Chr. G. Heynii ... Opuscula academica collecta et animadversionibus locupletata. Volumen 1. 6.

발행: 1802년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ex incendio illo Europae teterrimo fax accensa in

has quoque terras tanquam tormentb emissa via brari posset. Gratias ita die, si unquam, nun Odebitas, peisoluimus deo O. M. piaque vota conis cepimus, animis ita paratis. ut tanto ardentiore

studio id curemus. ut insigni hoc prouidentiae munere haud indigni esse videamur: quod ita fiet. si rem publicam priuatamque curis nostris pucilicis priuatisque rite constitutam rite et religiose tuebimur; si ad officium. partibus nobis mandatis rite quisque explendis. et ad conscientiam irecte factorum, omnia referemus . nec in lucro captando ac mercede , aut in priuata tantum utilitate quaerenda , ossiciorues nostrorum summaui 'positam esse putabimus. sed hoc persuasiam habebimus , florentissimae iuuentutis utilitates primo 'nobis loco esse spectandas. quippe qui a noS con- suxerunt. . t bonis discipjinis accurate eruditi. opibus litterariis non speciosis, sed solidis ac veris 'locupletati, non vanis titulis superbientes, sed, post

explorationem seueram, honoribus academicis ex merito ornati, a nobis dimittantur, utque . cum

in patriam redierint, fungendisque muneribus sint admoti . ea quoque ex lectionibus auditis, lecui uaffctant, quibus progredi priuatis studiis, et rebus agendis pares se praestare possinti Hoc ipsum illud est, quo male consulitur iuuentuti academicae. si lectiones habentur perfunctorie, si degustantur tantum summa rerum capita, si ad voluptatem audientium opera docentium est accommodata, ita ut nihil proferatur quod auditorum mentes satigare aut intendere possit; sed ut horula otiose coniun . ta oblectati

292쪽

α68 . Certamen litterarium et praemia

' oblectati tanquam ex fabula ludicra discedant adolescentes; multo . magis si eleuatur seuerior omnis doctrina: si Saeculi Genio ad leti statem, inollitiem et animorum corporumque dissolutionem procliviori indulgetur. Vtinam teneamus animis hoc omnes: ne modicam quidem et mediocrem doctrianam. et facultatem ac qexteritatem ad res agendas. consequi aliquem posse, nisi intentiore aliquo studio. viribus ingenii. qualescunque illae fuerint, diu multumque exercitatis; nec memoria et a ' dicione parari scientiam, sed iudicii vi intenta. pe pendendo, explorando. inquirendo et audita in meditata conuertendo. Non ignoranius saeculi nostri morbum esse, 'qui omnem fere iuuentutem tanquam pestilenti sidere amatam corripuit, ut inutiles esse putent litteras . seseque bene iis carere possis. quae non ea disciplina contineantur. cui nomen iuum professi sunt; neque in hac ipsa disciplina sibi curandum esse quicquam, nisi illud, ex quo rerum actus pendeat, in quo illi aliquando se versaturos esse

aut sperent aut opinentur; saltem prouidendum esset ut earum rerum notitiam aliquam consequantur, de qua forte in examine aliquando siue ad honores . academicos consequehdos siue ad munus publicum

obtinendum subeundo quaeri possit; quod si forte inciderit aliquid aliquando praeter illa sollennia et, vulgaria. de quibus in lectionibus moniti sint, posse - ea lex libris peti. aut aliunde arcessi. .ibus persuasionibus nihil esse potest perniciosius. Nulla enim esse potest certa, tuta et idonea scientia ullius

293쪽

disciplinae, aut capitis et partis ex ea. nisi totius

disciplinae ambitum tenueris, principia accurate ac lubtiliter tradita et exposita rite perceperis . facultatem, ea, quae ex iis consequantur et quomodo ad ipsas res trans serenda ea sint, per piciendi, multo usu et magna animi intentione acquisueris; neque satis est summa tantum tenere rerum capita, aut acquiescere in notitia rerum qualicum.

que, sed ita instructum esse disciplinae copiis ex interiore eius penu paratis. ut, sit ex academia adiunctionem qualiscunque reipublicae partis admo tus fueris, si iudex consederis, si medicus aegro assederis . non dictata apud animum repetas, 'sed disciplinae princjpia. ex quibus sagaciter elicias quod nunc maxile factu opus sit. Quod sit animus non in ipsa acad emica auditione eiusmodi meditationi et iudicationi adsueuerit: fieri pqtest nullo modo, ut recte aut tibi aut aliis consulas. Itaque optimus quisque doctor institutionem, jxa instituit, ut subtiliora quoque disciplinao capit iattingat. ingenia acuat et ad caussas grauiores ac 'dissiciliores mature paret et exerceat; ot flagit ipsa liabenda est ea institutio. qua nihil propinatur,

nisi quod primis tantum; labris .ex disciplios idelis

uam procliuia sint tempora haec ad studia disciplinarum perfunctorie et leuiter et tanqua in aliud agendo. prosequelida, non aliter ac si de lutu aliquo aut ludicro scenico ad fallendum oti μni agatur, fatis docuit haec ipsa remissio studiorum. hoc animorum frigus, hic torpor. cum tam .pauci

294쪽

st o Certamen litterarium et praemia

ad concertationes publice propositas concurrerinti Quod si enim in iuuenilibus animis he laudis quidem ulla est cupiditas: quem tandem animis stimulunt subiicias, ut ad studia seueriora ii excite tur Τ Ηabent sane magnam excusati0nem multi ex iis, quae eXtra hanc academiam nostram sunt. inque his vel maxime institutio est . qua per annos. ante accessum ad hanc academiam, siue disciplina domestica sub imperito praeceptore siue in schola. male constituta exactos, ingenia suere informata;

quo fit ut cum multo maioribus difficultatibus iis sit colluctandum . quam quas ipsae disciplinarum

molestiae obiiciunt. His tamen ipsis obuiam eun- dum est sortiter; et, ut iretor , instituta sunt haec ipsa certamina, ut, cum desidia domestica emollita nostrorum hominum ingenia ab omni virium intentione abhorreant, mec aut scribendi aut disputandi, multo minus latine, exercitatio ulla.' quod . . mos patrum ferebat, frequentetur. saltem in cerutamen se committendo et ad praemium laudemque adspirando,' vires suas acuat quisque, et tentando' eas consequatur, augeatque, ut igniculos excitet latentes, et successu ipso recreatus ad alta et graviora tentanda pergat. Vtinam vestra ingenia e citent nunc haec ipsa, quae de fortuna certaminis

in hunc diem edicti pronuntiata sunt.

. . ordo ' Theologorum

. posui erat, ut ii . quibus de praemio regio com. centare animur esset, modum atque consilium ἡ soriar Pontifcum ex omnibur temporum nos rum

295쪽

c rationibat prudentissine scribendue optimum ac sapientissimum exponerent.

Exhibitae sunt Ordini duae commentationes, altera Ciceronis verbis insignita:

Historia testis temporum, Iux veritatis, vita memoriae, magisra vitae, nuntia uetustatis

altera versu inscripta: Πηtanda via est ambae quidem propria sua laude ornandae, sed ita tamen distinctae, ut non diu anceps haerere posset, quod ferendum de iis erat, iudicium. Cum enim auctor primae Commentationis illud maxime curare videretur, ut diligentiam ac doctrinam non vulgarem in tractando themate comprobaret, hoc quidem egregie praestitit; at, nimius in congerendis in materia satis ampla allotriis, quod caput relerat, negligentius fere excussit, et hoc quidem modo effecit, ut alterius Commentationis auctor

iudicii laudem. ac debitam iustae tractationi palmam ipsi praeriperet. Huic itaque Commentationi verbis : . Tentanda via est inscriptae, eruditionis quoque copia satis instructae, licet nulla eius mole obrutae, nec diligentiae laude destituendae, licet aliqua festinationis siue intermissionis sorte indicia appareant, praemium Regium decernendum ordo existimauit.' i Schedula auctoris: resignata prodiit nomen

auctoris .

CAROLus ADoLpΗus GRue g. Luneburgensn praemio homiletico Orationi sacrae destinato. inter eos, qui ad concertandum admissi sunt, dugnissimum tandem se uero ac dubio aliquantum ex a mino

296쪽

et a Certamen litterarium et praemia

mine instituto Ordo illum iudicauit, cuius schedae

inscripta erant verba:

qua quidem Jeserata, nomen apparuit:. Gui LigLMus FRIDERIcus LΕΗNE, Eimbecrensis.

Huius vero iudicii rationes cum censura reliquarum orationum, et propria illius, quae proxime ad hanc accessit, laude, Vener. Di rector Instituti homiletici singulari programmate propediem expli- Cabit, nouana simul quaestionem homileticam in futurum annum propositurus.'

Ab Ordine It reton ultorum proposita erat quaestio:

Disinctionis inter modos tollendi obligationem ipsc iure et spe exceptioair. quae sit origo; quae viret potestas in iure; an et quis usus in foro δ

Exhibitae ,sunt Ordini commentationes tras,. his . symbolis insignitae:

I. A σοι λογιζομένω φαίνηται βιλ-τα ταυτη τοῖς 1ργοις ἐπιτέλει. ISOCR. . II. Non omnia fert omnis tellus. ' . III. Mum cuique.

Ex his Austor libelli tertio loco nominati non solum .se otiis puritate et orationis concinnitate. Verum etiam acuta originis, mi explicatione prae reliquIs eminet. Verum enim vero tum hic tum reliquarum commentationum auctores prorsus neglexerunt definitionem accuratam et plenam, quando ipso iurg. quando Ope e*ceptionis, liberatio contingat; praeterea , vim et potestatem, quam habet haec distinctio in permultis iuris capitibus, eorum nuta Ius

297쪽

lus perspexit. Vnde fieri non potuit non. quinde usu eius in foro iudicium tulerint admodum leue: Quae cum ita sint, nullum horum scriptorum praemio regio dignum iudicat Ordo.

A Medicorum Ch dine propositum erat studiis

vestris, vi exHoeretur Bisoria 1, uunt externorum, in binis animalium classi cus quae Urι ο exstitiguis dicuntur: institorum

Exhibita sunt scripta duo: alterum cum verbis

Ciceronis: Ingeniorum commρnta delit dies, naturae iudicia eoUrmat.

Alterum insignitaim dicto: '- Multa hoe primunt cognovimus saeculo.

Hahet utrumque lauden suam. doctrinae variae. induli riae et iudicii in colligendis, disponendis. comps randis et diiudicandis iis . quae ad notionem sensuuna externorum in exsunguibus, multa a multis ac diuersa. interdum inter se pugnantia, prodita lunt. .Sane fieri non potuit, quo minus lisiadem fere fontibus uterque scriptor vleretur, adeoque paria uterque traderet; incidit tamen in nonia nullis in alia modo hic modo ille . appositis quo- 'que obieruationibus. ab altero non allatis. Cum tamen altera. inscripta hoc dictor 1.

Multa hoc primum cognouimus faecuti.

ordine se commendet luculento. rerumque expositione diserta et vero etiam locupletiore: unani iniordinis suffragio huic scripto praemium est assigna- ι. V. ' S . tum

298쪽

α 4 XV. Ortamen litterarium et praemia

tum, abierum non minore honore dignum visum, ita.vt proxime ad primum loco accessisse iudicatum sit.' ' , o

Resignata victricis commentationis, schedula compertum est nomen a MARTIN. CHRI TIAN. GoΤΥL. LEΗxaΝM.' asIsatur, Seminarii Regii philologici Sodalis. Eius autem, qui proximum locum obtinuit. nomen est: .FRANciscus IosEpΗUs SCHELVER, Osnabrugessis, Soc. ybys. GUtting. membrum ordinata

A Philosophorum ordine '

' duae quaestiones superiore anno pronuntiatae erante altera ordinaria: , quae strat Gerumniae antiquae et mediae prouinciae. in . quos Savuce originis populi veI sponte inim migriarunt, veI a Germanis victoribus fuerant

i franslati. .

Ad hanc quaestionem per se utilissimam et ut seu vatur .ab iis, qui historicis studiis se addixerunt. haud nimium difficilem, non nisi una commentatio est exhibita; quae tamen ordinis ne indulgentiae quidem locum reliquit. tantum abest, ut desideria expleuerit. Etsi enim multa e bonis libris congessit, potiora tamen quaestionis capita aut leuiter attigit aut omnino praeteriit. Ita non satis perspexit. multis passim Germaniae terris, infrequentia incolarum deseriis aut parum cultis, a dominis Sta-vica mancipia fuisse importata, atque ita euenisse. . ut multa Stauorum seruientium millia per . vicos et

299쪽

a. XCVIII.

et pagos terrasque omnis Germaniae haberenturi Ρto his quae desiderantur. auctor interuit disputationes multas a re et consilio alienas et per se pa- irum graues, et cuna magno legentis taedio prolixe 'rapositas. Omnino commeιuatio festinanter et /supine eit perlcripta; vitiis grammaticis inquinata; etii ingenii facilitatem ac scribendi vi una. bono . rumque icriptorum in hoc genere notitiam ea pro- , dat: ita ut satis appareat, si curam malorem adhibere voluisset auctor. commentationem haud iomnino spernendam ab eo offerri potuisse. Qua 'ipsa re adductus ordo eandem quaestionem iterum in annum proximum proponere constituit: quod, paullo polt commemorabinius. Altera quaestio extra ordinem ab Ordine Phi- losophorum pronuntiata erat haec: iConcinuetur hi toria hel irum cruciatorum ex Abuia. feda, ita, si sinini ex oliis scriptoribus tam Orienis talibus quam occidentalibus in medium proferantur

ea, quae ad eius narrationem diiudicandam, i emen-

dandam et illustrandam facere possint. Vnus fuit . qui satis animi viriumque. doctri- tnae et industriae, haberet, ut ad certamen se acis, cingeret; accessiit autem ita instructus, ut, etiam si plures habuisset aemulos, certa tamen ipsi palma fuisset. Ita enim satisfecit ille desideriis Ordinis. ' ut etiam expectation m superasse videretur. Cum enim Ahul feda comparandus esset cumscriptoribus aliis: horum recensum ille apposuit' copiolum; nec ullum scriptorem reperias ab eo

300쪽

α 6 ' XV. Certamen litterarium et praemia

non inspectum P cum iudicio seuero in partes ut catum, et cum Abullada comparatum; Ahulfe- . dam autem interpretatus est docte; in eius fontes et auctoritatem inquisiuit; verba emendauit; ipsam' autem historiam per haec illustratam habemus multis in rebus. Quare non dubitauit ordo philoso. phorum Commentationem hanc inscriptam versu:

utum religio potuit suadere malorum,

, praemio dignam censere. et victorem eitiam sine puluere pronuntiare auctorem . perdoctum iuuenem: quem resignata scheda esse apparuit

Fgi DE Ric. WILCKEN, Raizebis πο - Hunnoueranum, Seminarii Regii philologici Sodalem. .

Solvite victores is in vota, imponite plenis Tura focis, cincta tempora .fronde nctu . .

fecistis viriuPI vestrarum, periculum ltu secundo; nunc animis firmatis studia intenci i vestra, ad maiora contendite. In imis enim haerere eum, qui ad altiora procedere poterat, turpe et flagitiosum est. Vestra laude et successus secundi exemplo excitati commilitones vestri accedent ad certamen futuro anno nunc pronuntiandum; propositae sunt in illud quaestiones sequentes:

Ab ORDINE quidem THEOLOGORVM

postulatur: Vt succincte et ex tartis rerum rasarum monumentis' - monseretur . religionis chrisianae quae vis fueris . in vita. moribris, animis hominum per tria priora saecula. A

SEARCH

MENU NAVIGATION