D. Gregorii Placentinii ... De siglis veterum Græcorum opus posthumum et De Tusculano Ciceronis nunc cryptaferrata d. Basilii Cardoni ... disceptatio apologetica

발행: 1757년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

auctum est; morito ex utraque parte quidquid boni me habere agnosco, atque laetor , gratus, lubensque profiteor , Inclyto CostsiNio Nomini acceptum esse reserendum. Ad eum igitur finem , ut memorata beneficia non solum aliqua qualicumque nota per nos expresse, & conssignata, sed & tanta benignitas apud posteros etiam testata sit, sisto Tibi, atque ossero, CARDINALIs AMPLIssi ME, in praesenti opere, quod exhibeo, parvum quidem, & exiguum animi mei mea

moriS, omniumque meorum munusculum,& pignus; verum quod Tibi etiam aliis nominibus maxime proprium , atque conUeniens sit . Non enim solum ex eo , quod quidquid operae meae fructus est, tuus omnino pro tantis titulis fructus sit; sed ex eo etiam quia illud, quod in opere ipso continetur , nulli magis gratum, magisque iucundum accidere posse existimandum est,

quam

12쪽

quam Tibi, qui tum propria indole , tum

Patrio, atque Maiorum exemplo ad hujusce eruditionis cultum , incrementum , patrocinium Propensus, ac natus videariS. In hocce autem Commentario, quod & de Sigiis Ueterum Graecorum, & de Ciceronis Tusculano est conscriptum, quum complura passim occurrant, in quibuS antiquorum

monumentorum meritum, ac praestantia elincescit, & unde etiam tum Latinae, tum Grae-Cae litteraturae major lux accendatur; nonne

tale opus Inclyti Nominis Tui titulo jure insigniendum sit, in quem Patrui Pontificis gloriosa haereditas redundat, quod Ille nimirum tam ante quam post adeptum supremi Principatus fastigium, praeter alias potiς simas, & Viro Summo, & Pontifice dignas

Curas, ita se erga litteras, & litteratos homines semper gesserit, ut non solum talium Virorum coetus auxerit, ac promoverit; sed

13쪽

& Domus ejus eruditorum perfugium, ac doctorum hominum sedes , & domicilium Videretur. Qua quidem de re, ut alia silentio praetermittam quamplurima , & quam- maxima, praeclarissimum certe tanti Princupis erga elegantiorem omnem, & exquisitiorem rerum cognitionem, scientiam , a, que eruditae antiquitatis splendorem in Capitolio testimonium manebit semper apud Posteros perpetuum , magnificus ille , iasplendidus rariorum , & selectiorum mon mentorum Apparatus, in quo conficiendo CLEMENTIs ejusdem mens providentissima admirando liberalitatis, & magnanimitatis exemplo , studiosorum simul incitamento, e terorum admirationi, & Principis Urbis di

gnitati pro dignitate voluit, & pro maje

state Consultum . Ea autem tam gloriosa

Tanti Pontificis vestigia, quod Tu semper sollicite institeris, atque insistas, satis manifesto

14쪽

sesto documento sunt, quae a Te ipso ad instar Patrui in litteratorum favorem, & gra

alam impensis studio praestantur, & praesti.

ta semper sunt. Sunt, inquam, documento tum iidem pariter litterarii Coetus, qui intra magnificae Domus Tuae septa , qua si in amoenum quemdam Musarum recesi sum, & splendidum litterarum theatrum studiose confluunt, quorum sapientiam, & eruditionem, non minus quam magnificentissimi AEdificii splendorem tota Urbs miratur, & obstupescit. Documento itidem porro etiam est Bibliotheca lectissima, aNque Ornatissima , quae eximia liberalitat Tua patet tandem in publicum usum. Documento postremo inter alia tot ac tanta ,

Tui in bonas artes amoris, & studii, quae sunt; ille vere nobilis, & generosus animus est, Propter quem talium artium cultores peculiari instinctu Te colere, ingeniorumh a suo-

15쪽

suorum partus Tibi osterre, & exhibere certatim conantur. Quod quum naturae, ac Vi tutis Tuae fructus est, tum etiam hoc Coκ- siNi E GentiS proprium, ut propter nobiles suas, ingenuasque doteS, Omnium hominum, ac praesertim litteratorum amorem ad se excitet, atque rapiat. In quo unanimi universorum consensi, si ipse solus, qui majora Domus Tuae virtutis, & benignitatis experimenta suscepi, huic ossicio defuissem; verendum merito mihi fuisset, ne pessima ingrati animi nota, & macula imposterum semper laborarem. Quae prima quidem, at que potissima , CARDiNALis AMPLissi ME , fuit caussa, cur Tibi opus hocce dedicarem, sicut in praesentia non ipsum dumtaxat opus, sed me ipsum , meosque omnes Tibi , ac Patrocinio Tuo in perpetuum dico, Oflero,& trado.

16쪽

NOS D. GREGORIUS SAN FILIPPOS A C. THEOL. MAGISTER,

Abbas perpetuus S. Nicandri , Regius. Consiliarius,& totius ordinis S. Basilii ABBAS GENERALIS.CUM Librum, cui titulus est e De SVlis Graecorum antia

uir , Opus posvumum RmI P. S. T. Mag. D. Gregorii Placentinis Abbatis Vi tatoris Provinciae Romanae-Neapolitanπordinis S. Basilii , auctum , & typis dandum ab Ad. R. P. D. Basilio Cardoni ejusdem ordinis Priore in Monasterio Ue liternensi, qui & Dissertationem Apologeticam de Agro Tusculano adjunxit &c. duo nostri ordinis Theologi de nostro mandato attente examinaverint , dignumque esse praelo inscriptis Nobis retulerint; Ideo, si ita ad quos spectat videbitur, imprimi posse licentiam concedimus, & impertimur. In quorum fidem &c. Datum ex hoc nostro Collegio S. Basilii de Urbe die ao. mensis Septembris I 756.

Gregorius Ab. Generalis.

17쪽

xj v IMPRIMATUR,

Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro . F. M. de Ruberi Patriar. Consontinop. Victagerem.

APPROBATIO.

EX iussu Reverendissimi P. Augustini orsi Sac. Palatii Apostolici Magistri perlegi Reverendissimi P. D. Basilii Car- doni ejusdem ordinis Definitoris Dissertationem in opus

Postumuin P. Ab. Gregorii Placentinii De Sigiis Veterani Graecorum , cum Dissertatione Apologetica De Tusculano M. Tullii Ciceronis adfersus P. Po: Lueam rizaeri Soci Pe- fu, in quibus cum singularem eruditionem, tum vetustatis, tum litterarum Graecarum notitiam animadverterim cum summa modestia conjunctam , nec quicquam in iis esse, quod Religionis Christianae institutis , aut Catholicae Fidei documentis adversetur, publicis typis , atque omniun, eruditorum lectione utrumque opus dignum censeo. Datum ex Vatic. Bibliotheca Kal. Iul. MDCCLVII. Franciscus Marianus Bibliothee Vatie. Scriptor Graccus . APPRO- Di ilirtio by Cooste

18쪽

APPROBATIO.

MAndante Reverendissimo P. Iosepho Augustino orsi, Sa-eri Palatii Apostolici Magistro , librum perlegi , qui

duplicem complectitur Dissertationem, alteram scilicet De Si Is Veterum Graecorum , alteram Apologeticam De Tu-sulano M. Tullii Ciceronis inscriptam; nihilque in eo reperi, quod aut Catholicae Fidei , aut bonis moribus adversetur ; imo graeearum litterarum, & antiquitatis eruditionem plurimam in ipso elucere novi e quapropter opus dignum censeo , quod typis consignetur.

Datum Romae III. Idus Iulii Anno MDCCLVII. Philippus Laurentius Dioni eros. Votiesnae BasiIuae Benesciatus . IMPRIMATUR. Fr. Vincentius Elena Mag. Socius Revereodissimi Patr. Magistri Sac. Palatii Apost. Ord. Praedic.

20쪽

D. BASILII CARDONI

IN OPERIS POST HUMI

D. GREGORII PLACENTINII

DE SI GLIS VETERUM GRAECORUM

EDITIONEM

Praevia Differtatio.

V M tibi, Lector benevole , scripta haec, studio quidem atque opera Clarissimi Viri Gregorii Placentinii elucubrata , mea autem cura in lucem emissa primum exhibeo, paucis te tum de praestanti Auetoris me rito, tum de meo consilio & proposito, ac de causis , quae me ad hoc potissimum impulerunt, admonendum existimo. Et primo quidem, qualis quantusque Vir fuerit Gregorius Placent inius, quam bene de Graecis litteris, & Antiquitatibus meritus, neminem Graecae A litte , Disitiguo by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION