장음표시 사용
91쪽
exhibuisse aliquis suo jure conjiciat. Sed notandum est inter choreuias comicos et comoedos et maxime didascalos multa communia suisse Cephisodorus Calliae, Boeotus,
didascalus comicus III, 7, IV, 3), choreuia comicus VI, 76). Thrrsus Critonis, choreuta comicus IV, 73ὶ, didascalus comicus VI, 64). Unus ex choreuiis V, 75), filius est comoedi IV, 61); alter frater est didascali ο-
Haec indicia, quamvis tenuia animum meum inducunt ut conjiciam chorum comicum sabulas comica egisse. 0uum Vero, in comoedia prisca tantummodo adhibitus suerit, hinc putandum est, etiam secundo ante aetatem nostram saeculo sabulas Aristophanis, Cratini et ceterorum repetitas suisse. Sed affirmare nimiae sit temeritatis. Non omittendum est tamen in vasis saepius picturas ex antiqua comoedia sumptas effingi cujus actores, ex habitus specie, praecipue corpusculi et chitonis sorma ce lissime agnosci demonstravit Wieseler 1). Quum veteres sabulae saepius repeterentur quam novae producerentur, quae cura prius ipsorum poetarum fuerat, ea magistris comicis tragicisque mandabatur ut actores docerent. Qui in Delphicis tabulis, ambitioso nomine, didascali dicuntur, quamvis ea designatio plerumque poetis suas sabulas ipsis docentibus reservetur Modestius in collegio Attico iidem hypodidascali vocantur, memoria, credo, et reVerentia tantorum poetarum qui eodem munere langentes didascali dicti fuerant; quorum momtuorum se non vicarios sed ministros profitebantur. Si quaerimus quis suerit, institutis scenicorum artificum collegiis, artium musicarum status, patet etiam hac aetate ea studia viguisse. Frequentia enim ludorum ei
l Wieseler, Theaterageboeude. - Monumenti semies, Annal. Instit arch. 1853, p. 33 et sq. l871, p. 7 et sq.
92쪽
gloria certaminum datus locus es novis ingeniis, nec desuerunt qui epos, qui irricam et dramaticam poesim augere tentarent. In eo vero praecipua laus scenicorum collegiorum, quod pulcherrima eierum poetarum opera agresti vel barbaro orbi intulerunt hinc enim in Armenia Tigranes plurimos artifices congregavit et apud Parilios tragoedus gru3cus Bacchas Euripidis egit l); illinc apud dubam auretaniae regem, scenici graeci bene accepi suerunt 2); nec ulla civitas ad spectandas priscorum vatum sabulas artificibus caruit Pauca ediderint posteris tradenda, certe aequalibus suis multum prosuerunt cum quibus tot egregia opera, quae audiendi perpaucis prius copia data suerat, communicaverunt. Videtur igitur hoc lumen musicarum artium quod in veteri Graecia et maxime Athenis, tanta claritate splendebat, non exstinctum suisse, sed per totum sere orbem diffusum, quo latius, eo minus vi id effulsisse.
De moribus scenicorum graecorum, notum est illud Aristotelis problema si uibus causis scenici artifices plerumque pravi esse solent Nonne quod studii sapientiae minime participes sunt, consumpta in necessaria artificii meditatione vitae maxima parte, et quod plerum
1 Plutarch. Lucullus, 29. - a88u8, 33. 2 Athenaeus, VIII, p. 443. Ipse duba aut ejus nepos Moυσι-- iστορια perscripsit.
93쪽
que nunc in intemperantia, nunc in egestate degunt Ex utroque enim pravitas oritur s). , Alias causas jam antea Plato ei altius perspexerat ei subtilius expresserat. Primum inanem hominum fastum atque intolerabilem jactantiam, cum summa rerum inscitia conjunctam in Ione Ephesio effinxit, in quo non magis rhapsodum ipsum quam totum scenicorum genus a se perstringi admonuit. Deinde ostendit quam demissa sit et humilis reipsa etiamsi specie et habitu splendida, eorum conditio qui toti e plausu aut sibilis audientium pendeant, qui motus animi ad placendum, non gloriae solum, sed lucri quoque causa, componant. Maxime vero probavit, perpetua aliena imitandi consuetudine, vitia imprimi aut allini. Quod jam, in novitate rei scenicae, notaverat Solo, vir mitis alioquin sapientiae neque a voluptatibus abhorrentis. Hanc disputationem, quam de integro, acerrimis utrinque studiis, reeentiores moverunt, attingere hoc loco non libet. Quanquam enim multa et subtiliter et vehementer acta sunt, pleraque tamen ab ipso artificio aliena asseruntur, quibus res ipsa impediri et obscurari mihi videtur In scenicis autem graecis magis nuda perspici-iur, et planius apparet pravitatem plerumque ex ipso a tificio necessitate quadam oriri. Neque enim praejudicio, religionis causa, sententia de graecis artificibus serri potuit, quos contra sacros homines esse et pio deorum ministerio sungi Graecia universa existimavit. Nec rursus notam illam excusationem asserre licuit, scilicet ceterorum contemptu scenicos in suimet contemplum praecipites agi, quum id artificium nulli apud Graecos neque pudori neque dedecori unquam fuisse viderimus, imo,
1 Aristot. Problem. XXX, 10. ut locus exscriptus legitur et apud Gellium XX, J.
94쪽
propter ipsum artificium et publicis studiis et honoribus auctos, atque a civitatibus et regibus homines privilegiis
ornatos fuisse demonstratum suerit. In ea igitur causa, de qua minime dubitaverunt antiqui scriptores graeci, standum est Aristotelis judicio, minime rei scenicae adversi. Cujus tamen prudentiam imitari decet et plerosque, non universos scenico artificio depravatos fuisse putandum, ii ut, et in hoc genere, aliquis bonis hominibus superesse possit locus. Illud vero proprium crimen scenicis artificibus graecis exprobrandum videtur quod promptissime adversus patriae libertatem regum partes amplexi sunt, et in hoc proventu proditorum quibus oppressa periti, auxilium nequaquam inutile acedonum regi attulerunt. Quod non casu aliquo vel Philippi solum artibus accidisse, sed potius ex artificum ingenio et conditione ortum esse
His enim hominibus fastu inani elatis ei largitionum appetentibus civilis aequalitas gravis semper visa est et quaesitus qui blandiretur et largiretur. Iam in Atheniensium republica, Alcibiadis gratiam, opibus ei spe supra
civilem modum crescentis, appetiverunt artifices, cujus auxilio adversus leges ierentur. Hegemo scenicus quidam, quum ipsi dies dicta esset, congregatis scenicis artificibus ad Alcibiadem confugit is vero, gratiae sientandae causa et legibus contemptis serox, ipse in Metro0, ubi actiones inscribebantur, magistratibus indignantibus et tacentibus, accusationem delevit 1). Hunc igitur ducem ei jam paene Trannum artifices circumspectare; hunc exsilio reducem studiis laxere. In navi qua vectus Piraeum ingressus est, Chrysogonus prthionica remigibus nauticos modos praecinebat Callippides tragoedus, eodem
95쪽
quo in ludis ornatu, remigum erat hortator 1). Nec minora scenicorum et poetarum studia erga Isandrum; Aristonous etiam citharoedus, sexies Pythiis victor, pollicitus est, si rursus vicissei, se ejus esse pronuntiaturum 2). Improspere quidem tunc ille exceptus, sed alii blanditiarum pretium tulerunt. Qua opportunitate mire usus es Philippus, ei pro ingenio et pro ratione scenicosque, voluptatum et dominationis instrumenta, sibi devinxit. Foedum sane ei de forme spectaculum exhibuit concursus ille graecorum artificum ad eos ludos quos propter eversam lJuihum,
Philippus e spoliis Graecae civitatis celebravii si Capia enim lyntho, Philippus lympia secit, ad hoc vero sestum et celebritatem omnes artifices congregavit, illos pascens et Victores coronans 3). Ita, quum non Ath nienses solum sed universi etiam Graeci dirutam unditus nobilem civitatem, raptas in servitutem ingenuas mulieres, ingenuos pueros indignarentur, et commune hoc vulnus totius Graeciae aestimarent, scenici a communi calamitatis sensu ita abalienaverunt animos ut circum victorem frequentissimi confluerent, spoliaque miserae civitatis ei captivos largienti blandirentur. Additae convbviorum illecebrae quibus maxime deditum hoc genus Aristoteles animadvertit, divisaque inter potandum amplissima munera quorum avidissimi. In quibus, paucissimi Satri' comoedi magnanimitatem aemulati sunt 4);
1 Duris Samius apud Plutarchum Aleib. 22 Athen. XII,
p. 535. 2 Plutarch. Lysand. 18. 3 Demosth. De mali grata legatione, 92-3 cf. Diodorus, XVI, 53. 4 Demosth. Ibid. - uam ut augeret, addidit scholiastes
quanquam hoc genus in im Sit procli V ad petendum et ad accipiendum a Schol. Demosth. p. 371.
96쪽
plerique vero regiae pecuniae et praedae e Graeca civitate
partae contagione insecti, Philippi consilia omni ope ad
juverunt. Ceterum, ne hoc crimen adversus scenicos illatum
vagetur, sed certis lactis et temporibus constet, res ipsas repeiam ex quibus perspicuum fit quam utilem regi Macedonum, quam pestiferam Graecorum libertati operam attulerint. In hac contentione nemo neget inter captam
Olrnihum 348 et finem sacri belli unum suisse momentum quo acedonum regi, metuendo quidem et in dies crescenti, nondum tamen ita firmatis opibus ut vi aperta potius quam dolo grassari posset, Athenienses utiliter adversari potuissent. Sed distraciis ixium sententiis, alii, et ii quidem populo graves cujus otium turbabant, Philippi consilia haud dubie in perniciem civitatis eruptura et ipsi videbant et Atheniensibus ostendere conabantur; atii contra decepti aut proditores, pacem cum Philippo tentari posse censebant ei omni ope ad conciliandam regi Atheniensium voluntatem enitebantur. Inter utrosque fluctuabat populus, quum hinc eversam lJnthum indignaretur et legatos ad Graecas civitates adversus regem consociandas mitteret, illinc interruptae quietis rursus appetens et belli incommoda resormidans, pacem suadentes libentius audiret. In hoc rerum articulo, quis dubitet eos qui hilippo credendi et tentandae pacis auctores suerint, vere Atheniensium liberialem evertisse mos autem haud ambiguo designat Demosthenes : Legatos de pace ad Philippum mittendos esse vobis persuaserunt Aristodemus, Neoptolemus et Ctesiphon et ceteri nihil sani e Macedonia nuntianies 1). Idem, sub finem orationis Volo autem vobis summatim percurrere quibus artibus vos Philippus,
1 De mule gestu legatione 12 cf. 4.
97쪽
adscitis istis nesariis adjutoribus, circumvenerit omnino est autem operae pretium perpendere et spectare fraudem universam Ab initio, quum pacem expeteret, latronibus ejus regnum diripientibus et clausis mercatibus, ut nullis omnino suis bonis rui posset, misi huc illos qui humana ipsius verba renuntiarent, Neoptolemum, Aristodemum, Ctesiphontem l). Quis fuerit ille Ctesiphon, non satis constat. Qui si idem est qui de corona Demostheni tribuenda decretum proposuit, probabile est eum in reserendis Philippi verbis errasse potius quam peccasse Aristodemus contra et Neoptolemus, ambo iragoedi ob peritiam ariis saepius etiam commemorali, quibus propter artificium etiam ad hostes, nullo periculo, ire licuit, prosecti in Macedoniam artem Suam ostentaverunt; uterque a Philippo benigne excepius ei pecuniis auctus mandata regis Athenas retulerat, scilicet Philippum reipublicae amicum esse, unde
factum est decretum populi ut ad eum legati de pace mitterentur 2). In quo utrum ipsi decepti fuerint an
pecunia regia corrupti, non e conjectura, sed ex utriusque ratione licebit statuere. De Neoptolemo Demosthenes plura etiam retulit. 0uum perspexissem Neoptolemum artificem per Speciem artis securitatem nactum, reipublicae ero minime perniciosa molientem, resque vestras ad utilitatem Philippi administrantem et sere fingeniem, prodii et vobis
exposui, nullis privatis inimicitiis, nullo calumniandi studio impulsus, quemadmodum ex iis quae secuta Sunt, factum est perspicuum. Atque in his non jam Neoptolemi defensores accusabo nam ne unus quidem uit), sed vos ipsos. Si enim in Bacchi templo tragoedos spectassetis, non de reipublicae communibus rebus et salute i Be mule gestumatione 3 5. - 2ὶ Ibidem prooemium. 6
98쪽
quaestio suisset, nequaquam vel eum iam secundis auribus vel me iam adversis audivissetis. Atqui hoc saltem
vos nunc universos sensisse arbitror eum tum praedicare
se ad hostes proficisci ut coacto aere alieno quod sibi illic deberi dicebat, huc reversus publica munera subiret, et illa oratione plurimum usum esse u quam indignum esset eos accusari qui opes quas illic haberent huc transferrenti, quum Ver pace facta impune licuit, quae bona manifesta hic possedit, ea vendidisse redactaque pecunia
Demosthenis accusationi fidem secti ipse Neoptolemus qui jam in Macedonia tanquam in patria versatus est, ita amicitiae regiae adscitus ut in ultimo Philippi convivi assederit et eos versus cecineri quos in perniciem regis Persarum ab Omnibus acceptos, in ipsum Philippum ortuna convertii 2). Nec minus Aristodemus praedicavit et in curia et in concione Philippi bonam voluntatem erga Athenienses; adjecit etiam regem cum republica societatem jungere
velle. Auctor est Eschines Demosthenem coronae huic decernendae auctorem fuisse Peumdem vehementer contendisse apud populum ui Aristodemus in legatorum numerum cooptaretur 3). In quo iam parum vidisse Demosthenem non verisimile videtur, qui Neoptolemo eadem regis mandata promissaque asserenti tanta ope adversatus sit. Si tamen fides schini habenda est, crediderim Demosthenem spem sorsan habuisse Aristodemum honoribus decretis ad meliora revocandi, aut quum populum ad belli labores segniorem nihil graviter acturum sentiret, pacem experiri voluisse ei Philippum suis ipsum dolis irretire quum icto cedere, jam ab Atheniensium sociis acedonibus abstinendum foret. Spem
99쪽
ejus seselli quum legatorum mora, tum ipsius regis diligentia, qua prius Phocenses perierunt quam de illorum periculo manifestior fides exsisteret. Certe Aristodemus unus sui e decem publice ad Philippum missis in qua legatione, cum Eschine qui ipsius tritagonista fuerat l), communicavisse consilia et regi consuluisse verisimillimum est. Cujus etiam proditionem, mullis post annis, Demosthenes, in oratione pro Corona, commemoravit: si ui primus locutus est et mentionem de pace secit, Aristodemus est artifex; qui vero successit et rogavit et cum illo suam operam in eam rem locavit, Philocrates suit agnusius 2). In fine quartae Philippicae, idem in quemdam Aristodemum aut Aristomedem variant enim codicum lectiones Philippi defensorem acerbe invehitur; sed uirum de tragoedo
Iam Macedoniam multi artifices tanquam alteram patriam incolebant, ludorum magnificentia et munerum amplitudine allecti, patronum nacti munificum et comem ipsorum astu et avaritiae maxime opportunum; illum Graecis bellum inserentem prosequi illius compotationibus et comissationibus solii adesse 3), atque etiam ipsius lamiliae jurgiis ei dissensionibus misceri 4). Alexander paternum studium erga scenicos non modo imitatus est, sed in bellis quoque et in ipso victoriarum cursu retinuit majoris etiam liberalitatis exempla exhibuit, ipse et artium graecarum amantissimus et a primis
annis artificum commerci assuetus, quorum unum, tra- l Demosth. De male gesta legatione 246. 2 Demosth. Pro Corona, 21. 3 Theopompus D. 262. Dimissis Atheniensibus legatis, a Vο- eari tibicinas mulieres jussit et Aristonicum citharoedum et Dorionem tibicinem et ceteros qui cum ipso compotare conSueVerant Circumducebat enim quocumque tales homines Philippus. η Plutarch. Aleaeand. 10.
100쪽
goedum Thessalum, etiam domesticis simultatibus misecuerat. Hic jam a primordio regni, magnificentia adhuc
inusitata scenicorum studia in se convertii. versis enim Thebis, summus imperator a Graecis creatus amR-gnifica diis sacrificia et scenicos Jovi usisque ludos ab Archelao ipsius antecessore institutos, ii in acedonia peregit Duravit hujus sest celebritas ad novem dies, ita ut Musae cujusque nomini dies unus dicaretur l). Ce tamina musica, sumptibus ad hunc diem inauditis, incredibili ipsius sociorumque et Crpri regulorum iudio, primum post domitam AEgyptum in Phoenicen reversus, edidit 2). Hanc magnificentiam ipse occiso Dario, Superavit in suis et amicorum nuptiis, quas Susis edidit. De quibus testimonium reliquit Chares Μtirlenaeus, unus e regiis comitibus sociisque. Qui, commemoratis nominatim omnis generis clarissimis artificibus qui his estis interfuerunt, addidit uuam inde qui prius Dionrsi vocabantur, Alexandri adulatores dicti sunt, propter munerum incredibilem modum s 3). Tanta liberalitate totum
Scenicorum genus e Graecia commovit et in ultimos Asiae fines ita rapuit ut Plutarchus Arrianusque non minusquam tria millia convenisse affirment 4). Ceterum, ut Alexander insigni graecarum artium ei litterarum amore enituit, ita in artifices scenicos nimiam facilitatem ostendit. Neque enim eorum modo aviditatem explevit, ut quiarconi Scarphensi comoedo sabulae ver sum inserenti quo decem talenta peteret, ridens dede
rit 5); sed etiam id genus hominu ni conviviis ei amicitiae
suae inseruit, temulentus chororum certaminibus prae- l Diodorus, XVII, 16.
2 Plutarch , Aleaeand. 29 De fortuna Aleaeandri 2. 3 Chares h 16, apud Athenaeum, p. 538. 4 Plutarch. Aleaeand. 72. Arrianus, VII, 14. 5 Plutarch. Aleaeand. 29.
