장음표시 사용
21쪽
ILLUSTRISSIMI ET REVERENDIssIMI
quae hoc Volumen complectitur ,
H Eucharistia Sacramento Dissertatio, p. I De sacrificio Missa Dissertatio , p. 3De Constantinopolitani patriarchatus Institutione Dis. sertatio vel Exercitatio, p. III De Origine Coeli, Teriae, p. 116
22쪽
ILLUSTRISSIMI ET REVERENDISSIMI
PARISIENSIS ARCHIEPISCOPI A HORE PAULO D E FAGre
Presbytero, in sacroConsi oris Consiliario nuper Agente Generali δε rebus Cleri
Galticani. Uu saepenumero suae ab Illustris
simo atque Reverenclissimo P E TI. O. D E M A RAE A, Parisiensi Archiepis copoaccepi beneficia memoriare- colo, juxta id Basilh: Beneficiorum a ceptorum commemoratio, honesti est laudanssi occaseo, ab ejus vitae copiosissima laudum . n*υqui exaggerandarum segete, meo marte atque. historico genere lucubranda, & in lucem edenda,
23쪽
prorsus abstinere non possum. Et ab aliis licet mores illius ies gestae, vitaque ipsa scripta sint eleganter, quod tamen pleraque sint praetermisi
si quae recenseri merentur, quaeque ab eorum altero tametsi promissa, nondum tamen edita sunt,
hic supplebuntur, prout mihi praecipuo ejus vitae
Comiti in memoriam venire poderunt, rebus omnibus loco, dc temporibus suis uno tenore positis &restitutis.
Fuit igitur Petrus de arca natalibus illustris, ex Jacobo de Marca, catharina de Lartet nobi libus parentibus. Quisnam fuerit Jacobus Pater,
atque Jus avi, majoressique, quaeque eorum tam militiae quam togae praeclare gesta, quae praeterea
Catharinae matris animi dotes, insignis pietas amplissimo non posset explicari volumine, nedum paucis his paginis coprenendi Ganti,quatuor ab urbe Palo, totius Bene ni Capite in Lascurrensi Dioecesi millibus, oppidi natum esse certum est anno salutis MDXCIV. IX. Kal. Februarij, quamvis Orthesium Aquensis olim Vicecomitatus oppidum,nunc vero Benearnensi,Vicecomitum antia
quorum Benearni victoriis, additum primam ei lucem dedisse glorietur, qvbd ibi scilicet conceptus saltem fuerit septimo ante ortum mense: quum parentes in amplissimis, quae Catharina in eo solo obtigerant , patrimoniis tunc temporis agerent, oppidum tametsi Gantum ut plurimum incolerent. Itaque Septimestris filii editus casii matris, ut nonnunquam accidit: Unde per duos priores menses nutrienda labor, per quos cuin
24쪽
1 nutricis papillis abhorreret , infuso lacte fuit alendus, proxima quaque die moriturus , nisi
aeterno numini Eccletiae suae splendori, Regum ornamento atque commodo eum reservare placuisset. Nec oofuit ea nutriendi pueri difficultas, qui praeter eorum morem , qui ante nonum mensem e matris uter prodiere, corporis magnitudine plusquam mediocri in virum robustum evaserit. Interim, brevi post ejus ortum tempore de an mi salute solliciti propter imminens mortis perticulum, sacris, inter privatos parietes, baptismatis aquis , Christiana cautiones, parentes infantem intingi curarunt, expectata reliquarum Sacramenti coeremoniarum occasione Neq; enim,
ad Sacerdotum a Calvinistis expulsorum, de trucidatorum ministerium, neque ad sacras Ecclesias ab illis dirutas, vel occupatas aditus erat, profligato Christiani ritus exercitio , per solemne Joannae Reginae Navarrae, Henrici Magni a tris, quae in hujusmodi haeresim insceliciter incuderat, edictum, anno MDLIX. promulgatum.
Restituta Pueruli valetudine parentes de sediplendis sacris baptisinatis coeremoniis cogitan- res in Monasterium S. Petri Generensis Ordini S. Benedicti, in finibus Comitatus Bigorrae situm,. ubi libera Catholicae Religionis erat professio secum eum deferri curarunt. Notatu dignum; est Monachi, Parochi munere ibi fungentis di istum Nam postulato accepto a lascipienti.
25쪽
quodam afflatus spiritu voces inlaas repente eruispi : Tu es Petrin in super hanc petram aedificulo Ecclesiam meam. Sciebat equidem ille domum de Marca non amplid quam vi millibus inde si tam in ejusdem familiam in Catholicis Benearni
nobilibus esse clarissimam, aliquidque fausti Catholicae fidei ab insolita nobilis infantuli transsa
tione prudenter etiam augurabatur. Nec eum profecto fefellit eventus fuit enim ut inferius videbitur, Petrus acerrimus Catholici dogmatis propugnator firma Benearnensis Ecclesiae, quin imoin totius Gallicanae, Petra.
In cunis quum esset adhuc infans , incredibile est quam in litteras animi propensionem, kfuturam eruditionem jam tum ostenderit quas enim vidisset forte chartas aut libellos frequenti vagitu sibi dari optare se significabat, quum- ue apprehendisset, demonstrabat iisdem signis
quam eos aegre eripi sibi pateretur ita utin insaniatilibus crepundiis S blandimentis potiores essent
libelli, quorum voluptate mirum in modum trahebatur Enimverbita insitus erat illi a natura horum amor, ut in eo per totam infantiam persLiens, primis litterarum Grammatices elementis maturius quam solitum est, praeceptore domestico informatus fuerit. Tum veris jussu Jacobi Patris ad Civitatem Auscorum totius Novem-
populaniae Metropolim,vi in jus Elusa Metropolis antiquae substitutam, ut ipsemet in historia Be-
26쪽
novem natus annos perrexit, ubi Patres Societati Jesu inceleberrimo litterarum Gymnasio fi quens audiebat. Ad quartam illico Grammatices adlectus , pronuntiatas a Ludi magistro praelectiones pluribus notis, e libris Augustini de Civitate Dei lectione Privata depromptis inter recitandum illustrare olitus, animum Magistri in admirationem, es condiscipulos in stuporem adducebat, ut inter loquendum ipse mihi narravit. Adiu periores scholas provecto, sicut acciderat in quarta, primae sedes classicae jure merito, renuenti licet nonnunquam , deferebantur rata enim persoluto quotidiano classis penso in frequenti aliorum librorum lectione erat assiduus, ut quotidie literarum peritia magis quam aetate cresceret omissis solitis puerorum ludis, solo,
eoque raro coturnicum, quibus Auscorum abundat solum, aucupio contentus,coeteris Conindiscipulis longissimis intervallis praestabat, nec minus Sacramentorum frequentationi, precibus Deo erat deditus, ad quas Patre Societatis Iesu, qui eorum Scholas adeunt, adolescentes, aeque ac ad litterarum stadium mirabiliter hor
Sed interim Catharina Mater, ut erat pietate
4nsignis, continuis precationibus, lanctis quae crebro fieri curabat ita sacrificiis charissimi
sui Petri conservationem Mincolumitatem e coelo effagitabat,in pariter Iacobus Pater cum illa,
27쪽
&ambo de illius salute erat enim unica mascula eorum proles,vehementer solliciti singulis annuti studiorum intermissionibus quum initio autumni vacare Scholae incipiunt, animi recreandi causa eum ad se vocabant. Quotvi quibus egregie acute dictis cum iis, quos habebat itineris comites, sese oblectaret, praeter fidem ista tem habendum est , ut ab uno ex illis superstite
Repititis patriis laribus quidquid deliciarum
de oblectamenti certatim offerebatur, respuebat, praeter ferarum venationem , cui libenter nonnumquam indulgebat cum Jacobo Patre, quid litis eam habebat in deliciis propter multi nos
canum venaticorum latratus, sagacitatem eorumdemis alacritatem , corporisque in persequenda fera exercitium: sed imprimis lectioni librorum erat intentus feriatum illud tempus non prorsus amissurus. Quo elapse ad Auscos confestim reversus Glitis publicarum Scholarum occupationibus teneri, ita erudiri visus est sin-galis annis , ut prioribus quatuor facultatum Rhetorices praemiis egregiis sane studiorum monumentis, absens licet dignus judicatus fuerit. quae ad illum paternam in domum missa fuerunt,
hodie in domestica Bibliotheca a Perillustri Calaictorio de Marca ejus filio, cujus amplam inferius mentionem faciemus, asservantur. Haec ego quoque literarum trophaea saepius pertracta- dc totam earum rerum seriem a Iacobo de C
28쪽
PARIsIENsI ARCHIEPISCOPI. tharina Matertera mea, cujus utriusque pietati multum debeo, olim accepi, quae quidem sciscitanti mihi aliquando optimus Consobrinus confirmavit ino praeterea addito, se cum suis Condis. cipulis de Catechesis memoriter recitanda praemio contendere noluisse,Graeco tametsi latinoq; idiomate totum Canisi Catechismum memoria teneret,&absque ullo errore recitare potuisset.
Peractis ea gloria Rhetorices studiis, ad Philosophiam, jus utrumque addiscendum animum
convertit Votis iiij, quamvis invitus consensum praebuit Iacobus Pater. Etenim quum ille priscis Masorum suorum vestigiis inhaerens arma togae prςtulisset,atque armatos ea tempestate,nihilque minus quam bellum minitantes haereticos adverteret Petrum suum equorum armorumque
tractationi intentum unice peroptabat, nisi piae uxoris expostulationes, filiique nata ad pietatem, ac litteras indoles a conceptis eum consiliis abduxissent. Itaque Petrus, ut harum scientiarum
tyrocinium poneret, Tolosam mittitur, ubi Phulosophia primum navavit operam sub Patribus Societatis Iesu, quos semper peramavit, plurimi fecit& coluit, ita ut nisi parentum voluntas obstitisset, in eorum Societatem ascriptus sine dubio fuisset, ad eb pietati, litterarum studio, an, marum saluti, quibus omnibus illi praestant, deditus erat , Accepi ab illo, subtilissimis licet Llius scientiae argutiis praecelleret, magis ad Aristotelis Ethica, quibus summopere delectabatur,
29쪽
s V1T PETRI DE ARCA sese convertisse, serias illac positiva praecisis
ininutissimis preferens rationes. lMagister in artibus factus vix teneros pube tatis annos excesserat, quum publicas& toto orbe celeberrimas tam prophanarum quam Pontificiarum legum scientia scholas Tolosae ingressus, frequentissimis percontationibus Claristimo Ja num a Costa Sc Maranum, coeterosque Juris utrius que Professores fatigare solitus erat, non res. puebat audire Cadanum unum ex illis, a pleris. que licet obscuritatis insimulatum subtiles magnae illius scientiae tenebras divina fere ingenissui
acie penetrans . Ac ne quis forte existimet propter singularem, quam Petrus sibi comparavit, utriusque juris eruditionem per tres circiter an. nos quibus in ea frequens fuit Academia, totum in Iurium meditationibus versatum fuisse, compertum habeo, nullum eorum quae sunt in amplissima Fuxensi Bibliotheca , cum excusorum, tam anu scriptorum voluminum per totum do
Philosophiae LIurisprudentiae curriculum impe tractum mon perlectum reliquisse. Unde exi. miam illam, qua inclaruit, encyclopediam, klinguarum peritiam Patribus Societatis Jesu, Tolos, tum temporis Professoribus is Bibliothecae Fuxensi maximam partem debuisse fatendum sic Non taedebit, ut opinor, Lectorem, quod illi quibusdam in Condiscipulorum colloquiis obtiagit, accipere. Videbant illiis admirabantur iamul assiduum ejus di continuum in studendo laborems
30쪽
PARIsIENsI ARCHIEPIsCOPr. borem, raro deambulantemi coeteris animi corporisque recreationibus indulgentem inveniebant, unde iis invidia in eum alicujus causii extitit, exprobrabantque adolestentem genere clarum non decere, a virorum mulierum nobilium civitatis colloquiis& societate recedere, nec praestantes animi dotes exerere, non ludos, nec ludicra, neque nocturnas hyemis choreas, ut
aliis solitum erat, frequentare , posseque eum, VPrum absconditum jure nominari. Ad quae ille, quum venisset temporis occasio , futurum se omnibus pernotum, ubi latendum illis foret, peracute respondit. Quum tot perpessis in studio laboribus, vel udVerius loquar, tot oblectamentis degustatis: litterarum enim studia carissimas sibi esse delicias: asserebat ad reditum in patriam se comparare cprudentissimus adolescens, se plerumque sicut ipse mihi narravit, cum haereticis Benarni collocuturum praevidens, eorum cavillorum imperiatus,&nullam eos addiscendi, neque iis respondendi occasionem Tolos , quae se semper abi
omni haereseum labes haereticornm societate ,. Quos civitatem incolere non est passa, ut puram sine spinis rosam conservare curaVit, quorumdam librorum, qui de controversiis dogmatum fidei agunt, lectioni gnaviter incubuit ne iis ammis destitutus hostium Catholicae Fidei congres sis fugere teneretur, & ut aliquo modo eorurn,