quoque Bacchi sacerdotium permansisse idem docet ii-iulus, ei bis eidem deserri potuisse. Sed quum ambitioni hominum jam non sufficerent prisci honores, institutum est ejusdem Bacchi summum sacerdotium et illud perpetuum et cum eo conjunctum imperatoris summum sacerdotium. Alia etiam apud alios sacerdotia addita su runt, sive ut plures dignitatibus ruerentur, sive ut adularentur principis amoribus. Sic in ruderibus theatri Dionrsiaci, Athenis, praeter sedile sacerdotis Bacchi Eleutherensis, duo alia descripsi quorum uni inscriptum est Sacerdotis Bacchi Melpomeni ex artificibus alteri Sacerdotis Antino Saltatoris ex artificibus. Iam haec institutio summi sacerdotii perpetui priscum collegiorum statum, qui ex omni parie popularis suerat, commutavit. Majus vero libertatis detrimentum attulit

novum munus logisiae. Hoc annuum fuerit necne non liquet. Id autem constat eum magistratum non e corpore scenicorum suisse; unus enim fuit sacerdos provinciae

Asiae 2); alter procurator imperatoris ei praetoris pater 3). Hanc igitur dignitatem a viris summo honore aut magna potentia praeditis exerceri solitam esse comper-

Pergamenus, citharoedus hieronica, musicus clarissimus corpus in3er. r. 3208.

114쪽

tum habemus. Qui non jam collegii magistratus suerunt sed patroni neque suffragiis artificum et arbitrio erant obnoxii, sed pro munere suo et pro dignitalis auctoritate de pecuniis erogandis et de ludis decernebant. Nempe quum cujusdam Flavii Lrsimachi constituta esset pecunia, quae cumulata usuris novorum ludorum praemiis decernendis sufficerei, cura omnis rei sui penes logi lan. Qui flagitantibus saepius artificibus ut tandem eos ludos ederet, respondii nondum satis grandem esse pecuniam s). Alteram quoque logistae epistolam tenemus, qua plures ludos a privatis institutos secundum dona itum voluntatem ordinat, agonotheiam designat, tempus, seriem certaminum, praemia cuique proposita de

Altera ex parte, nulla unquam Bias ampliorem locum scenicorum industriae praebuit, aut praemiorum copia fuit seracior Magnum enim numerum ludorum, Anioninorum aetate, exstitisse docent illuli, non in Graecia solum, sed fin Asia atque etiam Italia. Etenim praeter veteres ludos qui vel in parvis civitatibus requentissimi peragebantur, plurimae urbes aemulatione impulsae sua Pythia, sua irmpia celebrare studuerunt. Nox quoque series certaminum in honorem imperatorum constituta Augustea, Caesarea, Trajanea, Hadriania, Panhellenia, Ant,noea, etc. Privati quoque haud pauci, ut sui memoriam perpetuam relinquerent, magnas pecunias ad agendos de suo nomine ludos, civitatibus largiebantur. In una Aphrodisiensium urbe quinque ludos, Commodo imperante, a privatis eo modo institutos invenimus summa vero cujus ex reditu, quinto quoque anno, certamina committenda suerunt ad centum triginta millia, centum

115쪽

viginti millia denariorum cumulari debuit. De qua pecunia quae erogabantur praemia, nonnulla proserre utile est. Tragoedorum primo, 1500 den. secundo, 500 tertio 350. - ora etiam in alio tribuuntur stragoedorum primo 2500 den. secundo, 800 tertio 400 comoedorum primo, 1500 secundo, 500 tertio 300. Pyiliaulae et psilocitharistae 1000 choraulae et chorocitharistae 1500. - Minima poetarum praemia laudationi, poemati epico et novae tragoediae, tantum 750 den.; novae comoediae, 00 veteri comoediae 350 et 150 1). Series vero ludorum ita sui continua ut logistes tempus magistratibus his verbis definiret: si certamen vero Claudii Adrasti, ut praestitutum fuit, peragendum est, nullare neglecta vel omissa curandum est autem ut peractum sit hoc non mense, quoniam eis qui id committent, Heracleam eundum est. Nova etiam certaminum genera ex adulatione orta sunt, ut in Musaeisahespiensibus laudatio prosa ratione ei poema in honorem imperatoris. Quod in fine catalogi saepius occurrit διαπαυτω idem quod in priori aetate επιΜικιο valet, scilicet praemium victoris qui inter omnes victores excellere visus est 2). umtanta praemiorum copia et tanto ludorum studio congruens artificum aestimatio; quorum non modo conservata suerunt antiqua privilegia sed eis etiam statuas, jus civitatis, honores, magistratus quoque certatim civitates decreverunt 3).Ιn insula eno, tribus cujusdam archon si Pancles

3 0uidam, quum suarum Victoriarum memoriam marmori incidi cuperent, pietatem superbiae suae praetendentes, Statuas magistrorum suorum consecraVerunt, sed in titulo conscribendo praecipue suas Victorias memorari curaverunt. Philistor, t. I,

p. 329 corpus imor. gr. 3208.

116쪽

Actionices, e saera synodo et periodonices s). Neapolitani, senatus ei populi decreto, statuam consecrarunt libidinis P. AElii Antigenidae Nicomedensis, summi s crae Inodi sacerdotis, multis in certaminibus victoris, qui Neapolitanae civitati adscriptus, apud ipsos demarchi munere unctus suerat 2). Aucti his honoribus artificum animi et excogitatus novorum vocabulorum fastus, quibus victoriarum memoria signaretur. Hieronices, pleistonices, qui in sacris aut in multis ludis vicit Actionices, Capitolionices, Asionices, qui in ludis Actiis, in Capitolinis, in communibus Asiae, propter eximiam earum victoriarum laudem periodonices, qui in quatuor magnis Graeciae ludis palmam retulit 3); aut separatim olympionica, Pythionica, etc. Victoria diapanion, de qua mentionem

laci, sedulo commemoratur.

Alia apud alios ambitio. Hic inscribitur Publius Se illius, Publii filius, Demetrius, tragoedus invicius s4); ille in pluribus artibus palmis relatis superbit, simul praeco et comoedus 5); plura etiam genera attigit quidam qui

coronas a se parta CPici comoedis Pergami et Nic mediae citharoedis Craici, Romae, Smynae, tragoedis, marmori incidi curavit 6). Quam varietatem persequi prope si infinitum Quum vero artifex quisque priores superare maxime iuderet, nihil majoris laudis visum est quam si quis laudationi suae eam mentionem inserere posset: 3oluxetprimu omnis memoriae. Quam quum i Corpua imer. gr. 6820. 2 Μinervini, Bullet Instit arct. 1859. 3 De periodonica, vide iller Re e areheologique 18 2, t. I, p. 354. 4 corpus inser gr. 5920. 5 Ephemeris Societatis archaeologicae Atheniensis, 207. 6 Corpus imer. gr. 5919.

117쪽

omnes vehementer appeterent, facilior invenia est ratio qua eam adipiscerentur; nempe si quis in novis ludis et insignibus palmam retulisset, ut ait ille praeco D Vicimilliarium Romae, propter quod aure praemio honora- ius sui, solus et primus praeconum omnis memoriae. Idem magistro suo tributi, quod ejus statuas consecrarunt Eleiis Delphi l). Idem tibicini civitas Nicome densis, quod ab annis sedecim cum viris certavit idem Gorirni civi suo, quod in eodem quinquennio plures palmas retulii 2); idem de se praedicat citharoedus, quod continuo quatuordecies victi s3). Quam laudem singularem

ut titulis suis adscriberent, vel minima causa idonea videbatur : scilice victoris aetas, genus artis, οFa series certaminum, ludorum novitas aut pariorum honorum. Ea cognominum insignium insania ita exarsit Nero ut omnia in se congeri vellet et e Graeciae ludis universis titulos victoriarum referre. In musico igitur imperatoris triumpho praeserebantur tabellae hastis infixae, plus quam mille et octingeniae, quibus inscriptum fuerat quo incertamine vicisset Nero Caesar primus ei solus Romanorum omnis memoriae. Quam gloriam ut non verbis iantum sed etiam re tueretur, prudens imperator jusserat omnes omnium qui prius vicerant statuas uncis detrudiei in latrinas dojici. Ad Capitolium autem ascendenti jucundissimae exaudiebantur senatorum voces conclamantium: si Vah Dirmpionica, Prthionica, vah Augustet uam solus es periodonica, quam solus omnis memoriae, Auguste 4ὶ saeuae omnia jam a scenicis e cogitata sibi vindicavit ero, in immensum augens et eadem postea appetere non destiterunt artifices. Quum vero singulis victoriis commemorandis am

l Philistor, t. I, P. 329. . Corpus inser gr. 1720 et 1719. - 3 Ibidem 3208. 4 Dio Cassius LXIII, 8, 10 et 20. - Sueton. Nem, 21.

118쪽

marmorea tabula non sumceret, usus invaluit ut duo genera ludorum diffinguerentur. 1 AIωvες στε' ιται, δελιται, εροι, in quibus victori corona aui parvi pretii praemium tribuebatur cujus generis sunt magni Graeciae ludi, necnon multi, primo et secundo post aetatem nostram saeculo, ad eorum aemulationem in plerisque magnis civitatibus Asiae, Graeciae, Italia instituit.

rum illa ob praemium pecunia solutum, haec ob talentum aut medium talentum, quae merces erat victoris, dicebantur; quae tamen vocabula etiam in minoribus praemiis usurpata suerunt. Hoc tamen genus multo minoris pretii habitum itaque, quum victores athletae aut artifices palmas in magnis ludis relatas plerumque singulas enumerent, ceterarum numerum addunt aut v vicit in omnibus certaminibus thematicis in quibus certavit 1 . , Superbior etiam illa brevitas, qua prae fastidio tam mulias victorias commemorandi laudat quaedam civitas Marcum Aurelium Charmum Philadelphensem, Nico medensem, Atheniensem , citharoedum incredibilem periodonicam, coronatum in omnibus sacris certaminibus, in universo orbe a Capitoli usque ad Antiochiam

Operae pretium est nonnullos titulos adjicere, quo melius videas quam multae ab uno artifice congestae victoriae, quam laciles in adscribendis civitati suae scenicis aut in largiendis honoribus, populi, et simul quam

1 Lemas et addington, Inser iAsie---ure, note . AELΗ de Longpsirier, Revueareheologique l869, t. I, p. 139- 48. 2 Corpus insor. gr. 3425 Citharoedus restitui debet, quod genus artificii in omnibus ludis adhibitum fuit; καὶ ἡὀου, simplice cantorem voluit oleisius, quem in certaminibus a ris

certasse nusquam invenio.

119쪽

muli et varia per totum orbem artificum itinera. Senatus populusque honoravit Flavium Alexandrum Zeilan Nicomedensem, biologum quod comoediae genus suit Asionicam, et propter operis excellentiam et morum probitatem, qui vicit in Asia certaminibus sedecim, in Lrcia et Pamphrlia, sex et viginti, consilii Antiochiensium et Heracleensium, senatus vero Milesiorum participem s). Plura etiam invenias in titulo mTrnae C. Antonii Septimi civis Pergament, mrrnaei Atheniensis et Ephesii, cujus magister ipse iribus quoque civitatibus adscriptus suit, aut in Delphico prthici et rclici tibicinis, septem civitalibus adscripti 2).

Horum, quoniam jamdudum innotuerunt, mentionem secisse satis erit illud, minus notum, plenius assero : Valerius Eclecius, Sinopensis senator et Atheniensis et Delphus senator ei Eleus et Sardianus senator et Pergaeus senator et Nicaeensis senator et aliarum multarum civitatum civis ei senator, praeco bis periodonica, victor in sacris certaminibus secumenicis quae infra scripta

sunt ilimpia Pisae bis Prthia Delphis, bis Nemea,

Argis, ter Isthmia, quater v Tum commemorantur Octoginta victoriae illae sunt urbes quas aditici Athenae, Roma, Puteoli, Neapolis, Nicopolis, Epidaurus, Thebae, Lebadea, Berrhina, Philippopolis, Brgantium, Nicomedia, . Nicaea, Sardes, Tralles, Ephesus SmTrna, Pergamum, Crgicus, Miletus, Hierapolis, TFrus, Damascus, Sidon, Aphrodisias Evanuerunt quatuordecim Iersus. Hunc vides totum orbem ab Italia usque ad Triam victoriis suis perlustrasse quumque in nonnullis urbibus quater vicerit, patet eum non semel tanta itinera

120쪽

suscepisse. His commemoratis, addit Magistrum M. Aurelium Musaeum qui ei oriasius, Sardianum senatorem, Delphum senatorem et Eleum et Aphrodisiensium summum scribam consecravi honoratum ab Eleis et Delphis statuis, primum et soIum omnis memoriae eorum qui proclamandi artem docuerunt 1). Unum titulum addam breviorem quidem sed eo magis victoriis et honoribus resertum. Quem in corpore inscriptionum male habitum, Spartae denuo transcripsi et emendavi u civitas Smrrnaeorum C. Iulium dulianum

suum civem qui vicit tragoedis, Uraniade tertia id est, ludis paria in honorem Jovis Uranii peractis et Pithiis

et Acilis et in communibus Asiae et Cretensium ludister, et in ceteris certaminibus quinquennalibus et trietericis ter centum et quadraginta, civitate donato in omni Graecia et Macedonia ei Thessalia 2). Ex artificum graecorum dignitate et gratia, nonnihil etiam ad histriones latinos pervenit Quum enim legedulia ab omni honore et magistratu arceretur quicunque artem ludicram exerceret, annis labentibus ac moribus inversis, adeo mutata fuit histrionum conditio ut vulgo iisdem statuae erigerentur et magistratus deserrentur. Duos integros titulos proferre satis erit si Elio Augusti liberio Aurelio Molausio pantomimo Augustalium quinquennalium agonistae temporis sui primo colonia Aurelia Augusta Pia Canusium Decurionum decreto 3)on si Marco Aurelio Augustorum liberto, Agilio Septemtrioni, pantomimo sui temporis primo, hieronicae solo in urbe coronato diapanion ab imperatoribus dominis nostris Severo ei Antonino Augustis, parasito Apollinis, archie- rei frnodi, seviro Augustali, huic respublica Praenestina,

i Philistor L I, p. 329. 2 Leias et Foucari, Inser si Peloponn/se, i s a. 3 Μο-sen, Inseriptiones Aeapolitanoe, 652.

SEARCH

MENU NAVIGATION