장음표시 사용
21쪽
litteraturae paulo amantiorem esse arbitror , qui possit ignorare. Quamquam enim lucubrationes illius, quibus rem literariam adauxit , brevibus opusculis comprehensae sunt, ea tamen elegantia conscriptae, tantopere elaboratae , ac tam
solida eruditione plenae sunt, ut in hac quidem re nihil abs Iulius fieri posse videatur. Et sane quid Graecae literaturae studioso, ad veterum Characterum sormas intelligendas ipsius Epito me i) opportunius Z Quanta porro claritate, & brevitate in Dissertatione, quae Epitome adiecta est , Graecae pronunciationis rationem explicavit ὶ Quam essicaciter & solide in Commentario sa) objectationes Mirtis bi Sarpedonii , seu P. Frideriei Reislan berg Soc. Iesu resutavit Z Quot lapideis marmoreisque Monumentis hujusmodi operi Iucem adjunxit PQuanta denique is in aliis etiam rebus peritia, atque in Historicis potissimum pollens erat Cujus quidem rei salix Iuculentum ut alia omittam ) in vindicato Benedicti IX. Pontificis Maximi pio obitu monumentum nobis relictum est: ex quo facile colligi possit, quanto is maiora praestiturus suinset, ni valetudine , & Monasticis occupationibus impeditus suisset . Quum igitur Clarus Vir in eo esset, ut bipartitam hanc squam nos nunc in Iucem emittimus) Tractationem in
Eruditorum usum & commodum evulgaret, immatura, proh dolori mors tam utile ejus consilium repente interrupit. Hoc autem acerbum vulnus, quod- omnibus tristissimum accidit,
mihi peculiari ratione gravissimum, & multis de causis per- acerbum suit. Qui enim ab ineunte adolescentia sub tanti Viri magisterio in Graecis litteris, in Philosophicis ac Τheologia eis disciplinis novem serme annorum spatio in Cryptoserraintensi Coenobio operam dedissem, eumdemque per plures an
22쪽
nos hujusce Monasterii Velitris Praefecturam gerentem Patris amantissimi loco habuissem , semperque illum ut auctorem , &praeceptorem omnium consiliorum, totiusque vitae veneratus
essem ; fieri non potuit, quin iacturam hujusmodi gravissime
dolerem. Huic porro dolori cum aliud accederet dolendum, quod obitu illius litterariam rempublicam ob ineditum hoc il. lius opus magna utilitate fraudatam consideraremi nequaquam negligendam mihi opportunitatem existimavi; ut & erudito rum commodis aliquid operae meae impenderem, & mei Praeceptoris memoriae documento aliquo grati animi mei pignus contestarer. Hisce itaque de causis feci libentissime, quod alioqui ad faciendum numquam animum induxissem, ut ad operis hujus editionem adornandam me accingerem, in qua quid a me praestitum sit, cognitum esse lectoribus tum mea, tum ipsorum , tum ipsius Auctoris causa plurimum interesse arbitror. Et primum quod ad opusculum attinet, quod de Si is est conscriptum ; notum esse oportet, totum illud quidem ab Auctore absolutum, persectumque esse ; ut itidem factum esset in Dissertatione, in qua de Ciceronis Tusculano perintractatur. Quia tamen morte praeventus pauca admodum hae super re, & ea omnino indigesta reliquerat, idcirco mihi provinciam assumpsi , rem totam de integro retexere , absolutamque super Tusculano nostro Dissertationem conficere, ut Praeceptori meo & in hac re gratificarer, atque eorum opi nionibus , & partium studio obviam irem , qui rem tamdiu quamplurium sententia, & quidem eruditorum constantem oppugnare conati sunt. Quia tamen nolui, si quid a me minus apte , aut minus eleganter appositum foret, ut Viro Clarissimo adscriberetur ; idcirco & hac de re monitum lectorem volo. Praeter totum autem hoc, quod ad Placentinias atti- A a net Diuitiaco by Cooste
23쪽
4 PRAEVIA DISSERTATIO.n et Iucubrationes, 3c studium, quo impulsus sum ad saeiendum ne nostri Auctoris scripta interirent ; non omittendum duco exponere etiam rationem consilii, quod in hac re propositum ipsi fuit; qui etiamsi non ignoraret, tot doctissimos Viros esse, quorum integri de Graecorum Sigiis libri sunt conscripti, 8c nuperrime Clarissimi Patris Corfinii Cleric. Regul. Schol. Piar. , nunc Praesecti Generalis, ac de iisdem ipsemet in sua Palaeographiae Epitonae , &Graecae Pronunciationis Cominmentariolo Tractationem aliquam consecerit; nihilominus novum Commentarium texere non inopportunum existimavit; tum ut rem tantam magis magisque perspicuam redderet , tum potissimum ut adolescentibus brevitate consulere studeret. Hoc igitur animo quae doctissimi Viri S metius, Reinesius, Gorius, Masse jus, aliique plurimi ea super re suis, lateque dixerunt, ita summatim complectitur, ut nihil prorsus eorum, quae ab illis exposita sunt, per illum omittatur. Deinde plurimas Inscriptiones sorte ineditas, novas Sigias,& aliquorum, quae jam ab aliis exposita suerunt, animadversiones exhibet; quae prorsus incerta sunt, omittit, quae vero dubia , ut talia exponit: adeo ut ipse suo opere si nihil aliud, illud certe obtinere posse dicendus sit, quod olim Tullius Cicero ad Marcum Fratrem de Consulatus Petitione scribens se facturum promi sit : Non ut aliquid ex iis novi adjicerem , sed ut ea, quae in se dispersa, σtque infinita viderentur esse, ratione σdisributione sub uno aspeιru ponerentur. Ut autem scriptis ipsius pro mea virili parte consulam,& operi in adolestentium , vel tironum gratiam, quod Au ctori maximae curae suit, major lux accedat; non ab re suerit generatim in antecessum quaedam hic de Graecis, Latini seque Sigiis praefari, & nonnulla ad hanc rem pertinentia hoc eodem
24쪽
eodem laeo apponere, quae a nobis reperta, &Observata perinmultum conducere visa sunt ad ceterarum rerum, atque m numentorum intelligentiam, quae in totius operis decursu rein periuntur.
De Selis universim, deque eorum usu.
ATque ut ad notionem vocabuli , de quo primum agendum occurrit, deveniamus, sciendum, Sula, sive S glai ; Signa sive notas quandoquidem nominibus his eadem res exprimi consuevit, Festo dicente et Sigiar erant litterae, vel sngulae , vel binae: Et nota nunc Ignificac signum, nune litteras singulas, aut binas ) eas esse, quae in antiquissimis Graecarum Urbium nummis conspiciuntur ; in illis enim Civitatum, Deorum, Regum, aliorumque Illustrium Uirorum nomina obscure, sive variis notarum generibus reseruntur. Quamvis autem plura ipse Placent inius ex Clar. Mont fauconio Pa-Iaeograph. pag. Ia a. exscripserit, atque in suam Epitomen pag. 23. conjecerit, non alienum tamen est, si nonnullas ob servatu dignas, quas nobis contigit reperire, etiam nos hic recenseamus. In antiquissimo Amyntae Regis nummo, qui anno I. Olympiad. LXIII. regnare coepit, haec inscripta sunt:
Ubi, ut primum aditum ad hujusmodi notarum , sive si glarum explicationem faciamus, notandum hoc loco exhibemus, per litteram quidem hanc B. Βαζυλέως , alia vero nota Μ.Mακεδα Θ integram vocem indicari : perinde atque inibi scriptum foret Αιιώτου Μακεδον , sive Mακεδο ν. In Diuitigod by Corale
25쪽
In Pariorum vero nummis haec Sigia saepissime exararetur M, P, RAPION, videlicet Παρι- Pariorum . Quin in Alexandri Nummo hoc eonspicitur monogramma λ , quod Μακε- δολιν Macedonum sortasse significat. Non incommodum autem hic animadvertere est , Si glarum usum ex nummis ad Clypeos etiam , & Uexilla , ut ex monumentis apparet , sui se translatum: tradit si quidem Xenophon Rer. Graec. lib. IV. a
Sicyoniis in Clypeis suis litteram T. Olympiad. circiter XCVI. insculptam fuisse , quemadmodum ab Argivis in Uexillis, Clypeisque principem sui nominis litteram , nimirum A. , & a
Lacedemoniis A. inscriptam accepimus . Cujus quidem rei nec in Sacris etiam Paginis exempla deficiunt . Et sane non a vero abludens illorum opinio est, qui ita existimant, egregias illas, & generosas animas , Divinaeque legis defensores acerrimos , ea de causa anno Mundi 3836. Machabaeos esse nuncupatos, quod nimirum in Uexillis suis litteras has M. C. B. I. praeseserrent, quae initia sunt vocum Hebraearum , quibus haec sententia , quae in Exodo is. II. legitur, significatur. Iuli imitis tui in fortibus Domine λ MI CAM A BAELIM IEHOUA . Quod quidem de Daniele Propheta magis
etiam perspicuum , magisque celebratum est , quippe qui Balthassari Babyloniorum Regi litteras has M. T. P., quae insuperficie parietis Aulae Regiae , quasi manu hominis scribebantur, ad illius perniciem interpretatus est. MANE THECEL PHARES , quas nemo Magorum explicare potuisset; unde de eodem Daniele dictum fuit , quod interpretati nem ligatorum haberet. Quae sane res argumento sunt , hujusmodi Sigiorum usum apud Graecos , aliasque Nationes antiquissimum esse . Quum autem , lector erudite , apud Laertium de Xenophonte dicentem legeris ci : Καὶ κπρῶτΘ
26쪽
ύποσημικωσάμενος τὰ λεγουνιενα cs ἀνθρώπους nγαγεν r quod primus notis excipieni, quae a Socrate dicebantur, in homines protulit, animadvertendum est, de signis illis intelligendum esse, quae proprie notae dicebantur , quaeque a litteris ipsis, usitatisque characteribus maxime abhorrebant : unde apud Scriptores distinctio inter Sigus, & Motas orta est, & celebre effatum hoc apud Iurisconsultos Notae ipsae litterae non func, quamquam, ut supra diximus , a plerisque promiscue
Quis Siglorum Auctor apud Latinos.
ΗUjusmodi autem Notarum , Siglorumque usum multis post annis a Latinis receptum fuisse hic observare etiam operae pretium est , earumque Auctorem Ciceronem fuisse memoriae prodit Plutarchus I , qui de tribus illis nominibus agens apertissime testatur, quod idem Cicero , quum Quae
num argenteum Diis consecravis, in quo initia infer sit duo-rtim nominum Marci Tullii , tertii Deo ludens eicerem jussitari ei prope illas litteras incidere. Haec igitur priora nomina Marcus Tullius Sigiis hisce M. T. , tertium vero cicero, cicere tamquam nota , Vel signo in eo anathemate exprimi voluit . Neque praetereunda hic etiam Dionis sa opinio est, qui Notarum Auctorem Moecenatem esse existimavit , propterea quod
27쪽
8 P R AERIA DIS S ERTATIO. quod veteribus illis paucis, vel Ciceronianis Notis novas quaia
. Primus flana quaedam litterarum ad celeritatem invenit . Ex quibus inde temporibus adeo frequens notarum , Sigiarumque usus fuit apud Romanos , ut nulla propemodum monumenta tum publica , tum privata conspiciantur, quae variis, arbitrariisque ejusmodi signis scripta non sint i). Adeo ut maxime idoneus, & felix ille scriptor haberetur, a quo facile, celeriterque eae in scribendo exciperentur, quemadmodum cecinit Cl. Poeta Manilius , qui Augusti tempore uixit, me O' erit felix Seriptor, euI littera verbum, Iuique Notis Unguam superet, curamque loquentis Excipiat longas nova per eompendia voces. Ut autem ad Graecorum Sigia reditum faciamus , eaque potissimum , quae in lapidibus reperiuntur , quo nomine numerales etiam Notas intelligi volumus ; illud primum dispiciendum nobis , & observandum est , an ea una cum istis, ut ita dicam, Inscriptionibus orta sint; atque ut ordine procedamus, de ipsarum Inscriptionum origine verba nobis facienda sunt.
AC primum quidem , ni fallimur , Inscriptionum monumentum duae illae celebres columnae sunt , quas Sethi Nepotes excitarunt , de quibus haec narrat Iosephus lib. I. Antiquit. Iudaic. Cap. r. Neve inventa sua ex hominum notitia dilaberentur , eum Adamus generalem Mundi interitum
unum rid si, Nievo est is Append.
28쪽
anum inrendis , diluvio alterum praedixisset, duas exei a se e Iumnas, alteram lateritiam , alteram lapideam , G utr*ue sua inventa insularisse : F lateritia diluvio periret, superses esset lapidea , quae hominibus dissendi copiam faceret. Ea mindem propemodum rem pius Abbas Serenus apud Cassianum Coll. VIII. de Principatibus Cap. ai. Chamo Noe filio, ut sacrilegis, profanisque artibus imbuto perperam adscripsit, secundum erroneam vulgi opinionem. Attamen Sem , Cham,& Iaphet, uti S. Thomas ait in Cap. VI. Gen. , fuerunt paternae justitiae imitatores, proptereaque Arcam ingressi, & a Diluvio erepti. sutantum itaque dixit ille, antiquae traditiones ferunt, Cham sius Noe , quI superstitionibus sis , O' Der legis se profanis fuerat retibur institutus , sciens nullum se posse super his memorialem librum in Aream prorsus inferre , in qua erat una eum Patre justo, ae fanmi fratribus ingresfurus, felesar artes , ac profana commenta diversorum metallorum laminis, quae scilicet aquarum corrumpi InundaID-
ne non possent , durissimis insu sit lapidibus et quae peracto diluvio , eadem quae caelaverat euri cate perquirens, δε- erilegiorum , ac perpetur nequitiae se minarium transmisit iusseroI. Enimvero tantus post ea tempora Scriptorum lapidum extitit numerus , ut Sanctioni athon Beritius i antiquissimus Phoeniciarum rerum Scriptor , ipsoque Mose uno alterove taculo recentior, ex variis inscriptionibus , quas in Templo , atque columnis cum apud Plebraeos , tum apud Ethnicos reperit, majorem suae Historiae partem perscripserit. Eum sequutus antiquus auctor Euhemerus ex Inscriptionibus cujusdam Columnae aureae in Τemplo Iovis Triphylii, ab ipso Io B Ver
29쪽
io PRAEVIA DISSERTATIO.ve, ut indicabat titulus, positae, Iovis, ceterorumque De rum historiam compilavit. Qua de re Clarus Huetius prop. IV. pag. 2O8., & pag. 38. videndus est. Id insuper fuit in more, institutoque majorum , ut principia scientiarum , resque me moratu dignat in ligneis, lapideisve columnis describerentur . Hinc celebres illae Mercurii Columnae I apud AEgyptios, per quas in Philosophia adeo profecerunt Pythagoras, Plato,& alii . Hinc illae in Tingitana erutae , in quibus Phaenices, se a Iosua patria exterminatos scripserunt . Hinc illae , quibus Alexandri foedera cum Mitylenaeis & Tene diis insculpta
Columnas ad signandos terrarum a se domitarum limites adscriptis titulis excitavit Sesostris . Pisistratus a , uti accepimus, in lapideis columnis praecepta agricolis perutilia expressa reliquit . Quod si ad sacras litteras provocare velimus, nonne legem a Deo in Tabulis lapideis descriptam sui iase, & Mosen Deuteronomi um ingentibus, & calce laevigatis lapidibus inscribi jussisse legimus
More ceterarum Nationum Romanos etiam cum Inscriptionibus monumenta posuisse , vel a sui Imperii primordio satis constat. Tit. namque Livius lib. X. Dec. IV. haec refert: Eodem anno Urbis nempe 373. L. Petilii Seriba sub P niculo dum Cultores agri altius moliuntur ieeram , duae lapideae Areae octonos ferme pedes longae, quaternos latae Inventae sunt operealia plumbo devinctis , litteris Latinis , Graeei que utraque Arca inscripta erat . In altera Numam Pompilium, Pomponii situm, Regem Romanorum sepultum esse : in altera libros Numa Pompilii inesse σe. eodem lib. X. pag. 39 a. haec
30쪽
haec habenturr Voverat eam AEdem nimirum Laribus Permarinis ) annis duodecim ante L. AE milius Regillus , Navaia praelio adversus Praefectos Regis Antiochi. Supra Valvas Templi Tabula eum titulo hoc a es. Duello Magno Regibus dirimendo ''subivendis -- patrandae pacis η' hcc pugna ex mi L. AEmilio M. Afimilii F. Regillo PraetorI '' auspicio , -- perio , felicitate , dactuque ejus inter Ephesum , Samum , Chiumque Classis Regis Antiochi ante D. XI. K. Ian. victa, fusa , contus , fugataque es c c.
Ex quibus, Inscriptionum usum omni sere memoria antiquiorem esse, iisque Graecos, atque Romanos, ut reliquas sileam Nationes, maxime fuisse delectatos, colligere proclive est.
Inscriptio Sigaea omnium antiquissima.
CEterum ex Marmoribus Graecis , quae ad haec nostra tempora pervenerunt, illud censetur antiquissimum, quod in Troade inter Sigaeum Promontorium, & Campum amnis Scamandri, ante fores Templi cujusdam pauperis Villae Christianorum cernitur, quodque a Cl. Chilallo erudito Commentario expositum est, atque illustratum in Antiquitat. Asat. Pag. q. Illud autem tale est:
