De collegiis scenicorum artificum apud graecos

발행: 1873년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sui si), ita scenicorum amoribus et jurgiis permixtus 2)ut Eumenes indignatus exclamare jam projicienda arma et tibias inflare et tragoedias agero discendum 3). Rursus

scenici effuse regi supra humanum modum exsurgenti blandiebantur, et adulationibus immanem superbiam et impotentem iracundiam efferaverunt quae tandem in sociorum et amicorum caedes erupit. Alexandro mortuo, duces tanquam haereditatis ejus partem, Scenicorum studium retinuerunt. Apud novos reges nec minus gratiosi uerunt artifices, nec minus ad blandiendum effusi Largitionibus expleti, estis et conviviis admixti, inter amicos eliam et custodes regios a

mittebantur, nec se mimorum et ceterorum circulatorum

quibus quoque avebatur, contagione pollui indignati

Sunt. Quos recensere taedet unius tantum nefarium scelus exsecrandum est, Archiae scilicet, tragici actoris.

Is debellatis apud Cranonem Atheniensibus et deplorata Graecis libertate Antipatri vindictae minister eos comprehendendi qui acedonibus adversati suerant, munus suscepit; is Eginae assecuius Aristonicum, Himeraeum atque Hyperidem e sano aci abreptos Antipatro caedendos iradidit is Demosthenem in sano Neptuni supplicem mortem sibi consciscere coegii iant serviendi studio ut homini Phrgadotheras cognomen ab antiquis inureretur 4). Digna sui sane illa scenicorum proditione pinna Ut, quum schines, Aristodemus, Neoptolemus adversus patriam Philippi paries lutati essent, ex eodem artificum corpore exsistere tragicus histri qui vocem publicae libertatis et graecae eloquentiae lumen exstingueret.

102쪽

Romanis Graeciae imminentibus, mox imperitantibus, quae fuerit erga victores artificum scenicorum Voluntas, facile ex iis quae supra vidimus conjicias Romani vero eos nequaquam e suo ingenio et patriis institutis acceperunt. De scenicis apud Romanos disputare a proposito nos-ir alienum est pauca commemorare satis erit quibus appareat qua conditione fuerint. Apud Tuscos, unde religionis causa ars ludicra accita est, servos suisse his

triones tradidit Livius VII, 2). Congruens huic origini

Romanorum opinio, et Scipionem Cicero ita loquentem induxit u uum artem ludicram scenamque totam probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri nota tione censoria voluerunt 1 ., Similia Livius, de Atellanis mentionem aciens si uod genus ludorum acceptum tenuit juventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet ut actores Atellanorum nec tribu moveantur et stipendia, tanquam expertes ariis ludicrae,

lactantist). , Clarius etiam quo loco fuerint scenici ostendet particula ejus legis quae Lex Julia Municipalis inscribitur. Designatis enim hominibus quibus magistratibus interdicitur, propter delicta domi militiaeque admissa,

inter turpissima artificia reseruntur scenici re quive O s Respublica IV, , 10. - 2 Livius VII, 2.

103쪽

pore quaestum secit, lacerii quive lanistaturam artemve

ludicram faciei quive lenocinium faciet si).

Longe alia exstitit erga scenicos graecos Romanorum ratio, cujus duplex causa mihi suisse videtur. Primum enim ea sanctitate quae apud Graecos huic artifici inhaerebat, illos motos esse crediderim. Quanta pietate etiam externas religiones observaverint declarat epistola quam, de jure afrii, ad Teios arcus Valerius praetor publice, nomine tribunorum senatusque scripsit: Nos in omni tempore plurimi erga deos pietatem sacere, maxime ex eo aliquis conjiciat, quod ob eam causam benEvolentiam numinis experti sumus; sed et ex aliis pluribus persuasum habemus manifestam exstitisse nostram erga divina reverentiam 2) s Deinde, quum Romani profiterentur se Graecorum libertatis adversus regia imperia vindices mare iransisse, id curaverunt ut quaecunque speciem redditae libertatis praeberent nec suturae ipsorum domi nationi obstare possent, servarentur vel augerentur. Oconsilio, et Isthmicis ludis libertas per vocem praeconis proclamata, ei Amphictionicum consilium, debellatis AEiolis in antiquam sormam restitutum eodem ei Flamininus Nemeis, propter insitum Graecis rei ludicrae studium, praesuit, et totum scenicorum genus a Romanis

benignissime habitum est. Verisimile est comprobatum suisse ab illis alterum Amphictionum decretum quum enim in fine addatur si Nisi quid Romanis contrarium sit 3 s, satis apparet, non nisi eis annuentibus, privilegia artificum confirmari potuisse. In iribus etiam aliis laceris Amphictionum decretis, quae ad scenicos artifices pertinent, mentio fit

104쪽

Romanorum quibus benefactorum nomen tribuitur 1 . In Iasensi titulo, eosdem scenici appellant communes Asiaticorum artificum servatores 2). Ex quo videre est non minorem suisse eorum apud novos Graeciae dominos quam apud acedoniae reges gratiam. Haud inviti igitur artifices dominationem Romanam acceperunt, imo etiam libenter amplexi sunt. 1liud notabile est, quum nova temporum ratio in Achaiae civitatibus ab eversa Corintho instituta esset, in decreto Argivae

sodalitatis primam occurrere novae aetatis mentionem, et

in eodem titulo, quamvis Argis adhuc vigeret Dorica dialectus, communem dialectum qua Romani uti solebant, ab artificibus usurpatam fuisse 3). Nec minus prompti fuerunt ad placendum privatim imperatoribus,

quorum beneficia rependerent aut elicerent. Post victum Persea, quum Μacedonum lautores ubique conquirerentur et Romam evocarentur, nihilominus ad editos ab imperatore ludos ex omni parte concursum est. Paulus Emilius ludicrum quod ex multo ante praeparatum

et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiareniet, quum circumire ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli secit. Nam et

artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo, et athletarum et nobilium equorum convenit 4). Jam ante, tantum scenicorum studium eminuerat erga nobiles Romanos, ut ad spectacula quae Romanis ostendi magnificum visum fuerat, in Italiam migrarent. 0uum Fulvius ludos quos voverat bello AEtolico Romae edidit, si multi artifices ex Graecia venerunt honoris ejus

105쪽

causa s).η L. Scipio, collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque et congregatis per Asiam artificibus, ludos per decem dies secti 2 . Quae spectacula scenica adeo

splendorem ludorum augere visa sunt ut etiam gladiatorum muneri quod mortis causa patris sui dedit Τ. Flamininus, ludos scenicos adderet, ad quos graecos artifices convenisse verisimile est 3). Cavendum etiam deludis suerat senatusconsulto , propter effusos sumptus

facio in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui raves non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant ο).

Ceterum ut haec novitas ludorum graecorum bene accepta est, ita magis magnificentiae causa inauditae quam voluptatis aut scenicarum artium studii placuit; neque magis in scenicis quam in tabulis pictis populus romanus et plerique imperatores intellexisse videntur. Lepidam Polybi narrationem non injucundum erit audire, qua scriptor minime Romanis adversus, rudes speciantium animos et artificum haud inficetam impudentiam Dfinxit: L. Anicius, accitis e Graecia clarissimis artificibus exstructaque in Circo amplissima scena, primos induxit tibicines simul omnes, Theodorum Boeotum, Theopompum, Hermippum ac L7simachum, qui tum totius Graeciae celeberrimi erant. Hos, quum in proscenio fiatuisset una cum choro, simul canere omne jussit. Illis vero modulato et numeros digitorum motu tibias percu rentibus, Anicius negavit eos bene canere et magis e lare jussit. Quum haererent ancipites, quidam e lictoribus significavit ui in se ipsos conversi concurrerent, ac si Livius, XXXIX, 22 anno 186. a uidemn.

3 Livius, XLI, 28, anno 174. 4 Livius XL, 44; senatusconsultum anno 182 factum fuit.

106쪽

quasi certamen ederent. Postquam brevi intellexerunt quid vellet Anicius, convenientem lasciviae suae licentiam

arripientes, omnia permiscuerunt Medios enim choros adversus extremos convertentes, tibicines quidem insana quaedam ac dissonantia canentes, in se vicissim mutuo impetu serebantur; simul vero perstrepentes chori et in scenam ascendentes in adversos irruebant ac rursus quasi terga dantes recedebant. Sed ubi aliquis e choro, praecincta veste, sese obvertens in tibicinem adversum manus sustulii, tanquam pugilatu dimicaturus, tum vero immanis plausus clamorque spectantium excitatus est. Illis vero inter se adhuc dimicantibus, in orchestram duo saliatores processere cum Tmphonia : simul quatuor pugiles cum iubicinibus et buccinatoribus in scenam conscenderunt. Qui quum simul omnes inter se certarent, dici non potest quod lactum est. De tragoedis vero si dicere aggrediar, vereor ne quibusdam videar o

Ut a Graecis civitatibus ad Macedonum reges, a victis regibus ad Romanos, ita a Romanis scenici Attici ad Μilhridatem sese converterunt, promptissima in eos qui superaturi videbantur adulatione. Quum enim Athenio,

ad regem legatus, reversus est, si illi obviam processerunt et scenici artifices, missum a novo Baccho invitantes ad communem aram et libationes et vota quae ad eam fieri solent In templo vero artificum sacra peragebantur, ipso praesente, et praeconis voce proclamatae libationes 2). , Quod studium scenicis maxime perniciosum evasit adversus Srllam injuriarum ni inime immemorem et in exigendis poenis ictorem acerbissimum. Templum nempe ab artificibus Eleusine aedificatum a s Polybius, XXX, 13. 2 Athenaeus V, P. 12.

107쪽

Srlla iunc destructum suisse admodum probabiliter demonstratum est l). Sod breviter transiit Srllanae vindictae procella, neque ipse victor scenicorum generi, sed uni Attico collegio infensus. Nempe, Dactis ithridatis ducibus, ludos scenicos Τhebis edidit 2). Plerumque benevole et ex institutis graecis Romani imperatores erga scenico sese gesserunt. Exemplo est Brutus, qui, quum praetor ludos quam splendidissimos edere cuperet, ipse se Neapolim, ubi plurimi artifices versabantur, contulit quumque unus ex iis moraretur, scripsit ad amicos qui ei ut ludis adesset persuaderent, neque enim decere quemquam Graecum hominem cogi 3). Rursus scenici circa potentes, quorum gratiam aut munera appetebant, requentes erant; nonnulli privatim in Antonii familiaritatem admissi, universi ad nutum ejus, post infaustum adversus

Parthos bellum, Samum confluxerunt, nullo communium malorum respectu si uum circa omnes regiones

luctibus et gemitibus replerentur, una haec insula perplures dies tibiarum et fidium concentu perstrepebat, repletis theatris et choris certantibus 4).

In hoc tamen scenicorum graecorum apud nobiles viros favore, nondum eadem opinio ad Omnes pervenerat,

et necesse sui scriptoribus plerosque legentium admonere quantum discriminis ore inter graecos artifices et latinos histriones lia Livius Rem Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat incaute aperit Andranodorus). Huic ei genus et sortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat 5). aud aliter Cornelius

5 Livius, XXXIV, 24.

108쪽

Nepos In scenam vero prodire et populo esse specta

culo nemini in iisdem gentibus sui turpitudini, quae omnia partim intimia, partim humilia atque ab hones tate remota ponuntur s).

Imperatorum aetate, res scenica Graecorum tandem Romae quasi civitatem adepta est, auctore Nerone. ΙnStituit et quinquennale certamen primus omnium Romae, more graeco triplex, musicum, Imnicum, equestre,

quod appellavii Neronia 2). Eamdem novitatem accurate notavit Τacitus: si Nerone quartum, Cornelio Cosso consulibus, quinquennale ludicrum Romae institutum est, ad morem graeci certaminis, varia fama, ut cuncta serme nova. Sermones quoque in utramque partem jactatos retulit, e quibus videas quae fuerint approbantium et improbantium sententiae 3). ajora etiam Domitianus: Instituit et quinquennale certamen Capitolino Jovi triplex, musicum, equestre gymnicum ei aliquanto plurium quam nunc est coronarum. Certabant enim et prosa oratione graece latineque ac praeter citharoedos, chorocitharisiae et psilocitharisiae 4).

l Cornelius Nepos, Pistatio. 2 Sueton. Nero, 32. - 3 Tacit. Annal , XIV, 20-21. 4 Sueton. Domit. 43. - De ludis Capitolinis diligenter collegit Friedlaender Sittenseschichte Roms t. II, p. 393 testimoniae scriptoribus et monumentis desumpta Addendus est titulus in ruderibus theatri Dionysiaci Athenis repertus Τ. AElius Aurelius Apollonius Τarsensis et Atheniensis comoedus et praeco, periodonica, et in Capitolinis Victor, postquam vici in certamine Olympico, hanc statuam erexi. η Ephemeris societatis archo k-

109쪽

Haec breviter praetereo, quoniam de collegiis modo artificum graecorum disputare institui, quorum nullum monumentum quod ad ea tempora referri queat, adhuc innotuit. Sed jam inde ab Hadriano res Graeciae rurSus cmoruerunt, quasi a stirpe renatae. Qui, quum Graecos adamaret, omnia exemplis et beneficiis erexit vel auxit, Athenas quater adiit, Graeciam sere totam peragraxit.

In honorem Hadriani et Antonini plurimi tituli in omni

bus civitatibus compositi, plurimae monetae eorumdem effigiem cum laudibus reserunt. Quae omnia non effusae adulationis sunt testimonia, sed gratiae pro beneficiis ingentibus relatae. Nulla enim sere sunt Graeciae aut Asiae rudera in quibus non sit effossum aliquod aedificium Antoninorum aetate erectum Iustissima igitur videtur illa

laudatio quam Delphico lapidi inscriptam erui

si Imperatori Hadriano servatori qui suam ipsius Graeciam restituit ei aluit, Graeci qui Plataeas conveniunt gratiae monumenium consecrarunt 1). A quo nequaquam neglectam suisse rem scenicam satis indicat theatrum Dionrsiacum Atheuis absolutum et illius titulis resertum. uiatae quoque in melius, eo

regnante, et auctae res scenicorum collegiorum. Tunc enim unum ex omnibus conflatum est quod Bacchi et

sicin nov. er. 207. Nuperrime etiam Romae effossum lapidem edidit Hengen. N. Sulpicio Q. f. Claudia, domo Roma vixit anno XI, menses quinque dies duodecim. Hic tertio certaminis lustro inter graecos poetas duos et quinquaginta professus, favorem quem ob teneram aetatem excitaverat in admirationemri genio suo perduxit et cum honore discessit Versus extemporales eo subjecti sunt ne parentes adsectibus suis indulsisse Videam tur. η Sequitur carmen graecum extemporale versibus hexametris conceptum cujus argumentum satis erit relarre Darauibus verbis

Iupiter Solem incusavit quod haethonti currum tradiderit. Bullet Instit arch. 1871, p. 393 et Sq. Inscription ineditus de Delphes, 468.

110쪽

imperatoris patrocinio consecratum, decretis suis amoi

tiosum titulum praeposuit 1). Quod incrementum Hadriani temporibus assignari posse testantur duo lapides;

unus graecis et latinis verbis conceptus Nemausi repertus est, sed nonnulla perierunt aut a scribente omissa

sunt alterum, quem descripsit ei edidit addington, paulo infra asseram 2). Idem patrocinium suscepi Hadriani filius quod declara lapis Atticus Decretum sacrae Hadrianeae, An toninae thrmelicae peripolisticae magnae frnodi eorum qui ex toto orbe terrarum circa Bacchum et Imperatorem Caesarem . AElium adrianum Antoninum Augustum Pium, novum Bacchum, sunt, artificum 3). Ex alio titulo constat Caracallam, quum se haeredem Antoninorum et Commodi etiam nepotem jactaret, libenter novi Bacchi cognomen ab artificibus accepisset ); unde fit verisimile et arcum Aurelium ei Commodum eodem collegii patrocinio iunctos esse. Quae vocabula, ut fit in recentioribus titulis, plurima congeruntur, ea sacile est interpretari. Sacra quidem dicitur frnodus, utpote antiquo Bacchi et novo principum

patrocinio consecrata Thrmelica vel musica genus designa ne cum xrstica Tnodo, quae est athletarum, comfundatur. Quum omnes ex toto orbe terrarum artifices in unum confluxisse memoret, satis apparet illa collegia quae prioribus temporibus exstiterunt, in unum corpus coaluisse. Rursus Tnodus non uni provinciae aut regioni

1 menti collegii artificum ex Ionia et Hellesponto in quibusdam lapidibus invenitur, aetate quidem imperatorvin exarmus, sed quorum tempus non potuit certe definiri Corpus imor. gr. 3082, 2933. 2 Corpus inser gr. 6785 PVid p. 95. 3 Corpus inser gr. 349 cf. tituli Dagmentum Thiatyrae repertum 34764. 4 Corpus inser gr. 6829, t. 12.

SEARCH

MENU NAVIGATION