Chr. G. Heynii ... Opuscula academica collecta et animadversionibus locupletata. Volumen 1. 6.

발행: 1802년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

In certamine homiletico argumentum orationis' sacrae anno proximo habendae hoc esse voluit the logorum ordo: . RO.n. XIII, I - De functa et inuiolabili magia stratus politici potestate secundum praecepta relia gionis Chrisianae. Von der Unvertitasicli eiu- der obrigheitlichen Gewast nach den Grun dinen 'o des Chrisentίums.

quaenam Dit legum poenalium proyria interpretandi principia, et speciatim: an extensua interpretatio

in iis locum habeat. .

Ab ORDINE MEDICORUM:

quae sint vera, urta. evicta, et obseruationibus declarata chemica corporum animalium ac vegeta- bilium elementa.

iterum duae proponuntur quaestiones; altera ordinaria: Cum Graecorum et Romanorum notiones ethicae fuerint valde imperfectae, extiterint tamen ciui. lates, tempora et homines , qtios praeclaras virtutes exstruisse negari haud possi: quaeritur: qua nam in religi onibus, h. e. notionibus religiosis et institutis sacris , horum populorum, ψverint nomenta morosia, quibus homines ad virtutis ex serendas adduci potuerint pFacile intelligitur, no, si1ngulorum deorum recensum, aut caerimoniarum enarrationem , in

302쪽

α 8 Certamen litterarium et praemia

hac quaestione requiri: sed ut doceatur. an. et

quatenus, priscae religiones ad animos moresque hominum formandos, ad pietatem, humanitatem, iustitiam eXcitandami, promouendam, effectum habuerint. Ceterum Vellamini in argumento a.

multis versatb et in diuersas partes dii putationibus nobilitato. Antiquiora scripta reperietis in Fabricii delectu argumentorum et scriptorum cle veritate religionis chrilitanae p. 7s a sq. ; in recentioribus eminent Eber hardi Apologia Socratis, Τledemanni stilenia philosophiae Stoicie.' Lellii historia religionis Christianae. Planneri systema theologiae gentilis etc.

Alteram quaestionem extra ordinem ordo philosophorum pro potuit, eandem, de qua hoc iam

anno, hocque die. depugnandum erat: ψιιae snt Germaniae. antiquae a mediae, prouissciae, in quas Mavicae toriginis populi vel seonte immigrarunt, vel a Germanis victoribus fuerunt translati. Scilicet. . ut quaestionis cardo recte teneatur: Slauicae gentes per omnem Germaniam Orientalem memorantur multae inde a Raec uio V.; aliquot

vero saeculis serius . inde a saec X et sequentibus, etiam per Gexmaniam australem passim Staui in colae memorantur, sed seruili conditione tentis.' Sunt igitur quae quaeruntur potissimum haec duo: . I. populi Slauici. qui a saeculo inde quinto memorantur in Germania orientali. v. c. satia. Mis-nia, Lune burgensibus, 'Megalopolitanis terris, im migraruntne illi tum primum in has terra , magnis

rerum

303쪽

retam conuersionibus et populorum migrationibus vacuas relictas 3 quod si afferitur, declarkndum ulerit auctoribus idoneis; an tenuerant illi eas terra iam inde ab omni hominum metinoria, ita 'ut de primo eorum aditu ad has terras nulla supersit m moria: ut adeo Aboriginum loco habendi sint. quos aliunde venisse nulla est memoria Τ II. qui serius in Germania australi confederunt, seruili conditione utentes. haud dubie belli iure a victoribus eo fuerunt abducti: inquirendum tamen' est, quibus temporibus id factum sit. Atque haec conia tinentur in altera quaestionis parte, dum quaeritur: γhiquus a Germanis victoribus fuerunt trantiali. Multa ab his haud abhorrentia attulerat iam auctor scriptionis, qu ei ad hanc quaest. Onem certandi ea ullaciniata fuerat. Et colligi possunt multa de his lalibris, quae Silauicas origines et historias pertractarunt: ut in Thumanno, Gebhardi, Anton. Ga terer, SchloZer, aliisque, qui a viris his doctis

mis laudantur.

Proposita videtis. Commilitones, noua in diorvin vel trorum alimenta. industriae incitamenta, ingeniorum aculeos; habebunt ii . qui iam in studiorum cursu in extren o curriculo versantur, quo tingenia sua experiantur, fructus academicarum au.

ditionum er lectionunt ipsi apud se recenseant. quaeque iis deesse viderint suppleant; .nouas copias iam paratis 'addant. Atque utinam ad haec in a num sequentem expedienda. ad studia et veltra et nostra prosequenda, et res publice priuatimque feliciter gereodas, votis precibusque nostrjs annuat

Dissilii eo by Cooste

304쪽

am XV. Certamen litterarium' et praemia

numen o M ut pace tandem fruamur certa ac stabili, non simulata. non infidiola et periculosa; 'non larua ac specie vana paci, obiecta, sub qua

Erinnys lateat nouaε fraudes et nouos furores mox patriae nostrae illatura. Persuasum utique nobis habemus, non nisi cum ipsa pace reditura esse ea, quae nunc multis in terris exulare videnriiq. sine quibus tamen vita non modo non iucunda, sed

ne tolerabilis quidem esse possit; inque his iustitiam, aequitatem. pietatem. honestatem; rerum bonarum et vere utilium studia. felicitatemque publicam priuatamque, ex rei tituto pristino, sorte emendato, rerum agendarum administrandarumque

ordine. legum iuriumque redintegrata sanctitate; dissidiis animorum a prauis rerum notionibus Opinionumque spectris circumuentorum sublatis et extinctis; litterarum studiis rectis restitutis . non ad vanitatem ambitiosam. ad corrupta luxu et mollitie hominum ingenia accommodatis; philosophia non in otiosis quaestiunculis et subtilitatibus haud unquam expediendis, sed in rebus publice priuatimque utilibus occupata; virtute non ex speciosis Verbis L sed ex vitae integritate. ossiciorum sanctitate, et animorum humanitate ac beneuolentia aestimata. Ita tandem patriis moribus et institutis utemur lubentes volentesque cum omni felicitatis genere, acquiescentes imperiis et administrationbhus a patribus . acceptis; ita toto ex animo bona vota precesque suscipimus pro reipublicae nostraestatu manente integro et perpetuo. pro Rege nostro et Electore Brunsvicentibus terris fausto sidere nato, et bonis Iitteris, per eXimium academiae nostrae

305쪽

nostrae studium. et per hoc ipsunt sollenne insti- , - . tutum . -ad Omnem memoriam et ad gratos nostros posterorumque sensus commendato; pro viris summo regimini harum terrarum admotis et de felicitate noltra immortaliter meritis; et pro salute et sncolumitate publica et priuata. propiti uni habeamus nument vqtisque illud nostris annuat, faxitque preces nostras ratast Haec deum sentire spem bυnam certamque domum reporto.

XVI.

306쪽

α8a XII Certamen litterarium et praemia

XVI. ACADEMIAE LEORGIAE AUGUSTAT

. PRO RECTO R

CUM SENATU

REGIS NOSTRI INDULGENTISSIMI

SOLLEN NE NATALITIV Μ

INDICTO

ORDINUM ACADEMICORUΜ IUDICIO REPORTARUNT

AB ACADEMIAE ORDINIBVS PROPOSITA

Miro animorum errore, stolida etiam nonnullorum audacia, iactare vidimus. superioribus inprimis annis, multos, solis litteris contineri regno-

307쪽

rum fortunam, litteratorum autem hominum in- geniis conliliisque summas rerum conuersones peris 'agi . posse; scilicet ut sibi ipsis viderentur esse homines praebotentes magnisque rebus gerendis nati. Vt vero suis enuntiatis fidem facerent, pronuntiare etiam ausi sunt. factam nostra aetatς regni Francici conuersionemne. an euersionem. litteris et litteratis tantum non solis deberi; qua ' quidem asseveratione nihil esse poterat aut magis in conlideratum aut vanum. Quam circumscripti enim sit ad regnorum fortunam, adminili rationem et rerum gerendarum consilia et rationes. litteratorum prudentia et auctoritas: ipsa experientia edocti bene tenemus; quam multa enim in his ipsis recentissimis temporibus a viris litteratis tam imprudenter, , tam alieno tempore. tam parum consulto ac deliberato facta sunt, ut eos non tam despuis e quam . insaniisse dixeris. Nec magis aut sollertia aut rerum, usu praestare dixeris eos, qui litteras sua .. ipsarum vi, ac pondere stare statumque tenere pu- tabant, ita ut rerum potentibus nihi eas debere. Contra vero eas potentes ac principes sibi obnoxios habere sibi persuaderent: quae quidem' opinio quam temere concepta. quam incogitanter ab

aliis arrepta sit, adhibito vel leui animi iudicio, facile perspici phteit. .

Sicut enim: ut solido fundo nitatur res rustica. solum illa requirit idoneum, in quod radices demittere et adigerea Ossit, desiderat curam, caeli annique Clementiam . prouidum studium auerten- idis noxis et sic alia extrorsum arcessenda; ita

multae

308쪽

284 XUI. Certamen litterarium et praemia

multae magnaeque res sunt, cum quibus reipublicae litterariae salus ac prosperitas est coniuncta; pendet illa omnino a reipublicae uniuersae ilicolu- imitate, neque, hac turbata, ipsa concussa manere potest; inter arma praemia litterarum, so-menta ac nutrimenta. esse sublata, tot nostri temporis buctuosis eXemplis edocti sumus; verum et in ipsa pace. aliis reipublicae partibus bene constitutis, multa adhuc requiruntur, quibus efficiatur, ut litterae conualescere, vigere ac florere possint: multarum rerum copiis, opum ac facultatum publicarum parte haud exigua, studiis ac curis innumeris. sapientia et prouidentia virorum' summorum singulari, opus est; tum vero 'nulla est reipublicae seu constitutae seu administratae pars, a qua litterarum fortuna non mutuetur aliqua commoda, aut accipiat damna; quae enim et quanta in litteras bona aut mala proficisci solent ex religionibus, ex Opinionibus publicis, ex atatium, quaestuum, commerciorum indole ac statui Haec cupa externa sint, quae et quwta et quam varia sunt in ipsis litteris, earum uscissitudinibus, eorum, qui eas colunt ingeniis, studiis, moribus.

quibus ipsae litterae affici postpunt ac solenti Nobis quidem cum singulari aliquo prouidentiae

diuinae munere tot bonorum cumulatorum usus obtigerit, tum illa quoque felicitas parta est, ut in his

rerum per terrarum orbem procellis ac fluctibus nobis in tuto ac pacato bonorum nostrorum fructus incorruptus et illibatus maneat; nem modo maneat, Verum etiam in dies augeatur ac perficiatur. Quae enim

est academia, in qua, his ipsis temporibus, in his

309쪽

. fortunae incertis, inter toti calamitates, casus, metus, suspiciones, facultatibus rei publicae per ipsas temporum necessitates exhaustis, tot decora et ornamenta accesserint 3 tot utilitates prouisae sint 3 omnis generis apparatus litterario; videmus γnon modo seruatos, verum et auctos nouisque accessionibus locupletatos, iisque seruandis loca idonea prouisa. Horum bonorum nostrorum D ctus, singulari aliqua prouidentis numinis indulgentia. per constitutum prudenter Germaniae borealis statum publicum, et per summorum virorum, qui rebus nostris inuigilant, ipsi litterarum amantes et arbitri, sapientiam et liberalitatem ad mirabilem, nobis cum sit concessius: non minus tamen animis tenendum et reputandum est, 'auspiciis ista omnia, Regis Optimi et indulgentissim

Georgii III. prouideri, geri et administrari ' pro- spicit ille rebus . nostris non m Q cura ea, qua omnes has terras complectitur, principe ac patre reipublicae digna, verum lingulari quoque studio Academiam nostram amplectitur, rerum nostrarum accessus et defectus, laudes et vitia . cognoscit, his medetur, illis fauet. idque agit, *t noua no- . bis undique incrementa, nouas utilitates proui. deat. Cuius indulgentiae ac prouidentiae 'cum fructus percipiamus uberrimos. qua pietate conis tactos nos este necesse sit in Regem Optimum , almum litterarum Parentem et nutritorem. quid multis eloquamuri Testandae publice ac per bona vota 'declarandae huic pietati.dies hic, ipse erateonstitutus, quo eius natales nullos ac litteris ipsis fortuna aliqua memorabili prouisos ceIebra-

- vimus.

310쪽

αχ XVI. Certamen litterarium et praemia

vimus. Quid enim aliud priuato homini ad anuinum sentia inque bonorum . quibus fruimur. gratum et pium tellandum restat, quam , t cum pietate, Ide et obsequi O, bona vota. quibus a deo O. M. omnium bonorum assuentiam. consiliorum bono

rum fuccessum, et nunc quidem fortunam belli yropitiam et secundam, precibus assiduis flagiteti

Non minus tamen altera ex parte ad religionem pietatemque nothram pertinere arbitrabimur. vi tot tantisque honis noltrii inuὶdendis. in his inprimis Germaniae calamitatibus. recte prudentetaque Viamur 3 neque . cum prouisa nobis sint tam multa et praeclara ad res bene gerendas. dς sinuas nobis ipsi. partibus itaqye, Ossiciis ac muneribus, ut cum . fide ac religione .quisque tuis latis tacta. mus. publicisque, non priuatis; tantum utilitati. hus prouideamus, uec facultatibus modo nostris, sed litterarum etiam copiis et usibus consulamus, allaborandum est. Nisi enim litteras ipsas eaque, quibus illae tanquam crepidine sustinentur. ante oculos posita animisque infixa habemus, commitatere possumus perfacile, ut non modo litterarum commoda. 'verum et litterae hae ipsae manibus nostris elabantur. cum publicis priuatisque omnium rerum ruinis corruant. 'nosque dEstituant ea. quae

ipsi antea fiscordia quaeliusque 1tudio ad alia abrepti destitueramus. ita ut simus litteris pereum tibus ipsi superstites. tanquam pastores gregibus' strage facta aut i lue, contabescentibus. Videtis temporum rerumque vicissitudines, quae aliae alias excipiunt, aut alia aliam ante se, turbinum

more trudunt ; neqtie opinari aut sperare licet.

SEARCH

MENU NAVIGATION