Chr. G. Heynii ... Opuscula academica collecta et animadversionibus locupletata. Volumen 1. 6.

발행: 1802년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

primo loco. Ovidii elogio insignitam; et utrique

eam, quam quarto loco, inscriptam Ciceronis sen. tentia, nominauimus, proxime accedere iudic tum est. Schedula resignata compertum est nomen:

Accessise in laudis societatem et proximum locum occupasse visus est CONR. Ausa ALBERT. RosCHER, Lunejurgem, et altero loco FRID. ERNEsT. CAROL.FRorias, serino. MegapolitanuI.

Quaestio ab Ordine Medicorum proposita

erat haec: ' -

quaenam si lucis in corpus humanum visuis e cacia cum noxia, tum praeter eam partem , quam in visu agit, utilis ae salutaris p . Quatuor obtinuit ordo scripta, qu ς omnia diligentiam et multifariam auctorum eruditionem 'luculenter testantur. ordinato quoque et satis bene digesto sermone laudes promerita. Primum, cui inscriptum est emblema: 'istima lux refusi, etsi cetera satis breue, illud tamen vitii cum reliquis commune habet, ut multa comprehendat. quae ad rhombum non pertinent, satis quidem in- α geniose similitudinem lucis cum materia heruea exponit'. argumenta tamen pro et contra hanc similitudinem militantia, et cardinem quaestionis

propositae iusto fugacius pertractat. Quamuis maior in colligendis factis diligentia in reliquis elucescat. in eo symen peccant Omnia, ut nimia mole obruant lectorem, plura complectentia, quae 'I. R R ' ad '

282쪽

238 Certanten litterarium et praemia

ad quaestionem nequ1qtiam spectant, et in recensendis phaenomenis a sole productis iusto minus distinguunt, quid luci debeatur, quid calori. Dubitat adeo auctor scripti. quod insignitur

an unquam discerni pollini effectus lucis ab effecti. bus caloris . et omnes, quos lux in corpus humanum vivum exserat, in eo consistere,' ut in cutem agat, , sibi persuadet. Plenius omnino quaestioni satisfaciunt, quae superfunt, duo, liue multifariam lucis in corpora omnigena efficientiam. ex physicis et chemicis aris gumentis et phaenomenis deductam . siue quae inde fluunt, sequelas tum pathologicas, tum' theo rapeuticas conlideres. ipsas noxas, quas nimis latagus lucis influxus intulisse obseruatus fuit, non negligentia; alterum scriptum signatum emblemate:

, Non tam in dis viando auctores. quam rationis mameata quaerenda sunt;

alterum, sermone magis correcto et melius digesto huic praecellens. in lignitum emblemate:

quae prassenti opusculo defunt, supplebit aetas.' Quibus omnibus pentitatis posteriori huic

scripto, Ornato emblemate modesto: Quae praesenti opustulo desunt, suppl/bit aetas,. deberi praemium; alteri autem, cui emblema:

Non tam in diffusando auctores, quam rationis momenta quaerenda sunt,

proximum locum . decreuit ordo Medicus. Auctor scriptionis victricis est proditus Io. CRPH. EEERai AlER. Med. Stud. , onabrugensis. Et ad praemium proxime accessisse visus est Ex s. HORN, Brunsvicensi; nunc Med. DOct.

283쪽

Ab Ordine Philosophorum proposita erat quaestio:

Cum. Uofra aetate in regnis Europae fere omnibus opera detur ut incolarum indusria parentur et ei horentur merces . ovibus carere aut nolunt aut nequeunt. ne ab exteris ea mercari necesse sit quaeritur,

quaenam inde populis emolumenta et detrimenta prouentura e sse probabile set.

Exhibitae sunt Ordini, commentationes tres : prima cum dicto : Discite iusitiam moniti; ' ialtera inscripta hah us Verba: D modus in rabsis; tertia in fronte praefert prouerbium:

. Nulla regula sna exceptione.

Nulla harum commentationum est, quae non laude sua digna visa sit: in tertia, quae nullam regulam sine exceptione esse pronuntiat, acumen elucescit philosophicis subtilitatibus bene subactum, ad n tiones a singulis rebus abstractas et ad summum aliquod redactas contemplatione mentis euoluendas et explicandas haud infelix; enimuero cum quaeis stio versetur non in ideis, sed in rebus, in factis, in linitis rerum diuersisque formis iisque incon stantibus et noua quaque mutatione ingruente mutandis aliterquis determinandis: uniuhrsalibus hisce notionibusi exp diri res haud poterat; sed rerum usus et experientia, ut, quae hinc colligi possint. appareat. consulendla erat; et ex hac. non ab universali aliqua notione, ducendae erant rationes impugnandi vel assirmandi. Prior commentatio: Disile lusitiam moniti, multa habet. de quibus non quaerebatur; tota disputatio de iustitia erat aliena, totus locus de importatione et exportatione uni-

284쪽

αω Certamen litterarium et praemia

verse spectata est expungendus, saltem summatim modo perstringendus nec nisi post medium libeI-lum ad quaestionem propositam acόessit auctor. Ad quam penitus enucleandam et 'pertractandam

reliqua libri haud suesciunt: etsi in his praeclarae' lingenii et doctrinae copiae legentem iuuant. Re- istat secundo loco memorata commentatio cum dicto: ali modus in rebus, quam ceteris praestare, omnium cbnsensu iudicauit ordo Philosophorum: nam . etsi, in . ea quoque, nonnulla sunt, quae aut eliminanda' sunt aut conistrahenda, rerum tamen factorumque notitiis satis instructus auctor ad quaestionem accessit, et iudicium maturius. diligentiam et circumspectum rerum examen attulit, earum collocationem optam

et ordinem lucidum. Orationemque satis perspis . cuam adhibuit. Huic itaque praemi uni assignauit ordo philosophoriani; accessis autem ad praemium censuit asteram illam cum dicto: Difeste iussit amptertio loco. nec sine la e. relicto ei, cui nulla rigula sne exceptione Hacuit.

. In charta, apposita commemationi 'praemio ornatae. resignata scriptum, erat omen:

LMR. ILH. losEPH ΗuYEgus, C, H Agrippinme; alteri, quam proximo l .co accessisse iudicauerat ordo, Io. lac. WAGNER. Irimensis, Seminarii R. philologici Sodalis. Tertiae laus et commendatio eximiae subtilitatis ingenii debita publice per

285쪽

a. XCVII. 26 I

Nouissima operae pars versabitur nunc in hoc. vi. quae in futurum annum propositae sint quas' stiones. qui igniculorum in Vestris ingehiis excia . tandorum et alendorum subiecti sint fomites. etialienae laudis Naeclarae exemplis , nouae lauis dis eonsequendae stimuli. . paucis doceamus. Praemium regium in annum sequentem Pr κ .positum . - t

: ORDO THEOLOGORVM decernet illi.

qui modum et confinium hisoriae Pontiscum Roma noruni ex omnibus temporis nUri rationibus prum

intissime scribendae s in bessen Plan Συ einer Pab Uchitato optimum exhibebit.

In certamine homilitico praemio regio ornabituris. qui optime verba fecerit de vi doctrinae sacrae, de diuina dimitate Iesu Chrisi ad gignendam cognitionem Dei et pietatem hominum Chrisianorum. 'Ob r den ginsus, inesthen die Bibelle re son 'dis ', gotιIstheti G1 de Iesu aus dis Gotterkenninis und Tugand ir Carisen grau=rι hat und nota a jert.

ORDO IVRECONSULTORVM proponit hanc

quaestionem: Disinctionis inlae modos tollendi obligationem ipso. iure et ope exceptionis, quae si origo; quae vis et potesas in iure; au et quis usus in foro p

286쪽

αει Certamen litterarium et praemia 'Desiderat ORDO MEDICUS .

ώsoriam sensuum ex ternorum in binis ania imasium classibus. quae vulgo ex anguia diis evntura infectorum sitiet et vermium

Constituuntur a liberalitate re gia a PHILOSOPHORUM ORDINE duo in futurum annum proemia. Alterum quaestioni:

quae sint Germaniae antiquae et mediae provinciae. in quas Sauicae originis populi vel sponte immugrarunt, pes . a Germanis victoribus fueruia 'translati. Alterum praemium quaestioni extra ordinem' eonstitutum est: concinnetur hisoria risiorum cruciatorum ex Abuι seis, ita, ut Mut ex aliis scriptoribus tam orien- talibus quam occidentalibus in medium proferantur ea, quae ad eius narrationem diiudicandam. emen. dandam et illusransim facere possunt. Praemium singulis quaestionibus constitutum

esse constat numum aureum XXV aureorum ducatorum valore hunc in honorem signatum; reliqua. quae in elaborandis et exhibendis commentationu'hus sunt obseruanda, et alias vulgata et usu ac more satis nota sunt.'

FIabetis, Commilitones. idia quod optima quaeque et laudum cipidissima ingenia in votis habere solent, materiam iustam, in qua vires et facultates experiri, vividum 'animorum vigorem e , serere, famae honestae fundamenta ponere, verbo '

faustum

287쪽

faustum ac secundum vestrae doctrinae praeiudicium atque etiam fortunae laudisque futurae pras rogatiuam. Oluen et arrham. consequi possinti Currentes vos incitare velle, otiosum esset; felicem successum precari et pietas et amor vestri noller iubet.

Quod superest, honis votis precibusque debitum est. Commoueri mimos necesse est et ad pietatem ardoiemqtie in precibus faciendis ad summum recum et fortunarum hun pnarum arbitrum inflammari, quando rerum per Europam faciem, fortunae vicissitudines. subitas mutationes, euentus in credibiles reputamus, cumque his fortunam pugnae Britanniae, curas ac sollicitudines Regis nostri Indulgentissimi, celerem multarum magnarumque rerum aleam. Ad uoluimur genu bus. et ad Oramus deum summum lupplicibus preeibus, ut expediendarum curarum modos, ac vias faciles et gloriosas profi-cuasque populis, ipse suppeditet resque Europae ita moderetur, ut tranquillitas orbi terrarum redin datur, nomenque Pacificatoris, quod dudum Regi nostro vota nostra pia destinauerant, tandem locum ac vim suam habeat. Gratulamur inter haec in laetis euentis nuptias Principis filiae Regiae cum Principe heressitario mirient bergensi initas et cu- mulatam felicitatis messem ex hoc connubio ominamur. Germaniae nostrae, inter pacis pactiones ostentatas quidem . sed nondum ad effectum adductas, dum interea summas belli calamitates multae prouinciae. opibus iam ante e X haustae, experiuntur, ex animo precamur 'matura elipediendae φ . R 6 et

288쪽

264 Certamen litterar. et praemia a. XCVII.

et constituendae pacis consilia, nostrisque terris fructum rerum pacatarum perpetuum; nostris studiis et conatibus. qui quidem ad academiae et iuuentutis utilitates, litterarumque et populorum commoda spectant, successus secundos, pmne fellis icitatis publicae priuataeque genus; bonorum omnium fauorem, malevolorum animos ad sua ipsorum bona excolenda conuersos, vestrorum. Commilitones, studiorum instituta recta felicesque successus. Haec vota nostra ut rite sunt concepi' ita rata sunto.

P. P. in Georgia Augusta primis Iulii diebus

289쪽

, ' PRO RECTOR ,

. Qui

IN CERTAMINE LITERARIO

IN AE. D. IV. IVNII ANNI HUIUS CI IaccxcvIII.

REGIS NOSTRI INDULGENTISSIMI

SOLLEN NE NATALITIUM

NOMINA

ADMITTI VOLENT

ARGUMENTA

AB ACADEMIAE ORDIXIBVS PROPOSITA

Etsi in his temporum casuumque vicissitudinibus.

animorumque inter spem metumque tanquam i fluctuantium iactatione, nullus dies, nulla hora eXeat.

290쪽

α66 Certamen litterarium et praemia

quin pia grataque mente incolumitatem quy frui.

nitar in his terrarum finibus et tranquillitatem graistulemur; hoc tamen die , sollenni, quo et diem iis talem Regis notiri indulgentissimu celebrauimus et certamen litterarium vestris. Commilitones, studiis regia irberalitate propositum edictum Uuit. 'licitatis huius nostrae sensus aliquis vividior et

acrior in animis nostris Vt excitaretur necesse erat. qu0d nullo grauiore casu, nullis insidentium finibus noliris hostium minis ac terroribus . nullo arismorum i trepitu turbatis aut suJpensis animis.- more sollenni, fossenni die, ad actum sollennem. et ad vota precesque persoluendas. in teniplo academico conueneramus. 'Cum enim funesto belli incendio tot patriae nostrae, Germaniari prouinciae, tanquam si animae grassantis vorticibus correptae, in cineres

consederint: cum aliae in si uiola libertate illaquea. tae ad ultimam seruitutem sint detrusae, neruis excisis, opibus exhaultis, expilatae, decoribus suis orbatae; cum omnis i ulti rectique sensus, omnisque Nemeseos respectus ex eorum . qui Omne ius et fas armis arrogant. animis sit sublatus: nos pristina libertate . securitate, otio hoc litterario. D. cris his Musarum imperturbatis, hac iuuenum

sorentissima corona, hoc commilitonum contubernio, hoe . coiberarum eXOptatissimo consortio. 1 fui, laetari. , res no itras bono cum successu agere. tollennia curare, in iis euentibus habendum est, quit anm mirabiliores habendi sunt, quo minus expectari poterant. Non , enim ignoramus, quae nostris quoque terris mala imminuerint, quae consilia in nos agitata, quae machinationes. si sorte

SEARCH

MENU NAVIGATION