D. Gregorii Placentinii ... De siglis veterum Græcorum opus posthumum et De Tusculano Ciceronis nunc cryptaferrata d. Basilii Cardoni ... disceptatio apologetica

발행: 1757년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

D. GREGORII PLACENTINII

ABBATIS S. MARIAE INVIALATIS VELITRARUM

DE SI GLIS VETERUM GRAECORUΜ

OPUS POST HUMUM

DE TUSCULANO CICERONIS

D. BASILII CARDONI

ABBATIS S. BASILII DE URBE

SUMPTIBUs VENANTII MONALDINI BIBLIOPOLAE IN VIR CURIUM

6쪽

EMINENTIS SIMO . Ac REVERENDISSIMO

PRINCIPI

NERIO CORSINIO

S. R. E. CARDINALI,

ARCHI PRESBYTERO

D. BASILIUS CARDONIAB. s. EAS LII DE URBE.

NENTISslME , inter caussas illas

discrimen intercedit, tum quae mihi ad praesens opus in lucem emittendum, tum quae ad illud idem inclyto Nomini Tuo conse

7쪽

crandum stimulo , atque incitamento siuerunt. Hujusmodi autem caussae sicuti, quoad operis ipsius editionem, a pietate, ab ossicio, a grati, memorisque animi erga Virum de me optime meritum assectione suam traxerunt originem; sic tales rerum species dum menti meae obversatae sint, non absimiles alias, easque maxime praestanteS, atque illustres acceptorum beneficiorum , &

justi, debitique pro iisdem tributi persolven

di imagines excitarunt . Et sane quidem quonam pacto id fieri poterat, ut res aliter evenireti Si enim verum est, quod humani intellectus vim , & facultatem penitius contemplantibus satis luculenter perspicuum sit , ut quam plurimae nostrarum cogitationum ab hujusmodi specierum conjunctione

ortum suum, originemque desumant ; quO- modo in recolendo uno, quod magnum mihi appareret acceptum in vita mea be nefi-

8쪽

neficium, ac proinde in universum de beneficiis cogitanti, aliorum illico, atque aliorum subinde beneficiorum imagines non recurrerent, quae me de grati animi debito admonerent, & dum de uno Benefactore meminissem, de aliis Patronis summis , &magnis Principibus memoria meum pectuS, animumque non extimularet Z Ita plane factum esst , PRiNCEPs EMiNENTissiME : Etenim dum scripta haec vulgandi caussa recensens, rationes, quae me potissimum ad hoc mo-Vebant , animo revolverem, cogitabam quidem , & gratissimo animo cogitabam de , Clarissimi Viri Gregorii Placentinii operis hujusce Auctoris , & amantissimi Praeceptoris mei meritis erga me et quemadmodum scilicet tali homine , & in Monastici Inm- tuti mei ossiciis obeundis, in omnium studiorum meorum ratione persequenda , in optimis vitae, & doctrinae praeceptis addi

9쪽

scendis, duce potissimum & magistro mihi

uti feliciter contigisset. Ecce autem de iiς dem hisce rebus, & de tota meae vitae ratione meditanti, & unde hoc tantum boni initium habuisset, perpendenti, clarissimum CostsiNLE Gentis Nomen animo assulsit, statimque perspicuum , & luculentum factum est, horum omnium honorum sortem, post supremam Dei Opt. Max. benignitatem, a me uni Tuae praeclarissimae Domui meritissimo jure acceptam este referendam. Et quidem quoad longissime praeteriti temporis

memoria a nobiS repetatur, totiusque Domus meae Tibi addictissimae status, ac ratio Conssideretur ; necessario fatendum esse deprehendo, nos nisi maxime ingrati esse velimus , quantum quantum boni, emolumenti , & decoris stimus consequuti, tantum liberalitatem, & beneficentiam talium, tamque insignium Benefactorum esie nobis e

10쪽

tollendam, ac praedicandam . Qua quidem

in re potissimus omnium, & maximus occurrit Patruus tuus memoriae numquam im teriturae CLEMENs XII., a quo pro famulatu,

qui a meis Tanto Principi praestari contigit , tot in nos omnes benignitatis, & munificentiae insignia promanarunt, ut nUlla umquam oblivione ex animo nostro deleri possint. Ad haec autem quum & illud a cesserit, ut ego non privatorum tantum e ga me, meosque Conjunctos beneficiorum

nomine Tanto Pontifici debitor sim , sed etiam pro Monastico , quod profiteor , Imstituto siummam ejusdem erga Cryptae-Fe ratae Coenobium munificentiam fuerim e

pertus: vel ob hoc duplici titulo, & privati debiti, & communis Religio e Familiae, cuius divino beneficio alumnus sum, & in

quo tantum ornatus, & commodi incrementum generosa CLEMENris XII. liberalitate adauctum

SEARCH

MENU NAVIGATION