Illustrissimi ... Petri De Marca ...Dissertationes posthumae sacrae et ecclesiasticae quarum quaedam Gallica lingua nunc ex ipso auctoris autographo primùm in lucem editae operâ & studio Pauli de Faget ..

발행: 1682년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

VITA PETRI DE MARCA Octobri post solemne Festum omnium Sania rum ad Iorenses occupationes revocatur , quibus, ut in eas se teneri arbitrabatur, numquam parcebat. Itaque res Historiae Benearni sic infecta relinquitur, is diuturnum tempus dissertur propter novam, quae ei a Senatu Navarropolensi rerum maximi momenti causa ad Regem decerunitur, delegationem, ad quem mense Aprilis anni

MDCXXXVIII. profectus est, me Comitem hujus itineris habere voluit. Sed dimissa Patria cogitationem Historiae Benearia adeo non dimisit, ut quidquid hac de re scripserat hactenus, commentaria quoque quaecumque erant adscribendum necessiria secum deferri curaverit , ut si quae se absolvendae historiae, imo& edendae in lucem daret occasio , ea videlicet uteretur. Sub finem ejusdem mensis Lutetiam Parisiorum salvi cincolumes advenimus , ubi negotiis ad Legationem suam pertinentibus agendis intentus optimus consobrinus, parvam vel fere nullam ad historiam Beneam operam navare potuit. Etenim quum ei per illas occupationes adesse

domi licebat , a plerisque utriusque togae viris clarissimis imprimis a quibusdam illustribus libellorum supplicum Magistiis , QParisiensisPartamenti Senatoribus frequentissime invise batum qui quidem prioribus honestatis, de urbanitatis ossiciis ab iis persolutis, domum ejus frequentes revertebantur, eum loquentem audienci cupidissimi, variis quaestionibus lacessitum

52쪽

PARIsIENsI ARCHIEPIsCOPI. rintrabantur subito respondentem de quacumque scientia, antiquitate, de ipsismet Registrorum Curia Partamenti, camerae rationum Parisien. sum locis notabilioribus. Unde omnes sequentibus postmodum diebus adversiaria penes elatabuerunt , in quae notatu digniora quaecumque ab ejus ore poterant excipere , brevibus notis

referebant.

Altera fili etiam a suscepto opere animum. avertendi causa rivi egregiam tanti viri in alia tera facultate peritiam agnoscendi valde oppotatuna fuit occasio Habebatur ea tempestate. quam vocabant de propaganda fide, Congregatio, in qua alter ex Sodalibus orthodoxum, altervo Calvinistam agens, de iis quae sunt in controvessia circa fidem acerrime disputare solebant. Multum aded inclaruit arca in evolven

dis earum controversiarum nodis, ut omnes lai

clini virum de rebus ejusinodi docte dissere

tem mirarentur.

Non praetermittendum hoc loci censeo, Prata sidem nostrum, quum Delphinus tunc quidem spes Galliae, atque adeo Europae totius; nunc veto Rex invictissimus vi r hostimes orbis Belgici domitor,caraque suorum sebditorum posseL Nonis Septembris ejusdem anni, Coeli Galliam amantis munere prodiisset in lucem litteras acie tu Palensi accepisse , quibus Regem

si nomine filutare omniaque ex ortu tam optato prospera faustaque augurari jubebatur, quo

53쪽

VITA PETRODE ARCAossicio ea qua par erat reverentia tinctus, humata niter a Ludovico Iusto acceptus est.

Ineunte anno sequenti MDCXXXIX. amico

rum licet frequentia a labore distraheretur, in termissum tamen opus Historiae Benearn pers quitur, sed brevi, accedente occupatione omit tendum Etenim cum Rex optimus conssistorium Regium augere viris aliquot,rebus quae in eo agitarentur pietate, ac peritia paribus optare se Richelio Cardinali Eminentissimo significasset, isteq; delectus hujus habendi curam Superillustri nobilissimo viro Petro Segulerio Galliae Camcellario demandasset , visiis est huic Praeses no ster dignissimus qui ea dignitate prae caeteris o naretur. Noverat quippe peracutam ipsius inge . ni vim , sagacitatem eruditionem , utpote quem de variis quaestionibus ab eo propositis apud se disserentem audierat, itaque per amicum ei se in sacro Consistorio sistere suasit Moarem gessit Marca sapientissimo viro, cui erat ad . Actissimus, simul Praesidis munere se non abdicandi facultatem adeptus est a Rege, qui nonnaodb novum sacri Consistori Comitem proba

vit, sed a semetipso deligendum , si venisset in

mentem , asseruit.

Adleel us est igitur in sacrum Regis Consistorium mense Juli ejusdem anni, in quo acceptus potius quam receptus est litteris Regiis Comitis Consistoriani Semestris illi concessis, sed mense Ianuario sequenti, novo diplomate factiis Comes

ordinarius

54쪽

ordinarius absque intervallo frequens fuit in illo Superiori Conventu, cui singularis novi Collegae peritia rebus in disceptandis & summa eruditio confestim innotuit, atque fuit de eo magna commendatio probitatis .inte ritatis incorruptae. Sententiam rogatus non fusius quam par erat, ut plerumque doctis contingit, trahebatur oratio,1ed omnes suffragi sui rationes eo lepore, is nustate perstringere solebat, nemini ut umquam fastidium, singulis vero incredibilem oblectatio nem adferret. Non latuit eos, quibus erant negotia in utroque Consiliorio Regio, novi Iudicis fama, quod justum scilicet aequumque est sua sententia unicuique tribuere soliti. Quapropter apud eum frequentes veniebant, supplicesque suas illi caussa & rationes exponebant, ita sibi qualemcumque demum res esset exitum habitura satis superque factum existimantes quos ille ita libenter audiebat, nullus ut umquam repulsam ferret Verum quamvis haec occupatio continua fere videretur, a labore tamen historiaeBenearni lucubranda non abstinuit, quam eodem anno feliciter ab lvit Amici statim cum compulerunt, ut ante finem operis quae jam erant lucubrata typis mandari

curaret. Caetera vero anno posteriori excusa fue-

typisque finis impositus sub auspiciis Superta

illustris Galliarum Cancellarij, cui totum pusitan quam optimo Moecenati suo, memor acceptae

55쪽

34 VITA PETRI DE MARCAber, penes lectorem& hominum opinionem judicium esto sed summam fuisse de co existimationem, ubi primum prodiit, S: ab eruditis etiamnum plurimi fieri certissimum est quippe qui liacet sterilem Maridam antiquorum Vicecomitum Benearnensium,& vicinorum historiam dumtataxat complectatur, nihilominus doctissimis cum geographiae, tum variarum antiquitatum novis observationibus maxime commendatur. Post tam ingensin luculentum opus editum. quum occupationes Consistorianae animi sui amaplitudini sufficere non possent, Distertationibus tribus, alteri scilicet de Legatis, Latine, duabus vero de Conciliis Provincialibus, Nationalibus,

S: de Judiciis Episcoporum vulgaricidiomate scriabendis summi Administri Cardinalis Richelis ii

su reliquum anni tempus impendit, quas manus. criptas Richelio &Cancellario tradidit ad priva tum illorum usum, de publico nil cogitans. His absolutis aliquam etiam virlaboriosus operam positit in explicanda Theodoreti de sanctis simo Eucharistiae Sacrament sententia, S in lucubranda de sacrificio Missae Latine Dissertatione , quain hoc in lucem edi voluistine curaus

Eodem ipso anno MDCXL prodiit famosus quidam libellus sub optati Galli nomine duo volumina de Libertatibus Ecclesiae Gallicana recens edita graviter insimulans, quod ex eorim lectio ne scnismatis periculum , ut ipse aiebat, perti-

56쪽

PARIsIENs Is Rc HIEPISCOPI. 31mescendum esset , cujus auctorem fore Riche lium ambitione Gallici Patriarchatus atrociter praesagiebat. Sed Cardinalis, ut erat vir Maximus, singulari erga summum Pontificem, aedem Apostolicam reverentia primo libelli aspectu per Illustrem sui cubiculi Praefectu qui nunc de Rege,& de litteris bene meritus dignissime Pariesienia sem Ecclassiam obtinet Conmtoriani nostri ad repellendam tam atrocem injuriam consilium expetiit, S Commentaria atque rationum capita, quibus objecta dilui possent ab eo postulavit. Marca ver confestim obtemperans intra tres dies amplissima porrexit de iis rebus Comment ria sed tribus aut quatuor circiter post mensi bus editus est liber Consensus Hierarcniae Nonarchiae inscriptus qui larvati illius optati furiosam petulantiam fortiter, eloquenter retudit. Enimvero Richelio Regique ipsi, cujus praecipua res agebatur utpote in suo Administro graviter laesi cumulatὰ satisfactium erat hoc responsio , nec quicquam aliud desiderari videbatur tVerumtamen aue ori Commentariorum delegata est quoque librum conscribendi Provincia, in quo non modo procacitas Pseudo-Galli repellearetur, sed quid sint praecise Libertate Ecclesiae Gallicana potissimum edisseretur. Quapropter ut se statim imposito exsolveret onere , sub finem

anni MDCXL periculosum simulque splendidum illud opus perfecit, Librum scilicet De Concordia cerdoti se Imperis, cui inscribendum Titulum

57쪽

6 VITA PETRI DE MAR A ejusmodi ab anno prope suis aperuerat amicis. 5: huic Titulo propemodum invitus addidit quae sequuntur seu de Libertatibus Ecclesiae Gallicane, flagitante Typographo carisis citius sic se litabrum venundaturum sperante. Quum huic incumberet labori arca plurima contigerunt, quae a me referrentur non indigna,

ex quibus ut brevitati studeam, seligam duo tam tum, quae hic non praetereunda censeo quorum alterum est virum optimum statimatque hujus .cemodi operis folia , quibus res ad Apostolicae Sed is auctoritatem pertinentes tractabantur, lucubrasset, ea coram Clarissimo, Doctissimo

Theologo amico suo , qui stipendiis Romanis pro viri bd summi Pontificis fidissime militare audiebat,&brevi post ab eodem summo Ponti fice Cathedrali cuidam Ecclesia praefectus est in tra fines Galliae, perlegere solitum esse ut si quid

ei forsan occurreret Sedis Romanae juribus contrarium , libenteris amice moneret. Probavit

equidem ille me teste quaecumque ad hanc materiam spectabant, vel siquid minus placuisset, confestim vidit ipse emendatum. Fuit enim Marca Sedis Apostolica semper Religiosissimus cultator, ad vitam Ecclesiasticam, ut diximus, propensus, ideoque aditum ad Ecclesiasticas dignita tales sibi praecludi nullo pacto volebat. Quare cum deinde ad Consorannorum Ecclesiam no- .mmatus fuit, ut inferius videbitur,&in inquisi tione de vitavi moribus, ut solet, facienda coram

58쪽

Apocrisiario Apostolico ad Confirmationem asiimmo Pontifice consequendam, Versaretur, neminem ad asserendam erga sedem Apostolicam suam fidem, doctrinam testem se adhibiturum putavit aptiorem, eo jam commemorato illustri Theologo, qui quidem summam Candidati Praecsulis eruditionem, morumque integritatem copiose laudavit; sed eo libro De Concordia Sacerdotij Imperij, de quo mentionem ebimus, Romanae Sed is auistoritatem aliquantisper laesisse a se absimilis testificatus est. Hoc meam quoque superaret fidem, nisi quam meis ipsis oculis vidi, testificatione, mihi constitisset. Unde tot danatae ad eam obtinendam summi Pontificis Confir mationem difficultates prodierunt, ut mox di

cemus.

Alierum vero quod notatu dignum existimavimus , ad eam scrinendi, qua valebat, facilitatem spectat Neminem enim ex iis, qui propter negotia Consistoriana, vel amicis qui ad collo quia familiaria frequenter eum conveniebant, non admisisse miratus sum. Cum scribendo incumberet nonnunquam acerrime, ab opere avelli se libenter patiebatur, ut hilari, gratissimo, quo erat vultu exciperet unumquemque familiaresque nonnunquam harum,quas intermiserat, materiarum collocutione, si qua peritia valerent, erudiret, atque auditis negotiorum dissicultatibus4 amicorum colloquiis ad omissum laborem,

velut si nihil de novo contigisset statim redibat.

59쪽

38 VITA PETRI DE MARCA. Ingentem ante hoc editum volumen de illivi eruditione fuisse famam, eamque in omnes Galliae partes manasse superitis diximus t ut vero editus est in lucem liber aureus, per totum eam Or-

orbem percrebuisse fatendum est, ob illam quae omnium peritorum erat de opere tam luculento existimationem, inprimis eorum qui scientiam Canonum callere se putant, quippe qui eiusdemi libri lectione per aviam per incalcatas mondum tritas vias duci se intellexerunt. Quis enim

ante Marcam Canones antiquos in certam methodum tam accurate retulit memo equidem.

Plures ante illum erant Decretalistae, sed non ita multi Canonistae. Post illum vero plurimos ejus modi viam ingredientes advertimus Quinimo Theses Theologicae Faculiatis Parisiensis , quae ante quidem, sicut in subtilissimis quaestionibus versabantur, ita etiam scripturas explanabant, ad Historiar Ecclesiasticae difficultates studiosius enucleandas Mad Canonum intelligentiam consequendam hoc exemplo prodierunt. Non intumuit Marca, ut solent qui praecellenti sunt ingenio, neque laudes hominum & blandimenta Comitatus captavit, minus autem praemium a Rege, quod operi luculento vel de oeri videbatur,Smicoru ope,aut ipsemet flagitavit. Ex adverso,singulari quum fuerit semper erga paremtes pietate , confestim edito libro in Benearnum Profectiis est anno DCXLi. Jacobum Patrem septuaginta septem annorum senem veneratione

60쪽

PARIsIENsI ARCHIEPIs C Pi. 39 dignum visurus, ut eum trium annorum absentiae suae taedio affectum aliquantulum recrearet,

post aliquot ibi menses exactos rediit Parisios sub

finem eiusdem anni. Brevi post reditum tempore graviter Miniquo animo Patris obitum accepit, qui xi. Kal. Januari MDCxLii excedens e vita si mul eodemque tempore carissimum filium vi

tamque sibi eripi dixit. Is tuit piissimi filii ad nuntium defuncti patris

dolor, ut morbum ex eo contraxerit non levem,

febri nempe acutissima per dies quindecim absque intermissione ulla conflictatus, cujus causam non aliunde, quam ex dolore illo vehementiori petendum esse medici omnes sunt contestati. Redditis Deo gratiis pro valetudine recuperata. Historiam Sacelli cujusdam sub invocatione Bea tae Mariae Virginis Deo dicati Belliramii Uaine,

vernacula vero lingua Belaram in Stesiae Benearni

pago Dioecesis Latcurrensis est aggressus flagitam te Carpentario Illustri pietatem Angelica vita. Prest ytero qui hanc pietatis domum, quemadmodum etiam deinde Montis Valeriani sacellum in Dioecesi Parisiensi fundaverat. Inclai erant enim multis& ingentibus miraculis sacrae Bellirant aedes, cinnumeri populi, qui peregre voti caussa illuc adventabat, frequentia quotidie replebantur. Ideoque totin tanta quae Christus illic in sucu matris gratiam prodigia perpetrarat, albcujus scriptoris laborem merebantur. Accepi ab

optimo Consobrino , quae oraculi specie ad L

SEARCH

MENU NAVIGATION